• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De baptismo

XI

[1] 'Sed ecce', inquiunt, 'venit dominus et non tinxit: legimus enim, Et tamen Iesus non ipse tinguebat verum discipuli eius.' quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. [2] non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est verbi gratia 'imperator proposuit edictum' aut 'praefectus fustibus cecidit'. numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere cui praeministratur. ita erit accipiendum Ipse vos tinguet pro eo quod est 'per ipsum tinguemini', vel 'in ipsum'. [3] sed nec moveat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem in humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostolis struxerat? [4] itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes antepraecursor, eodem baptismo Ioannis, ne quo alio putes : quia nec extat alias nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat utpote nondum adimpleta gloria domini nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione nec vita restitui sine resurrectione ipsius.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De baptismo
Translations of this Work
Du baptême Compare
On Baptism Compare
Über die Taufe (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Baptism

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy