III
[1] Huius memores pronuntiationis tanquam praescriptionis, nihilo minus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quod utique ista materia tantae dignationis meruit officium, ut opinor auctoritas liquidi elementi exigenda est. atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. [2] nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant in principio. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus dei ferebatur super aquas. habes, homo, imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus et terra imparata et caelum rude : solus liquor, semper materia perfecta laeta simplex de suo pura, dignum vectaculum deo subiciebat. [3] quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam expanderet, segregaris aquis expediit. [4] ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas producere : primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo si aquae animare noverunt. [5] non enim ipsius quoque hominis figulandi opus sociantibus aquis absolutum est? adsumpta est de terra materia [convenit], non tamen habilis nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant. [6] si exinde universa vel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia quot officia quantum instrumenti mundo ferat, vereor ne laudes aquae potius quam baptismi rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum si materiam quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat etiam caelestia procura.
