V
[1] Sedenim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant. sed viduis aquis sibi mentiuntur. nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur Isidis alicuius aut Mithrae. ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. ceterum villas domos templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant. passim certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. item penes veteres quisque se homicidio infecerat purgatrices aquas explorabat. [2] igitur si idolo, natura aquae quod propria [materia] sit abluendi, auspici emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei auctoritatem a quo omnis natura earum constituta est: si religione aquas medicari putant, quae potior religio quam dei vivi agnitio? [3] hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit? suam videlicet operam destruet diluens delicta quae inspirat ipse. haec quidem in testimonium posita sort repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulatorem dei credunt. [4] an non et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? sciunt opaci quique fontes et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus vel cisternae, et putei qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. nam et esetos et lymphaticos et hydrophobas vocant quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt. [5] quorsum ista rettulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus mali profanus commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentet. angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus interveniens commovebat. observabant qui valetudinem querebantur. nam si quis praevenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ex forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. [6] proficiente itaque in omnibus gratia dei plus aquis et angelo accessit: qui vitia corporis remediabant nunc spiritum medentur, qui temporalem operabantur salutem nunc aeternam reformant, qui unum semel in anno liberabant nunc quotidie populos conservant deleta morte per ablutionem delictorum. exempto scilicet reatu eximitur et poena. [7] ita restituitur homo deo ad similitudinem eius qui retro ad imaginem dei fuerat: imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur: recipit enim illum dei spiritum quem tunc de adflatu eius acceperat sed post amiserat per delictum.
