• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Lactantius (250-325) De mortibus persecutorum

22.

[1] Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat. [2] Nulla ‹poena› penes eum levis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux ferae in illo erant cotidiana et facilia. [3] Domestici et administratores lancea emendabantur. In causa [poena] capitis [et] animadversio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita vetera impetraverant bonam mortem. [4] Iam illa ‹prae› his levia fuerant: eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati. Litterae autem inter malas artes habitae et qui eas noverant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati. [5] Licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. Iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in provincias immissi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De mortibus persecutorum
Translations of this Work
De la mort des persécuteurs de l'église Compare
Of the Manner in Which the Persecutors Died Compare
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy