• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Lactantius (250-325) De mortibus persecutorum

25.

[1] Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susci peret. [2] In eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod universi milites, quibus invitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si venisset armatus. [3] Suscepit itaque imaginem admodum invitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro asci visse illum in societatem videretur. [4] Iam turbatae rationes eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare, ut voluerat. [5] Sed illud excogitavit, ut Severum, qui erat aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum vero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in quartum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De mortibus persecutorum
Translations of this Work
De la mort des persécuteurs de l'église Compare
Of the Manner in Which the Persecutors Died Compare
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy