• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Lactantius (250-325) De mortibus persecutorum

28.

[1] Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed iuveni magis parebatur quam seni, quippe cum prior ‹esset› et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium. [2] Ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae vellet, et filio suo puerili aemulatione invidebat. Cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua vindicaret: quod facile videbatur, quia milites ‹ei› erant qui Severum reliquerant. [3] Advo cavit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. De quibus cum multa dixisset, convertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram. [4] Exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. Quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est].

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De mortibus persecutorum
Translations of this Work
De la mort des persécuteurs de l'église Compare
Of the Manner in Which the Persecutors Died Compare
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy