41.
[1] Augusta vero in desertas quasdam Syriae solitudines relegata patrem suum Diocletianum per occultos ‹nuntios› gnarum calamitatis suae fecit. [2] Mittit ille legatos et rogat, ut ad se filiam remittat; nihil proficit. Iterum ac saepius obsecrat; non remittitur. [3] Postremo cognatum suum quendam, miltarem ac potentem virum, legat, qui eum beneficiorum suorum admonitum deprecetur. Is quoque imperfecta legatione irritas preces renuntiat.