• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Lactantius (250-325) De mortibus persecutorum

47.

[1] Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto adversarios invadunt. Illi vero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiverunt. [2] Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. Nullo loco auditur. Fit impetus in eum et ad suos refugit. Caedebatur acies eius impune et tantus numerus legionum, tanta vis militum a paucis metebatur. [3] Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum praemiorum memor; quasi ad devotam mortem, non ad proelium venissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. Iam strata erat ingens multitudo. [4] Videt Maximinus aliter rem geri quam putabat. Proiecit purpuram et sumpta veste servili fugit ac fretum traiecit. At in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem vel dedita vel in fugam [est] ‹con›versa est; ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator. [5] At ille Kalendis Mais, id est una nocte atque una die ***, Nico mediam alia nocte pervenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore et paucis ex palatio comitibus petivit Orientem. [6] Sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. Ita vestem resumpsit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De mortibus persecutorum
Translations of this Work
De la mort des persécuteurs de l'église Compare
Of the Manner in Which the Persecutors Died Compare
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy