50.
[1] Hoc modo deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret. [2] Nam Licinius summa rerum potitus in primis Valeriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi videret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptaverat, necari iussit. [3] Mulier tamen ut eum vicisse cognovit, mutato habitu comitatui eius se ‹im›miscuit, ut fortunam Candidiani specularetur; ‹qui› quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi videbatur, nihil tale metuens occisus est. [4] Et illa exitu eius audito protinus fugit. Idem Severi filium Severianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit. [5] Qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum lenti Licinio, in omnia Maximiani ‹bona› hereditatis iure suo ‹ne› cedere, item Maximino negaverat. [6] Ipsius quoque Maximini filium [suum] maximum agentem iam annos octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. Sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est; ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat. [7] Sic omnes impii vero et iusto iudicio dei eadem quae fecerunt, receperunt.