51.
[1] Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre poenas dedit. [2] Ductae igitur mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et amputatis capitibus corpora earum in mare abiecta sunt. Ita illis pudicitia et condicio exitio fuit.