• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

Iª-IIae q. 61 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliae virtutes debeant dici magis principales quam istae. Id enim quod est maximum in unoquoque genere, videtur esse principalius. Sed magnanimitas operatur magnum in omnibus virtutibus, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnanimitas maxime debet dici principalis virtus.

Iª-IIae q. 61 a. 3 arg. 2

Praeterea, illud per quod aliae virtutes firmantur, videtur esse maxime principalis virtus. Sed humilitas est huiusmodi, dicit enim Gregorius quod qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi paleas in ventum portat. Ergo humilitas videtur esse maxime principalis.

Iª-IIae q. 61 a. 3 arg. 3

Praeterea, illud videtur esse principale, quod est perfectissimum. Sed hoc pertinet ad patientiam; secundum illud Iacobi I, patientia opus perfectum habet. Ergo patientia debet poni principalis.

Iª-IIae q. 61 a. 3 s. c.

Sed contra est quod Tullius, in sua rhetorica, ad has quatuor omnes alias reducit.

Iª-IIae q. 61 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, huiusmodi quatuor virtutes cardinales accipiuntur secundum quatuor formales rationes virtutis de qua loquimur. Quae quidem in aliquibus actibus vel passionibus principaliter inveniuntur. Sicut bonum consistens in consideratione rationis, principaliter invenitur in ipso rationis imperio; non autem in consilio, neque in iudicio, ut supra dictum est. Similiter autem bonum rationis prout ponitur in operationibus secundum rationem recti et debiti, principaliter invenitur in commutationibus vel distributionibus quae sunt ad alterum cum aequalitate. Bonum autem refraenandi passiones principaliter invenitur in passionibus quas maxime difficile est reprimere, scilicet in delectationibus tactus. Bonum autem firmitatis ad standum in bono rationis contra impetum passionum, praecipue invenitur in periculis mortis, contra quae difficillimum est stare. Sic igitur praedictas quatuor virtutes dupliciter considerare possumus. Uno modo, secundum communes rationes formales. Et secundum hoc, dicuntur principales, quasi generales ad omnes virtutes, utputa quod omnis virtus quae facit bonum in consideratione rationis, dicatur prudentia; et quod omnis virtus quae facit bonum debiti et recti in operationibus, dicatur iustitia; et omnis virtus quae cohibet passiones et deprimit, dicatur temperantia; et omnis virtus quae facit firmitatem animi contra quascumque passiones, dicatur fortitudo. Et sic multi loquuntur de istis virtutibus, tam sacri doctores quam etiam philosophi. Et sic aliae virtutes sub ipsis continentur unde cessant omnes obiectiones. Alio vero modo possunt accipi, secundum quod istae virtutes denominantur ab eo quod est praecipuum in unaquaque materia. Et sic sunt speciales virtutes, contra alias divisae. Dicuntur tamen principales respectu aliarum, propter principalitatem materiae, puta quod prudentia dicatur quae praeceptiva est; iustitia, quae est circa actiones debitas inter aequales; temperantia, quae reprimit concupiscentias delectationum tactus; fortitudo, quae firmat contra pericula mortis.

Iª-IIae q. 61 a. 3 ad 1

Et sic etiam cessant obiectiones, quia aliae virtutes possunt habere aliquas alias principalitates, sed istae dicuntur principales ratione materiae, ut supra dictum est.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Andere Tugenden sind nicht hauptsächlicher als diese vier.

a.) Es scheint im Gegenteil: I. Die Großmut sei hauptsächlicher als diese. Denn an der Spitze einer Seinsart steht immer das Größte in dieser Seinsart. Die Großmut aber wirkt immer in Allem Großes, wie 4 Ethic. 3. es heißt. II. Die Demut bringt hervor und formt die anderen Tugenden; nach Gregor (7 in Evang.): „Wer die übrigen Tugenden ohne die Demut ansammelt, streut Strohhalme in den Wind.“ Also ist die Demut die Haupttugend. III. Was im höchsten Grade vollkommen ist, das scheint an erster Stelle zu stehen. Jakobus aber 1, 4. sagt: „Die Geduld bringt mit sich ein vollkommenes Werk.“ Also ist die Geduld die Haupttugend. Auf der anderen Seite führt Cicero alle Tugenden auf diese vier zurück.

b) Ich antworte, diese vier Tugenden werden Kardinal- oder Haupttugenden genannt wegen der vier Hauptvorzüge, welche in jeder Thätigkeit der Tugend gefunden werden können; und danach sind sie Haupttugenden mit Rücksicht auf alle Tugenden insgesamt. So ist jede Tugend, insofern sie etwas Gutes herstellt in der Erwägung der Vernunft selber, Klugheit; und insofern jede Tugend die Gleichheit im Schulden und Erstatten herstellt, wird sie Gerechtigkeit genannt; jede Tugend aber, wenn sie Leidenschaften zähmt, ist Mäßigkeit; und wiederum wird jede Tugend Stärke genannt, welche innere Festigkeit giebt. Und in dieser Weise sprechen oft die heiligen Lehrer und die Philosophen von diesen Tugenden; so daß nach dieser Auffassung alle Tugenden auf diese zurückgeführt werden. Danach gelten die Einwürfe gar nichts. Nun kann aber auch bei manchen Thätigkeiten und Leidenschaften in hervorragender Weise der Hauptvorzug einer von diesen Tugenden gefunden werden. So wird das Gut der vernünftigen Erwägung in der Vernunft selbst gefunden hervorragenderweise im Befehlen, nicht aber im Raten und Urteilen; und danach ist solche Tugend speciell Klugheit als die leitende, befehlende. Dann wird an erster, maßgebender Stelle das vernunftgemäße Gute gefunden bei den Thätigkeiten im Tauschen und Verteilen gemäß Gleichheit; und danach ist der entsprechende Tugendakt ein specieller Akt der Gerechtigkeit, welche das gebührende Gleichgewicht hält unter denen, die auf gleicher Stufe stehen. So wird ferner das Gute, was sich in der Bezähmung der Leidenschaften findet, an erster Stelle sein in der Bezähmung der Ergötzlichkeiten des Tastsinnes; und danach besteht die specielle Tugend der Mäßigkeit. Endlich ist das Gute der inneren Festigkeit vor allem in den Gefahren des Todes; und danach wird ein entsprechender specieller Tugendakt als der Stärke zugehörig bezeichnet. Dies sind die besonderen speciellen vier Kardinaltugenden, die dann nicht mehr so genannt werden, weil sie einen Hauptvorzug in jeder Tugend darstellen, sondern weil ihr Gegenstand, ihre Materie, eine hohe maßgebende Stelle einnimmt. Andere Tugenden aber können dann nach einer anderen Seite hin hauptsächlicher sein; wenn auch nicht die Materie, die sie behandeln, so hoch steht.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité