Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 4
Iª-IIae q. 112 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit maior in uno quam in alio. Gratia enim causatur in nobis ex dilectione divina, ut dictum est. Sed Sap. VI dicitur, pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est illi cura de omnibus. Ergo omnes aequaliter gratiam ab eo consequuntur.
Iª-IIae q. 112 a. 4 arg. 2
Praeterea, ea quae in summo dicuntur, non recipiunt magis et minus. Sed gratia in summo dicitur, quia coniungit ultimo fini. Ergo non recipit magis et minus. Non ergo est maior in uno quam in alio.
Iª-IIae q. 112 a. 4 arg. 3
Praeterea, gratia est vita animae, ut supra dictum est. Sed vivere non dicitur secundum magis et minus. Ergo etiam neque gratia.
Iª-IIae q. 112 a. 4 s. c.
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. IV, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Quod autem mensurate datur, non omnibus aequaliter datur. Ergo non omnes aequalem gratiam habent.
Iª-IIae q. 112 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus duplicem magnitudinem habere potest, unam ex parte finis vel obiecti, secundum quod dicitur una virtus alia nobilior inquantum ad maius bonum ordinatur; aliam vero ex parte subiecti, quod magis vel minus participat habitum inhaerentem. Secundum igitur primam magnitudinem, gratia gratum faciens non potest esse maior et minor, quia gratia secundum sui rationem coniungit hominem summo bono, quod est Deus. Sed ex parte subiecti, gratia potest suscipere magis vel minus, prout scilicet unus perfectius illustratur a lumine gratiae quam alius. Cuius diversitatis ratio quidem est aliqua ex parte praeparantis se ad gratiam, qui enim se magis ad gratiam praeparat, pleniorem gratiam accipit. Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio huius diversitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi inquantum liberum arbitrium eius praeparatur a Deo. Unde prima causa huius diversitatis accipienda est ex parte ipsius Dei, qui diversimode suae gratiae dona dispensat, ad hoc quod ex diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ecclesiae consurgat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit ut esset universum perfectum. Unde apostolus, ad Ephes. IV, postquam dixerat, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi, enumeratis diversis gratiis, subiungit, ad consummationem sanctorum, in aedificationem corporis Christi.
Iª-IIae q. 112 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod cura divina dupliciter considerari potest. Uno modo, quantum ad ipsum divinum actum, qui est simplex et uniformis. Et secundum hoc, aequaliter se habet eius cura ad omnes, quia scilicet uno actu et simplici et maiora et minora dispensat. Alio modo potest considerari ex parte eorum quae in creaturis ex divina cura proveniunt. Et secundum hoc invenitur inaequalitas, inquantum scilicet Deus sua cura quibusdam maiora, quibusdam minora providet dona.
Iª-IIae q. 112 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum primum modum magnitudinis gratiae. Non enim potest gratia secundum hoc maior esse, quod ad maius bonum ordinet, sed ex eo quod magis vel minus ordinat ad idem bonum magis vel minus participandum. Potest enim esse diversitas intensionis et remissionis secundum participationem subiecti, et in ipsa gratia et in finali gloria.
Iª-IIae q. 112 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod vita naturalis pertinet ad substantiam hominis, et ideo non recipit magis et minus. Sed vitam gratiae participat homo accidentaliter, et ideo eam potest homo magis vel minus habere.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Vierter Artikel. Die Gnade ist im einen mehr wie im anderen.
a) Dies scheint nicht. Denn: I. Die Gnade geht aus der göttlichen Liebe hervor, von welcher Sap. 6. gesagt wird: „Den kleinen und den großen hat Er gemacht; Er trägt gleichmäßig Sorge für alle.“ II. Wovon der höchste Grad ausgesagt wird, davon gilt kein Mehr und Minder. Die Gnade aber steht auf der höchsten Stufe, denn sie vereint mit dem letzten Endzwecke. Also hat davon der eine nicht mehr und der andere minder. III. Die Gnade ist das Leben der Seele; vom Leben aber giebt es kein Mehr und Minder. Auf der anderen Seite heißt es Ephes. 4.: „Einem jeden ist die Gnade gegeben nach dem Maße des Geschenkes Christi.“ Wo aber von Maß gesprochen wird, da ist keine schlechthinnige Gleichheit.
b) Ich antworte; ein Zustand kann 1. einen gewissen Umfang haben mit Rücksicht auf den Zweck oder den Gegenstand, insoweit die eine Tugend höher steht wie die andere je nachdem sie auf ein größeres Gut gerichtet ist; — und danach ist die Gnade in jedem gleicherweise; denn in jedem verbindet sie mit dem höchsten Gute. 2. Von seiten des Subjekts oder Trägers der Gnade aber kann der eine mehr Anteil haben als der andere. Denn wer sich mehr vorbereitet für das Aufnehmen des Lichtes der Gnade, der nimmt mehr daran teil. Da aber die Vorbereitung zur Gnade Sache des Menschen nur ist, insoweit Gott den freien Willen in Thätigkeit setzt, so ist der erste Grund für die Verschiedenheit der Gnade im Menschen die Weisheit Gottes, der in verschiedener Weise seine Gaben verteilt, damit vermittelst verschiedener Stufenfolgen die Schönheit und Vollendung der Kirche erstehe; wie Er auch gewollt hat, daß in der Schöpfung die Dinge gemäß verschiedenen Graden im Sein seine Güte verherrlichen. Deshalb fügt der Apostel bei Ephes. 4, 12. hinzu: „Zur Vollendung der Heiligen, zum Aufbau des Körpers Christi.“
c) I. Soweit Gott stets der nämliche einfache Akt ist, erstreckt sich seine Sorge gleichmäßig auf alle; Gott aber giebt den einen mehr Gaben, den anderen weniger. II. Nur nach der Teilnahme des Subjekts ist eine Verschiedenheit in der Gnade; nicht nach der erstgenannten Weise. III. Das natürliche Leben gehört zur Substanz des Menschen und somit ist da kein Mehr und Minder; das Leben der Gnade gehört zu den Eigenschaften oder Zuthaten, und sonach kann der Mensch es mehr oder minder haben.