• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 6

IIª-IIae q. 1 a. 6 arg. 1

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod credibilia non sint per certos articulos distinguenda. Eorum enim omnium quae in sacra Scriptura continentur est fides habenda. Sed illa non possunt reduci ad aliquem certum numerum, propter sui multitudinem. Ergo superfluum videtur articulos fidei distinguere.

IIª-IIae q. 1 a. 6 arg. 2

Praeterea, materialis distinctio, cum in infinitum fieri possit, est ab arte praetermittenda. Sed formalis ratio obiecti credibilis est una et indivisibilis, ut supra dictum est, scilicet veritas prima, et sic secundum rationem formalem credibilia distingui non possunt. Ergo praetermittenda est credibilium materialis distinctio per articulos.

IIª-IIae q. 1 a. 6 arg. 3

Praeterea, sicut a quibusdam dicitur, articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum. Sed credere est voluntarium, quia, sicut Augustinus dicit, nullus credit nisi volens. Ergo videtur quod inconvenienter distinguantur credibilia per articulos.

IIª-IIae q. 1 a. 6 s. c.

Sed contra est quod Isidorus dicit, articulus est perceptio divinae veritatis tendens in ipsam. Sed perceptio divinae veritatis competit nobis secundum distinctionem quandam, quae enim in Deo unum sunt in nostro intellectu multiplicantur. Ergo credibilia debent per articulos distingui.

IIª-IIae q. 1 a. 6 co.

Respondeo dicendum quod nomen articuli ex Graeco videtur esse derivatum. Arthron enim in Graeco, quod in Latino articulus dicitur, significat quandam coaptationem aliquarum partium distinctarum. Et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae dicuntur membrorum articuli. Et similiter in grammatica apud Graecos dicuntur articuli quaedam partes orationis coaptatae aliis dictionibus ad exprimendum earum genus, numerum vel casum. Et similiter in rhetorica articuli dicuntur quaedam partium coaptationes, dicit enim Tullius, in IV Rhet., quod articulus dicitur cum singula verba intervallis distinguuntur caesa oratione, hoc modo, acrimonia, voce, vultu adversarios perterruisti. Unde et credibilia fidei Christianae dicuntur per articulos distingui inquantum in quasdam partes dividuntur habentes aliquam coaptationem ad invicem. Est autem obiectum fidei aliquid non visum circa divina, ut supra dictum est. Et ideo ubi occurrit aliquid speciali ratione non visum, ibi est specialis articulus, ubi autem multa secundum eandem rationem sunt incognita, ibi non sunt articuli distinguendi. Sicut aliam difficultatem habet ad videndum quod Deus sit passus, et aliam quod mortuus resurrexerit, et ideo distinguitur articulus resurrectionis ab articulo passionis. Sed quod sit passus, mortuus et sepultus, unam et eandem difficultatem habent, ita quod, uno suscepto, non est difficile alia suscipere, et propter hoc omnia haec pertinent ad unum articulum.

IIª-IIae q. 1 a. 6 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt credibilia de quibus est fides secundum se; aliqua vero sunt credibilia de quibus non est fides secundum se, sed solum in ordine ad alia, sicut etiam in aliis scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta, et quaedam ad manifestationem aliorum. Quia vero fides principaliter est de his quae videnda speramus in patria, secundum illud Heb. XI, fides est substantia sperandarum rerum; ideo per se ad fidem pertinent illa quae directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae, omnipotentia Dei, mysterium incarnationis Christi, et alia huiusmodi. Et secundum ista distinguuntur articuli fidei. Quaedam vero proponuntur in sacra Scriptura ut credenda non quasi principaliter intenta, sed ad praedictorum manifestationem, sicut quod Abraham habuit duos filios, quod ad tactum ossium Elisaei suscitatus est mortuus, et alia huiusmodi, quae narrantur in sacra Scriptura in ordine ad manifestationem divinae maiestatis vel incarnationis Christi. Et secundum talia non oportet articulos distinguere.

IIª-IIae q. 1 a. 6 ad 2

Ad secundum dicendum quod ratio formalis obiecti fidei potest accipi dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius rei creditae. Et sic ratio formalis omnium credibilium est una, scilicet veritas prima. Et ex hac parte articuli non distinguuntur. Alio modo potest accipi formalis ratio credibilium ex parte nostra. Et sic ratio formalis credibilis est ut sit non visum. Et ex hac parte articuli fidei distinguuntur, ut visum est.

IIª-IIae q. 1 a. 6 ad 3

Ad tertium dicendum quod illa definitio datur de articulo magis secundum quandam etymologiam nominis prout habet derivationem Latinam, quam secundum eius veram significationem prout a Graeco derivatur. Unde non est magni ponderis. Potest tamen dici quod, licet ad credendum necessitate coactionis nullus arctetur, cum credere sit voluntarium; arctatur tamen necessitate finis, quia accedentem ad Deum oportet credere, et sine fide impossibile est placere Deo, ut apostolus dicit, Heb. XI.

Translation Hide
Summe der Theologie

Sechster Artikel. Die Unterscheidung des zu Glaubenden in Glaubensartikel ist zulässig.

a) Dies scheint unzulässig.Denn: I. Alles, was in der Schrift steht, ist Gegenstand des Glaubens. Dies kann aber wegen der großen Menge nicht in bestimmte Artikel gefaßt werden. II. Nicht nach den materialen, zufälligen Gegenständen darf unterschieden werden. Der Formalgrund des zu Glaubenden ist aber immerdar ein und derselbe, Gott als die erste Wahrheit. Also ist da überhaupt keine Unterscheidung möglich. III. „Ein Glaubensartikel ist eine unteilbare Wahrheit, die Gott den Herrn betrifft und von uns Glauben fordert;“ definieren einige. Glauben aber bleibt immer ein freiwilliges Zustimmen: „Keiner glaubt, außer weil er will;“ sagt Augustin. (24. in Joan.) Von einem Fordern ist da also keine Rede. Auf der anderen Seite schreibt Isidor: „Der Glaubensartikel ist die Auffassung der göttlichen Wahrheit und ist auf letztere hin gerichtet.“ Auffassen aber die göttliche Wahrheit kommt uns zu gemäß einer gewissen Unterscheidung; denn was in Gott eins ist, wird vielfaltig in unserer Vernunft.Also muß das zu Glaubende in gewisse Artikel gefaßt werden.

b) Ich antworte; der Name „Artikel“ scheint vom griechischen ἄρθρον zu kommen, was da anzeigt ein gewisses Ineinandergefügtsein mehrerer voneinander verschiedenen Teile. Deshalb spricht man bei den Gliedern des Körpers von articuli. Und ebenso werden bei den Griechen in der Grammatik „Artikel“ genannt einzelne Redeteile, welche anderen Ausdrücken und Redeteilen organisch hinzugefügt werden, um deren Geschlecht, Zahl, Fall zu bestimmen. Dasselbe findet statt in der Rhetorik, wo nach Cicero (4 Rhet.) einzelne Teile, die miteinander in harmonischem Zusammenhange stehen, „Artikel“ genannt werden: „Artikel heißt man es, wenn man in kurz abgebrochener Rede einzelne Worte durch gewisses Innehalten der Stimme scheidet, so etwa: Mit Zorn, Sprechen, Gesichtsausdruck hast du deine Gegner erschreckt.“ Insoweit also das vom. Christen zu Glaubende in einzelne Teile geschieden wird, die miteinander in organischem Zusammenhange stehen, wird von Glaubensartikeln gesprochen. Nun ist der Gegenstand des Glaubens etwas „nicht Geschautes“. Wo also etwas entgegentritt, was auf besonderen Grund hin etwas „nicht Geschautes“ ist; da ist ein besonderer Glaubensartikel zu setzen. Wo aber Vieles aus dem nämlichen Grunde gekannt ist oder nicht gekannt, da soll kein Unterschied in den Artikeln gemacht werden. So besteht eine andere Schwierigkeit, um zu glauben und kraft dessen zu erkennen, daß Gott gelitten hat und gestorben ist, wie dafür, um zu glauben, daß Er wieder auferstanden ist. Und deshalb wird der Glaubensartikel des Todes des Herrn unterschieden von seiner Auferstehung. Daß aber der Herr gelitten hat, gestorben und begraben worden ist, das bietet die nämliche Schwierigkeit dar; und so gehört dies zu einem Artikel.

c) I. Manches ist an und für sich Gegenstand des Glaubens; wie jenes Alles, was uns zum ewigen Leben direkt hinordnet, nach Hebr. 11.: „Der Glaube ist die Grundlage der zu hoffenden Dinge.“ Dazu gehören die drei Personen in Gott, das Geheimnis der Menschwerdung und Ähnliches. Anderes wird in der heiligen Schrift als zu glauben vorgestellt, nur um dieses an sich zu Glaubende offenbar zu machen oder zu erläutern; wie daß Abraham zwei Söhne gehabt hat, daß durch das Anrühren der Gebeine des Elisäus ein Toter auferweckt worden ist u. ähnl.; was Alles erzählt wird, um auf die göttliche Majestät oder die Menschwerdung aufmerksam zu machen. Bloß nach dem an sich zu Glaubenden aber werden Artikel unterschieden. II. Von seiten des geglaubten Gegenstandes ist der Formalgrund für den Glauben nur einer, die erste Wahrheit.Von unserer Seite aber ist der Formalgrund des Glaubens das „Nicht-geschaut-sein“.Und je nachdem hier verschiedene Gründe, weshalb etwas nicht von uns geschaut werden kann, oder verschiedene Schwierigkeiten für den Glauben obwalten, ist eine Unterscheidung in Artikel förderlich. III. Jene Definition wird gemäß einer gewissen Etymologie gegeben, soweit man den Namen „Artikel“ vom Lateinischen ableitet; und nicht, so weit er vom Griechischen kommt. Sie wiegt deshalb nicht schwer. Jedoch besteht immerhin ein Erfordernis, zu glauben, soweit die Notwendigkeit in Betracht kommt welche vom Endzwecke sich ableitet, wie der Apostel sagt: „Wer zu Gott hinantreten will, muß glauben;“ und „ohne Glauben ist es unmöglich, Gott zu gefallen.“ Damit besteht, daß kein äußerer Zwang zum Glauben treibt, sondern derselbe freiwillig ist.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy