Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 6
IIª-IIae q. 27 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod divinae dilectionis sit aliquis modus habendus. Ratio enim boni consistit in modo, specie et ordine, ut patet per Augustinum, in libro de Nat. boni. Sed dilectio Dei est optimum in homine, secundum illud ad Coloss. III, super omnia caritatem habete. Ergo dilectio Dei debet modum habere.
IIª-IIae q. 27 a. 6 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Morib. Eccles., dic mihi, quaeso te, quis sit diligendi modus. Vereor enim ne plus minusve quam oportet inflammer desiderio et amore domini mei frustra autem quaereret modum nisi esset aliquis divinae dilectionis modus. Ergo est aliquis modus divinae dilectionis.
IIª-IIae q. 27 a. 6 arg. 3
Praeterea, sicut Augustinus dicit, IV super Gen. ad Litt., modus est quem unicuique propria mensura praefigit. Sed mensura voluntatis humanae, sicut et actionis exterioris, est ratio. Ergo sicut in exteriori effectu caritatis oportet habere modum a ratione praestitum, secundum illud Rom. XII, rationabile obsequium vestrum; ita etiam ipsa interior dilectio Dei debet modum habere.
IIª-IIae q. 27 a. 6 s. c.
Sed contra est quod Bernardus dicit, in libro de diligendo Deum, quod causa diligendi Deum Deus est; modus, sine modo diligere.
IIª-IIae q. 27 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex inducta auctoritate Augustini, modus importat quandam mensurae determinationem. Haec autem determinatio invenitur et in mensura et in mensurato, aliter tamen et aliter. In mensura enim invenitur essentialiter, quia mensura secundum seipsam est determinativa et modificativa aliorum, in mensuratis autem invenitur mensura secundum aliud, idest inquantum attingunt mensuram. Et ideo in mensura nihil potest accipi immodificatum, sed res mensurata est immodificata nisi mensuram attingat, sive deficiat sive excedat. In omnibus autem appetibilibus et agibilibus mensura est finis, quia eorum quae appetimus et agimus oportet propriam rationem ex fine accipere, ut patet per philosophum, in II Physic. Et ideo finis secundum seipsum habet modum, ea vero quae sunt ad finem habent modum ex eo quod sunt fini proportionata. Et ideo, sicut philosophus dicit, in I Polit., appetitus finis in omnibus artibus est absque fine et termino, eorum autem quae sunt ad finem est aliquis terminus. Non enim medicus imponit aliquem terminum sanitati, sed facit eam perfectam quantumcumque potest, sed medicinae imponit terminum; non enim dat tantum de medicina quantum potest, sed secundum proportionem ad sanitatem; quam quidem proportionem si medicina excederet, vel ab ea deficeret, esset immoderata. Finis autem omnium actionum humanarum et affectionum est Dei dilectio, per quam maxime attingimus ultimum finem, ut supra dictum est. Et ideo in dilectione Dei non potest accipi modus sicut in re mensurata, ut sit in ea accipere plus et minus, sed sicut invenitur modus in mensura, in qua non potest esse excessus, sed quanto plus attingitur regula, tanto melius est. Et ita quanto plus Deus diligitur, tanto est dilectio melior.
IIª-IIae q. 27 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est per se potius est eo quod est per aliud. Et ideo bonitas mensurae, quae per se habet modum, potior est quam bonitas mensurati, quod habet modum per aliud. Et sic etiam caritas, quae habet modum sicut mensura, praeeminet aliis virtutibus, quae habent modum sicut mensuratae.
IIª-IIae q. 27 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibidem subiungit quod modus diligendi Deum est ut ex toto corde diligatur, idest ut diligatur quantumcumque potest diligi. Et hoc pertinet ad modum qui convenit mensurae.
IIª-IIae q. 27 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod affectio illa cuius obiectum subiacet iudicio rationis, est ratione mensuranda. Sed obiectum divinae dilectionis, quod est Deus, excedit iudicium rationis. Et ideo non mensuratur ratione, sed rationem excedit. Nec est simile de interiori actu caritatis et exterioribus actibus. Nam interior actus caritatis habet rationem finis, quia ultimum bonum hominis consistit in hoc quod anima Deo inhaereat, secundum illud Psalm., mihi adhaerere Deo bonum est. Exteriores autem actus sunt sicut ad finem. Et ideo sunt commensurandi et secundum caritatem et secundum rationem.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Sechster Artikel. Für die heilige Liebe zu Gott giebt es von uns aus kein Maß.
a) Das scheint wohl. Denn: I. Der Charakter und das Wesen des Guten besteht in Maß, Gestalt, Ordnung (Aug. de Nat. boni 3 et 4.); die Liebe Gottes aber ist im höchsten Grade gut. Also muß sie ein Maß haben. II. Augustin schreibt (de morib. Eccl. 8.): „Sage mir, worin besteht das Maß für das Lieben? Ich fürchte, das Verlangen der Liebe zum Herrn entbrenne in mir mehr oder entbrenne weniger wie es sich gebührt.“ Solche Furcht aber war überflüssig, wenn überhaupt kein Maß für das Lieben besteht. III. „Maß ist, was einem jeden Dinge von der ihm eigenen Seinsweise vorgeschrieben wird;“ sagt Augustin (4. sup. Gen. ad litt. 3.) Ein solches Maß nun für das menschliche Handeln ist die Vernunft, nach Röm. 12.: „Vernunftgemäß sei euer Gehorsam.“ Also besteht ein Maß für die Liebe. Auf der anderen Seite sagt Bernardus (de dilig. Deo c. 1.): „Die Ursache, Gott zu lieben, ist Gott; das Maß dieser Liebe ist, ohne Maß zu lieben.“
b) Ich antworte, das Maß schließe eine gewisse Bestimmung in der Seinsweise ein. Diese Bestimmung nun findet sich im messenden Maße und im durch das Maß Gemessenen; — und zwar im messenden Maße dem Wesen nach, denn ein solches Maß ist bestimmend für das Andere; in dem durch das Maß Gemessenen, insoweit es die Bestimmung im Maße erreicht. Im Maße selber also ist nichts ungemessen; in der Sache aber, die dem Maße unterliegt, ist Ungemessenes, wenn sie die Richtschnur des Maßes nicht erreicht, d. h. darüber hinausgeht oder davor zurückbleibt. Im ganzen Bereiche des Begehrens und Thätigseins ist nun das Maß der Zweck. Der Zweck aber hat von sich aus den Charakter des Bestimmten; und was dem Zwecke dient, wird nach ihm gemessen. Deshalb sagt Aristoteles (1 Po!it. 6.): „Das Begehren nach dem Zwecke selber ist in allen Künsten ohne Abschluß.“ Ein Abschluß, also eine messende Richtschnur, findet sich erst beim Zweckdienlichen. Der Arzt z. B. legt der Gesundheit kein bestimmtes Maß auf; er stellt sie so vollkommen her, wie auch immer er kann. Aber für die Medizin bestimmt er ein Maß gemäß ihrem Verhältnisse zur Gesundheit; und bleibt hinter diesem Maße die Medizin zurück oder geht sie darüber hinaus, so ist sie maßlos. Gott nun ist der letzte Endzweck aller menschlichen Thätigkeit. Also ist in der Liebe, die auf Ihn als auf den Endzweck sich richtet, kein Maß. Sie ist selber Maß oder Richtschnur; und je mehr die Thätigkeit an dieses Maß hinanreicht, desto besser ist sie. Je mehr Gott geliebt wird, desto besser ist die Liebe.
c) I. Die Güte des messenden Maßes, welches von sich aus das Maß in sich schließt, steht höher wie die Güte des Gemessenen, was ein Maß erhält auf Grund von etwas Anderem; und so ragt die heilige Liebe als Maß aller Tugenden hervor über die anderen Tugenden, welche in ihr gemessen werden. II. Augustin fügt an dieser Stelle hinzu: „Das Maß in der Liebe Gottes ist, daß Er aus ganzem Herzen geliebt werde;“ also so viel man kann. III. Der Gegenstand der heiligen Liebe überragt alles Urteil der Vernunft; und somit wird er nicht gemessen durch die Vernunft, sondern steht höher. Man darf auch nicht den äußeren Akt der Liebe als Beispiel anziehen, der da von den Umständen vermittelst der Vernunft gemessen wird und worauf sich Röm. 12, 1. bezieht. Denn der innere Liebesakt hat den Charakter des Zweckes; weil im „Anhängen an Gott“ (Ps. 72.) das Endgut des Menschen besteht. Die äußeren Akte sind wie Mittel zum Zwecke, zu messen also durch die Liebe und durch die Vernunft.