• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 1

IIª-IIae q. 31 a. 1 arg. 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod beneficentia non sit actus caritatis. Caritas enim maxime habetur ad Deum. Sed ad eum non possumus esse benefici, secundum illud Iob XXXV, quid dabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? Ergo beneficentia non est actus caritatis.

IIª-IIae q. 31 a. 1 arg. 2

Praeterea, beneficentia maxime consistit in collatione donorum. Sed hoc pertinet ad liberalitatem. Ergo beneficentia non est actus caritatis, sed liberalitatis.

IIª-IIae q. 31 a. 1 arg. 3

Praeterea, omne quod quis dat, vel dat sicut debitum vel dat sicut non debitum. Sed beneficium quod impenditur tanquam debitum pertinet ad iustitiam, quod autem impenditur tanquam non debitum, gratis datur, et secundum hoc pertinet ad misericordiam. Ergo omnis beneficentia vel est actus iustitiae vel est actus misericordiae. Non est ergo actus caritatis.

IIª-IIae q. 31 a. 1 s. c.

Sed contra, caritas est amicitia quaedam, ut dictum est. Sed philosophus, in IX Ethic., inter alios amicitiae actus ponit hoc unum quod est operari bonum ad amicos, quod est amicis benefacere. Ergo beneficentia est actus caritatis.

IIª-IIae q. 31 a. 1 co.

Respondeo dicendum quod beneficentia nihil aliud importat quam facere bonum alicui. Potest autem hoc bonum considerari dupliciter. Uno modo, secundum communem rationem boni. Et hoc pertinet ad communem rationem beneficentiae. Et hoc est actus amicitiae, et per consequens caritatis. Nam in actu dilectionis includitur benevolentia, per quam aliquis vult bonum amico, ut supra habitum est. Voluntas autem est effectiva eorum quae vult, si facultas adsit. Et ideo ex consequenti benefacere amico ex actu dilectionis consequitur. Et propter hoc beneficentia secundum communem rationem, est amicitiae vel caritatis actus. Si autem bonum quod quis facit alteri accipiatur sub aliqua speciali ratione boni, sic beneficentia accipiet specialem rationem, et pertinebit ad aliquam specialem virtutem.

IIª-IIae q. 31 a. 1 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., amor movet ordinata ad mutuam habitudinem, et inferiora convertit in superiora ut ab eis perficiantur, et superiora movet ad inferiorum provisionem. Et quantum ad hoc beneficentia est effectus dilectionis. Et ideo nostrum non est Deo benefacere, sed eum honorare, nos ei subiiciendo, eius autem est ex sua dilectione nobis benefacere.

IIª-IIae q. 31 a. 1 ad 2

Ad secundum dicendum quod in collatione donorum duo sunt attendenda, quorum unum est exterius datum; aliud autem est interior passio quam habet quis ad divitias, in eis delectatus. Ad liberalitatem autem pertinet moderari interiorem passionem, ut scilicet aliquis non superexcedat in concupiscendo et amando divitias, ex hoc enim efficietur homo facile emissivus donorum. Unde si homo det aliquod donum magnum, et tamen cum quadam concupiscentia retinendi, datio non est liberalis. Sed ex parte exterioris dati collatio beneficii pertinet in generali ad amicitiam vel caritatem. Unde hoc non derogat amicitiae, si aliquis rem quam concupiscit retinere det alicui propter amorem; sed magis ex hoc ostenditur amicitiae perfectio.

IIª-IIae q. 31 a. 1 ad 3

Ad tertium dicendum quod sicut amicitia seu caritas respicit in beneficio collato communem rationem boni, ita iustitia respicit ibi rationem debiti. Misericordia vero respicit ibi rationem relevantis miseriam vel defectum.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Erster Artikel. Die Wohlthätigkeit ist ein Akt der Liebe.

a) Dies scheint nicht. Denn: I. Die heilige Liebe richtet sich auf Gott. Gott gegenüber können wir aber nicht wohlthätig sein, nach Job 35.: „Was wirst du ihm geben? Oder was wird Er von deiner Hand empfangen?“ II. Die Wohlthätigkeit besteht im Geschenkegeben. Dies gehört aber zur Freigebigkeit. III. Entweder ist was gegeben wird geschuldet; und da ist es Gerechtigkeit; — oder es ist nicht geschuldet; und da ist es Barmherzigkeit. Also giebt es keinen Platz für die Wohlthätigkeit. Auf der anderen Seite ist die heilige Liebe eine gewisse Freundschaft. Ein Akt der Freundschaft aber ist es „Gutes wirken gegenüber seinen Freunden“, nach 9 Ethic. 4.

b) Ich antworte, Wohlthätigkeit schließe in sich ein „wohlthun einem anderen.“ Dieses Wohl oder Gut nun hat entweder den allgemeinen Charakter des Guten; und so gehört es zum Wesen der Wohlthätigkeit, da in der Freundesliebe das Wohlwollen eingeschlossen ist und daraus folgt, daß, sobald die Gelegenheit gegeben ist, man auch das thut, was man will; — oder es hat dieses Wohl oder Gut den Charakter eines besonderen Gutes; und so gewinnt die Wohlthätigkeit eine besondere Seite und gehört einer eigenen besonderen Tugend an.

c) I. Nach Dionysius (de div. nom. 4.) „bestimmt die Liebe zu wechselseitiger Beziehung, sie wendet das Niedrigere zum Höheren, damit es da vollendet werde; und das Höhere zum Niedrigeren, damit für das Letztere gesorgt werde.“ Und danach ist die Wohlthätigkeit eine Wirkung der Liebe. Gott also müssen wir ehren durch unsere Unterwürfigkeit; und die Sache Gottes ist es, kraft seiner Liebe uns wohlzuthun. II. Wird die innere Leidenschaft beachtet, der gemäß ein Geschenk gegeben wird, so gehört es der Freigebigkeit an, die entsprechende innere Leidenschaft zu regeln, daß nämlich jemand nicht zu sehr den Reichtum begehrt und liebt. Wenn also der Mensch ein großes Geschenk giebt, aber ungern, mit der Begierde es zu behalten; so ist dies gegen die Freigebigkeit. Von seiten der äußeren Mitteilung eines Geschenkes aber, gehört dies der Freundschaft als Thätigkeit an. Giebt also jemand etwas, was er gern zu behalten wünschte, so ist dies nicht gegen die Freundschaft, sondern offenbart deren Innigkeit. III. Die Liebe oder Freundschaft berücksichtigt in der verliehenen Gabe den allgemeinen Charakter des Guten; die Gerechtigkeit den besonderen Charakter des Geschuldeten; und die Barmherzigkeit den besonderen Charakter eines Gutes, das aus dem Elende erhebt oder dem Mangel abhilft.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung