Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 3
IIª-IIae q. 40 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit licitum in bellis uti insidiis. Dicitur enim Deut. XVI, iuste quod iustum est exequeris. Sed insidiae, cum sint fraudes quaedam, videntur ad iniustitiam pertinere. Ergo non est utendum insidiis etiam in bellis iustis.
IIª-IIae q. 40 a. 3 arg. 2
Praeterea, insidiae et fraudes fidelitati videntur opponi, sicut et mendacia. Sed quia ad omnes fidem debemus servare, nulli homini est mentiendum; ut patet per Augustinum, in libro contra mendacium. Cum ergo fides hosti servanda sit, ut Augustinus dicit, ad Bonifacium, videtur quod non sit contra hostes insidiis utendum.
IIª-IIae q. 40 a. 3 arg. 3
Praeterea, Matth. VII dicitur, quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, et hoc est observandum ad omnes proximos. Inimici autem sunt proximi. Cum ergo nullus sibi velit insidias vel fraudes parari, videtur quod nullus ex insidiis debeat gerere bella.
IIª-IIae q. 40 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro quaest., cum iustum bellum suscipitur, utrum aperte pugnet aliquis an ex insidiis, nihil ad iustitiam interest. Et hoc probat auctoritate domini, qui mandavit Iosue ut insidias poneret habitatoribus civitatis hai, ut habetur Ios. VIII.
IIª-IIae q. 40 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod insidiae ordinantur ad fallendum hostes. Dupliciter autem aliquis potest falli ex facto vel dicto alterius uno modo, ex eo quod ei dicitur falsum, vel non servatur promissum. Et istud semper est illicitum. Et hoc modo nullus debet hostes fallere, sunt enim quaedam iura bellorum et foedera etiam inter ipsos hostes servanda, ut Ambrosius dicit, in libro de officiis. Alio modo potest aliquis falli ex dicto vel facto nostro, quia ei propositum aut intellectum non aperimus. Hoc autem semper facere non tenemur, quia etiam in doctrina sacra multa sunt occultanda, maxime infidelibus, ne irrideant, secundum illud Matth. VII, nolite sanctum dare canibus. Unde multo magis ea quae ad impugnandum inimicos paramus sunt eis occultanda. Unde inter cetera documenta rei militaris hoc praecipue ponitur de occultandis consiliis ne ad hostes perveniant; ut patet in libro stratagematum Frontini. Et talis occultatio pertinet ad rationem insidiarum quibus licitum est uti in bellis iustis. Nec proprie huiusmodi insidiae vocantur fraudes; nec iustitiae repugnant; nec ordinatae voluntati, esset enim inordinata voluntas si aliquis vellet nihil sibi ab aliis occultari.
IIª-IIae q. 40 a. 3 ad arg.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Dritter Artikel. In Kriegen darf man sich der Hinterhalte bedienen.
a) Das scheint unerlaubt. Denn: I. „Gerecht führe aus was gerecht ist,“ heißt es Deut. 16. Hinterhalte legen aber heißt betrügen. II. Ein Hinterhalt ist so gut wie eine Lüge und somit gegen die Wahrhaftigkeit und den guten Glauben. Dies ist aber verboten. III. Matth. 7. heißt es: „Was ihr wollt, daß euch die Leute thun, das thuet ihnen auch.“ Keiner aber will, daß man ihm Hinterhalte lege und Nachstellungen bereite. Also darf man dies auch nicht anderen gegenüber. Auf der anderen Seite sagt Augustin (sup. Jos. qu. 10.): „Ob man in einem gerechten Kriege offen kämpft oder aus Hinterhalten, das hat mit der Gerechtigkeit nichts zu thun.“
b) Ich antworte, solche Hinterhalte sollen den Feind täuschen. In doppelter Weise nun wird jemand durch Worte oder Thaten eines anderen getäuscht: 1. so, daß ihm die Unwahrheit gesagt oder das Versprochene nicht gehalten wird, und das ist, selbst dem Feinde gegenüber, immer unerlaubt; denn „es giebt auch ein gewisses Kriegsrecht, das man den Feinden selber gegenüber beobachten muß,“ sagt Ambrosius (de off. 29.). Es wird 2. jemand durch unsere Worte oder Thaten getäuscht dadurch, daß wir ihm das Verständnis derselben nicht eröffnen, ihn darüber nicht aufklären. Das ist aber keine Pflicht für uns. Denn selbst in der heiligen Lehre muß man Manches aus Klugheit, zumal vor Ungläubigen verbergen, damit sie nicht spotten: „Gebet das Heilige nicht den Hunden,“ ermahnt der Herr. (Matth. 7.) Wir können also den Feinden verbergen, was wir thun; und gehört diese Kunst eigens zur Kriegskunst, daß unsere Absichten den Feinden verborgen bleiben, nach Sext. Jul. Frontinus lib. I. Stratagem.Francorum. Solche Hinterhalte bilden sonach keinen eigentlichen Betrug und widerstreiten nicht der Gerechtigkeit und ebensowenig einem geregelten Willen. Vielmehr wäre jener Wille ungeregelt, der da möchte, der Feind solle ihm nichts verbergen.
c) Damit beantwortet.