• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 2

IIª-IIae q. 42 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod seditio non semper sit peccatum mortale. Seditio enim importat tumultum ad pugnam; ut patet per Glossam supra inductam. Sed pugna non semper est peccatum mortale, sed quandoque est iusta et licita, ut supra habitum est. Ergo multo magis seditio potest esse sine peccato mortali.

IIª-IIae q. 42 a. 2 arg. 2

Praeterea, seditio est discordia quaedam, ut dictum est. Sed discordia potest esse sine peccato mortali, et quandoque etiam sine omni peccato. Ergo etiam seditio.

IIª-IIae q. 42 a. 2 arg. 3

Praeterea, laudantur qui multitudinem a potestate tyrannica liberant. Sed hoc non de facili potest fieri sine aliqua dissensione multitudinis, dum una pars multitudinis nititur retinere tyrannum, alia vero nititur eum abiicere. Ergo seditio potest fieri sine peccato.

IIª-IIae q. 42 a. 2 s. c.

Sed contra est quod apostolus, II ad Cor. XII, prohibet seditiones inter alia quae sunt peccata mortalia. Ergo seditio est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 42 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, seditio opponitur unitati multitudinis, idest populi, civitatis vel regni. Dicit autem Augustinus, II de Civ. Dei, quod populum determinant sapientes non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum. Unde manifestum est unitatem cui opponitur seditio esse unitatem iuris et communis utilitatis. Manifestum est ergo quod seditio opponitur et iustitiae et communi bono. Et ideo ex suo genere est peccatum mortale, et tanto gravius quanto bonum commune, quod impugnatur per seditionem, est maius quam bonum privatum, quod impugnatur per rixam. Peccatum autem seditionis primo quidem et principaliter pertinet ad eos qui seditionem procurant, qui gravissime peccant. Secundo autem, ad eos qui eos sequuntur, perturbantes bonum commune. Illi vero qui bonum commune defendunt, eis resistentes, non sunt dicendi seditiosi, sicut nec illi qui se defendunt dicuntur rixosi, ut supra dictum est.

IIª-IIae q. 42 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod pugna quae est licita fit pro communi utilitate, sicut supra dictum est. Sed seditio fit contra commune bonum multitudinis. Unde semper est peccatum mortale.

IIª-IIae q. 42 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod discordia ab eo quod non est manifeste bonum potest esse sine peccato. Sed discordia ab eo quod est manifeste bonum non potest esse sine peccato. Et talis discordia est seditio, quae opponitur utilitati multitudinis, quae est manifeste bonum.

IIª-IIae q. 42 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod regimen tyrannicum non est iustum, quia non ordinatur ad bonum commune, sed ad bonum privatum regentis, ut patet per philosophum, in III Polit. et in VIII Ethic. Et ideo perturbatio huius regiminis non habet rationem seditionis, nisi forte quando sic inordinate perturbatur tyranni regimen quod multitudo subiecta maius detrimentum patitur ex perturbatione consequenti quam ex tyranni regimine. Magis autem tyrannus seditiosus est, qui in populo sibi subiecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari possit. Hoc enim tyrannicum est, cum sit ordinatum ad bonum proprium praesidentis cum multitudinis nocumento.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Der Aufruhr ist Todsünde.

a) Das wird bestritten. Denn: I. Der Aufruhr ist eine Unruhe, die den Kampf vorbereitet. Mancher Kampf aber ist gerecht. II. Der Aufruhr ist eine gewisse Zwietracht; diese aber kann ohne schwere und bisweilen ohne jede Sünde sein. III. Wer ein Gemeinwesen von tyrannischer Bedrückung befreit, wird gelobt. Dies aber kann selten geschehen ohne einen Aufruhr. Auf der anderen Seite zählt Paulus den Aufruhr unter anderen Todsünden auf.

b) Ich antworte, der Aufruhr stehe entgegen der Einheit eines Volkes oder eines Staates. „Das Volk aber,“ sagt Augustin (2. de civ. Dei 2l.) „leiten die Weisen; Volk nun nenne ich nicht jede Ansammlung von Menschen, sondern eine solche, welche durch die Gemeinschaft des Rechtes und des Nutzens aus eigener Zustimmung in sich ein Ganzes bildet.“ Offenbar also steht der Aufruhr im Gegensatze zur Gerechtigkeit und zum gemeinsamen Nutzen, zum Gemeinbesten; und sonach ist er ein desto größeres Verbrechen als das Gemeinbeste ein größeres Gut ist wie das Privatbeste, was der Streit angreift. Die Sünde des Aufruhrs nun ist an erster leitender Stelle in jenen, welche ihn hervorrufen; diese begehen eine sehr schwere Sünde; — dann ist sie in jenen, welche diesen Leitern folgen und den öffentlichen Frieden verwirren. Die aber dem Aufruhre Widerstand leisten, sind nicht als aufrührerisch zu bezeichnen; wie auch jene nicht streitsüchtig sind, die sich verteidigen.

c) I. Ein Kampf ist gerecht, der für das Gemeinbeste, für den gemeinen Nutzen, geschieht. Der Aufruhr aber richtet sich gegen den gemeinen Nutzen; ist also immer Todsünde. II. Die Zwietracht in dem, was nicht als etwas Gutes offen vorliegt, kann ohne Sünde sein. Die Einheit und der Frieden im Staate aber ist ein offenbares Gut. III. Das tyrannische Regiment ist kein gerechtes; denn es hat zum Zwecke nicht das Gemeinbeste, sondern das Privatbeste des Tyrannen. (4 Polit. 5.) Die Zerstörung eines solchen Regiments also hat nicht den Charakter des Aufruhrs; es müßte denn eine solche Zerstörung mit so großem Nachteile für das Volk oder den Staat verbunden sein, daß im Vergleiche dazu das tyrannische Regiment noch besser wäre. Vielmehr ist der Tyrann aufrührerisch, der im Gemeinwesen Zwietracht und Aufruhr nährt, damit er mit größerer Sicherheit herrschen könne.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung