• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

IIª-IIae q. 52 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod donum consilii non maneat in patria. Consilium enim est eorum quae sunt agenda propter finem. Sed in patria nihil erit agendum propter finem, quia ibi homines ultimo fine potiuntur. Ergo in patria non est donum consilii.

IIª-IIae q. 52 a. 3 arg. 2

Praeterea, consilium dubitationem importat, in his enim quae manifesta sunt ridiculum est consiliari, sicut patet per philosophum, in III Ethic. In patria autem tolletur omnis dubitatio. Ergo in patria non erit consilium.

IIª-IIae q. 52 a. 3 arg. 3

Praeterea, in patria sancti maxime Deo conformantur, secundum illud I Ioan. III, cum apparuerit, similes ei erimus. Sed Deo non convenit consilium, secundum illud Rom. XI, quis consiliarius eius fuit? Ergo etiam neque sanctis in patria competit donum consilii.

IIª-IIae q. 52 a. 3 s. c.

Sed contra est quod dicit Gregorius, XVII Moral., cumque uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine vel non obtinuisse perhibetur.

IIª-IIae q. 52 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona spiritus sancti ad hoc pertinent quod creatura rationalis movetur a Deo. Circa motionem autem humanae mentis a Deo duo considerari oportet. Primo quidem, quod alia est dispositio eius quod movetur dum movetur; et alia dum est in termino motus. Et quidem quando movens est solum principium movendi, cessante motu cessat actio moventis super mobile, quod iam pervenit ad terminum, sicut domus, postquam aedificata est, non aedificatur ulterius ab aedificatore. Sed quando movens non solum est causa movendi, sed etiam est causa ipsius formae ad quam est motus, tunc non cessat actio moventis etiam post adeptionem formae, sicut sol illuminat aerem etiam postquam est illuminatus. Et hoc modo Deus causat in nobis et virtutem et cognitionem non solum quando primo acquirimus, sed etiam quandiu in eis perseveramus. Et sic cognitionem agendorum causat Deus in beatis, non quasi in ignorantibus, sed quasi continuando in eis cognitionem eorum quae agenda sunt. Tamen quaedam sunt quae beati, vel Angeli vel homines, non cognoscunt, quae non sunt de essentia beatitudinis, sed pertinent ad gubernationem rerum secundum divinam providentiam. Et quantum ad hoc est aliud considerandum, scilicet quod mens beatorum aliter movetur a Deo, et aliter mens viatorum. Nam mens viatorum movetur a Deo in agendis per hoc quod sedatur anxietas dubitationis in eis praecedens. In mente vero beatorum circa ea quae non cognoscunt est simplex nescientia, a qua etiam Angeli purgantur, secundum Dionysium, VI cap. Eccl. Hier., non autem praecedit in eis inquisitio dubitationis, sed simplex conversio ad Deum. Et hoc est Deum consulere, sicut Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt., quod Angeli de inferioribus Deum consulunt. Unde et instructio qua super hoc a Deo instruuntur consilium dicitur. Et secundum hoc donum consilii est in beatis, inquantum in eis a Deo continuatur cognitio eorum quae sciunt; et inquantum illuminantur de his quae nesciunt circa agenda.

IIª-IIae q. 52 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod etiam in beatis sunt aliqui actus ordinati ad finem, vel quasi procedentes ex consecutione finis, sicut quod Deum laudant; vel quibus alios pertrahunt ad finem quem ipsi sunt consecuti, sicut sunt ministeria Angelorum et orationes sanctorum. Et quantum ad hoc habet in eis locum donum consilii.

IIª-IIae q. 52 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod dubitatio pertinet ad consilium secundum statum vitae praesentis, non autem pertinet secundum quod est consilium in patria. Sicut etiam virtutes cardinales non habent omnino eosdem actus in patria et in via.

IIª-IIae q. 52 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod consilium non est in Deo sicut in recipiente, sed sicut in dante. Hoc autem modo conformantur Deo sancti in patria, sicut recipiens influenti.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Die Gabe des Rates bleibt im ewigen Heim.

a) Dies scheint unmöglich. Denn: I. Der Rat betrifft das Zweckdienliche. Im Himmel aber besitzt man den Endzweck. II. Das Beraten setzt Zweifeln voraus (3 Ethic. 3.); was im Himmel nicht statthat. III. Im ewigen Heim sind wir Gott gleichförmig (1. Joh. 3.), der keines Rates bedarf. (Röm. 2, 34.) Auf der anderen Seite sagt Gregor (17. moral. 8.): „Wenn eines jeden Volkes Schuld oder Gerechtigkeit vor dem Rate des himmlischen Hofes erscheint, dann sagt man, der diesem Volke vorgesetzte (Engel) hätte im Streite gesiegt oder sei unterlegen.“

b) Ich antworte, hier müsse erwogen werden, daß das Bewegliche in einer anderen Verfassung sei, während es noch in Bewegung; und in einer anderen, wenn es am Abschlusse angelangt ist. Und wenn nun der bewegende das Princip der Bewegung allein ist, so hört die Thätigkeit desselben mit Rücksicht auf das Bewegliche auf, sobald letzteres mit der Bewegung aufhört; wie die Thätigkeit des Baumeisters aufhört, wenn das Haus gebaut ist. Ist aber der bewegende nicht die Ursache der Bewegung allein, sondern auch die Ursache der Form selber, bis zu welcher die Bewegung geht; dann hört nicht die Thätigkeit des bewegenden mit der Bewegung des Beweglichen auf, auch nachdem die Form eingeprägt ist; wie z. B. die Sonne thätig bleibt im Erleuchten der Luft, auch nachdem diese erleuchtet worden ist. Und in dieser letzten Weise verursacht in uns Gott sowohl die Tugend wie die Kenntnis; nicht allein bis wir sie erlangt haben, sondern auch so lange wir darin verharren. Danach also verursacht Gott in den Seligen die Kenntnis des zu Thuenden; nicht als ob letztere darüber in Unkenntnis wären, sondern weil seine erleuchtende Thätigkeit beständig die Fortdauer der Kenntnis dessen, was zu thun ist, verursacht. Manches aber, was nicht notwendig zum Wesen der Seligkeit gehört, kennen weder die Engel noch die seligen Menschen; nämlich was sich auf die Leitung der Dinge gemäß der göttlichen Vorsehung erstreckt. Und da ist zu berücksichtigen, daß der Geist der Seligen in anderer Weise von Gott bewegt wird wie der Geist der noch Pilgernden. Denn der letztere wird in der Weise bewegt, daß die Ängstlichkeit des vorhergehenden Zweifelns beruhigt wird, während im Geiste der Seligen mit Rücksicht auf das, was sie nicht kennen, eben ein einfaches Nichtwissen ist ohne jegliche Unruhe, von dem dann die Engel durch die Erleuchtung seitens Gottes und vermittelst der höheren Engel gereinigt werden, nach Dionysius. (7. coel. hier.) Gott um Rat fragen bedeutet bei ihnen kein Untersuchen, um den Zweifel zu verscheuchen; sondern einfach ein Zuwenden zu Gott, wie Augustin (5. sup. Gen. ad litt. 19.) schreibt: „Die Engel befragen Gott über das Niedrigere.“ Und die Erleuchtung darin seitens Gottes wird „Rat“ genannt. Danach also ist in den Seligen die Gabe des Rates, insoweit die Fortdauer ihrer Kenntnis von seiten Gottes verursacht; und der Geist darüber, was er rücksichtlich des zu Thuenden nicht weiß, erleuchtet wird.

c) I. Auch in den Seligen sind einige Thätigkeiten, die zum Zwecke hingeordnet sind oder vielmehr, die von der Erreichung des Zweckes her ausgehen; wie daß sie Gott loben oder daß sie andere zu Gott ziehen, also z. B. die Gebete der Heiligen und die Dienste der Engel. Mit Bezug darauf haben sie die Gabe des Rates. II. Das Zweifeln gehört zur Gabe des Rates hier auf dem Pilgerwege; wie ja auch die Kardinaltugenden in der Heimat nicht durchaus die gleichen Thätigkeiten haben wie auf Erden. III. Der Rat ist in Gott wie im Gebenden. Die Heiligen sind Gott gleichförmig, insoweit sie denselben empfangen.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité