Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIª-IIae q. 72 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contumelia, vel convicium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conviciari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conviciari, secundum philosophum, in IV Ethic. Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 72 a. 2 arg. 2
Praeterea, peccatum mortale non invenitur in viris perfectis. Qui tamen aliquando convicia vel contumelias dicunt, sicut patet de apostolo, qui, ad Gal. III, dixit, o insensati Galatae. Et dominus dicit, Luc. ult., o stulti, et tardi corde ad credendum. Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 72 a. 2 arg. 3
Praeterea, quamvis id quod est peccatum veniale ex genere possit fieri mortale, non tamen peccatum quod ex genere est mortale potest esse veniale, ut supra habitum est. Si ergo dicere convicium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quod semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, ut patet in eo qui leviter et ex subreptione, vel ex levi ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel convicium ex genere suo est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 72 a. 2 s. c.
Sed contra, nihil meretur poenam aeternam Inferni nisi peccatum mortale. Sed convicium vel contumelia meretur poenam Inferni, secundum illud Matth. V, qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit Gehennae ignis. Ergo convicium vel contumelia est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 72 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid. Quae quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur ex quo affectu aliquis verba proferat. Cum igitur convicium, seu contumelia, de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur ut aliquis per verba quae profert honorem alterius auferat, hoc proprie et per se est dicere convicium vel contumeliam. Et hoc est peccatum mortale, non minus quam furtum vel rapina, non enim homo minus amat suum honorem quam rem possessam. Si vero aliquis verbum convicii vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi, sed forte propter correctionem vel propter aliquid huiusmodi, non dicit convicium vel contumeliam formaliter et per se, sed per accidens et materialiter, inquantum scilicet dicit id quod potest esse convicium, vel contumelia. Unde hoc potest esse quandoque peccatum veniale; quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, ut moderate homo talibus verbis utatur. Quia posset esse ita grave convicium quod, per incautelam prolatum, auferret honorem eius contra quem proferretur. Et tunc posset homo peccare mortaliter etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis, incaute alium ex ludo percutiens, graviter laedat, culpa non caret.
IIª-IIae q. 72 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad eutrapelum pertinet dicere aliquod leve convicium, non ad dehonorationem vel ad contristationem eius in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circumstantiae observantur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum in quem profertur huiusmodi iocosum convicium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum, ut ibidem dicitur.
IIª-IIae q. 72 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam et causa disciplinae potest aliquis alteri, quem debet corrigere, verbum aliquod conviciosum dicere. Et hoc modo dominus discipulos vocavit stultos, et apostolus Galatas insensatos. Tamen, sicut dicit Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, raro, et ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae, in quibus non nobis, sed ut domino serviatur, instemus.
IIª-IIae q. 72 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, cum peccatum convicii vel contumeliae ex animo dicentis dependeat, potest contingere quod sit peccatum veniale, si sit leve convicium, non multum hominem dehonestans, et proferatur ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira, absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leviter contristare.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Die Schmähung ist, in ihrer Art betrachtet, eine Todsünde.
a) Dem wird widersprochen: - I. Keine Todsünde kann Tugendakt sein. Schmähen aber ist ein Akt der Tugend der Eutrapelie oder der Kunst gut zu verkehren, nach 4 Ethic. 8. Also ist die Schmähung keine Todsünde. II. Todsünde findet sich nicht in den vollkommenen Männern. Paulus aber schmäht die Galater mit den Worten (Gal. 3.): „O verkehrte Galater“; und der Herr sagt (Luk. ult.): „O daß ihr thöricht seid und langsam im Herzen, um zu glauben!“ III. Wäre solche Schmähung der „Art“ nach eine Todsünde, so wäre sie es immer und in jedem Falle, nach I„ II. Kap. 88, Art. 4 u. 6. Dies aber scheint falsch, da manchmal aus Unüberlegtheit eine kleine Schmähung gesagt wird. Auf der anderen Seite verdient nur die Todsünde ewige Strafe. Die Schmähung aber verdient die Hölle, nach Matth. 5.: „Wer seinem Bruder sagt, du Narr, der ist des höllischen Feuers schuldig.“
b) Ich antworte, Worte gereichen dem anderen zum Nachteile, in soweit sie etwas bezeichnen; und diese Bezeichnung geht aus der inneren Verfassung hervor. Geht also ein solch schmähsüchtiger Ausdruck aus der Absicht hervor, die Ehre dem anderen zu nehmen; so schließt er in dem Wesen seiner Bezeichnung die Verunehrung dieses anderen mit ein und ist somit im eigentlichen Sinne Schmähung. Und das ist Todsünde, wie Diebstahl und Raub; denn es liebt der Mensch seine Ehre mehr wie seinen Besitz. Sagt aber einer dem anderen ein schmähendes Wort, um ihn zu bessern oder sonst in guter oder doch nicht in ehrabschneiderischer Absicht; so ist dies nicht an sich eine Schmähung und kann bisweilen läßliche Sünde sein, bisweilen gar keine. Nur ist im letzteren Falle Vorsicht geboten, daß man nicht maßlos solche Worte gebrauche; denn sonst könnte der betreffende schwer sündigen, wenn er auch nicht die Absicht hätte, den anderen zu verunehren; wie, wenn jemand aus Unvorsicht den anderen im Spiele schwer verletzt, er nicht ohne Schuld ist.
c) I. Zur Tugend der Eutrapelie gehört eine leichthin gemachte Schmähung, die nicht verunehrt und nicht betrübt, sondern vielmehr ergötzt oder ein Scherz ist; und das ist unter Wahrung der gebührenden Umstände ohne Sünde. Will aber jemand jenen betrüben, gegen den er eine solch scherzhafte Schmähung schleudert, und auf dessen Kosten die anderen zum Lachen bringen, so ist dies fehlerhaft (l. c.). II. Der Apostel spricht da, um die Galater zu bessern; was ebenso erlaubt ist, wie jemanden um seiner Besserung willen zu schlagen oder in seinem Besitze zu benachteiligen. Dasselbe gilt vom Worte Christi. „Jedoch,“ sagt Augustin (2. de serm. Dom. 19.), „darf man nur aus hoher Notwendigkeit solche Beschwörungen gebrauchen, in denen wir darauf dringen sollen, daß nicht uns, sondern Gott gedient werde.“ III. Die Schmähung hängt als Sünde von der Absicht der Seele ab; und so kann sie je nach dieser Absicht, wie oben gesagt, läßliche Sünde sein.