• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 7

IIª-IIae q. 81 a. 7 arg. 1

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod latria non habeat aliquem exteriorem actum. Dicitur enim Ioan. IV, Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed exteriores actus non pertinent ad spiritum, sed magis ad corpus. Ergo religio, ad quam pertinet adoratio, non habet exteriores actus, sed interiores.

IIª-IIae q. 81 a. 7 arg. 2

Praeterea, religionis finis est Deo reverentiam et honorem exhibere. Sed videtur ad irreverentiam alicuius excellentis pertinere si ea sibi exhibeantur quae proprie ad inferiores pertinent. Cum igitur ea quae exhibet homo corporalibus actibus proprie videantur ad indigentias hominum ordinari, vel ad reverentiam inferiorum creaturarum; non videtur quod congrue possunt assumi in divinam reverentiam.

IIª-IIae q. 81 a. 7 arg. 3

Praeterea, Augustinus, in VI de Civ. Dei, commendat Senecam de hoc quod vituperat quosdam qui idolis ea exhibebant quae solent hominibus exhiberi, quia scilicet immortalibus non conveniunt ea quae sunt mortalium. Sed haec multo minus conveniunt Deo vero, qui est excelsus super omnes deos. Ergo videtur reprehensibile esse quod aliquis corporalibus actibus Deum colat. Non ergo habet religio corporales actus.

IIª-IIae q. 81 a. 7 s. c.

Sed contra est quod in Psalm. dicitur, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Sed sicut interiores actus pertinent ad cor, ita exteriores actus pertinent ad membra carnis. Ergo videtur quod Deus sit colendus non solum interioribus actibus, sed etiam exterioribus.

IIª-IIae q. 81 a. 7 co.

Respondeo dicendum quod Deo reverentiam et honorem exhibemus non propter ipsum, qui in seipso est gloria plenus, cui nihil a creatura adiici potest, sed propter nos, quia videlicet per hoc quod Deum reveremur et honoramus, mens nostra ei subiicitur, et in hoc eius perfectio consistit; quaelibet enim res perficitur per hoc quod subditur suo superiori, sicut corpus per hoc quod vivificatur ab anima, et aer per hoc quod illuminatur a sole. Mens autem humana indiget ad hoc quod coniungatur Deo, sensibilium manuductione, quia invisibilia per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, ut apostolus dicit, ad Rom. Et ideo in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus uti, ut eis, quasi signis quibusdam, mens hominis excitetur ad spirituales actus, quibus Deo coniungitur. Et ideo religio habet quidem interiores actus quasi principales et per se ad religionem pertinentes, exteriores vero actus quasi secundarios, et ad interiores actus ordinatos.

IIª-IIae q. 81 a. 7 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur quantum ad id quod est principale et per se intentum in cultu divino.

IIª-IIae q. 81 a. 7 ad 2

Ad secundum dicendum quod huiusmodi exteriora non exhibentur Deo quasi his indigeat, secundum illud Psalm., numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Sed exhibentur Deo tanquam signa quaedam interiorum et spiritualium operum, quae per se Deus acceptat. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum signum, est.

IIª-IIae q. 81 a. 7 ad 3

Ad tertium dicendum quod idololatrae deridentur ex hoc quod ea quae ad homines pertinent idolis exhibebant non tanquam signa excitantia eos ad aliqua spiritualia, sed tanquam per se eis accepta. Et praecipue quia erant vana et turpia.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Siebenter Artikel. Gottesverehrung äußert sich in einem nach außen tretenden Akt.

a) Dem steht entgegen: I. Joh. 4.: „Gott ist ein Geist; und die Ihn anbeten sollen Ihn im Geiste und in der Wahrheit anbeten.“ Die äußerliche Thätigkeit aber geht mehr den Körper wie den Geist an. II. Die Gottesverehrung soll Gott ehren. Gott aber kommt nicht jene Ehre zu, welche den Kreaturen erwiesen wird, die wir mit körperlichen Akten ehren. III. Augustin lobt (6. de civ. Dei) Seneca, weil dieser jene tadelt, die, was sie den Menschen gegenüber thun, auch den Göttern gegenüber leisten; weil den Unsterblichen nicht gebührt, was man den Sterblichen schuldet. Noch mehr gilt dies aber vom wahren Gotte, „der erhaben ist über alle Götter.“ Auf der anderen Seite fagt der Ps. 89.: „Mein Herz und mein Fleisch haben gejubelt zum wahren Gotte hin,“ also das Innerliche und Äußerliche.

b) Ich antworte, Gott erweisen wir Ehre; — nicht zwar um Seinetwillen, denn Er ist voll von Herrlichkeit; sondern unsertwegen, damit wir, indem wir Gott ehren, unseren Geist Ihm unterwerfen. Denn darin besteht die Vollendung unseres Geistes; wie ja jede Kreatur dadurch vollendet wird, daß sie dem Höheren unterthan ist. So wird der Körper vollendet dadurch, daß er von der Seele belebt wird; die Luft dadurch, daß die Sonne sie durchleuchtet. Der menschliche Geist aber bedarf, um mit Gott verbunden zu werden, der Anleitung durch das Sinnliche, da „das Unsichtbare Gottes erkannt wird vermittelst des Sichtbaren.“ (Röm. 1.) Deshalb muß man körperliche Thätigkeiten in die Gottesverehrung aufnehmen, damit dadurch wie durch Zeichen der Menschengeist aufgeweckt werde, um mit Gott sich zu verbinden. Die inneren Akte also in der Gottesverehrung sind die maßgebenden; die äußeren sind notwendig, aber an zweiter Stelle.

c) I. Der Herr spricht vom Maßgebenden und an sich Erforderten für den Kult Gottes. II. Gott bedarf dieser Äußerlichkeiten nicht: „Soll ich etwa das Blut der Rinder trinken?“ spricht Er beim Psalmisten. (Ps. 49.) Das Äußerliche ist vielmehr wie ein Zeichen der inneren geistigen Werke, die Gott als solche annimmt. Deshalb sagt Augustin (10. de civ. Dei 5.): „Das sichtbare Opfer ist das Sakrament, d. h. ein heiliges Zeichen für das unsichtbare.“ III. Die Götzendiener werden verlacht, weil sie den Göttern Körperliches darbrachten, als ob es diesen wie sterblichen Menschen notwendig wäre; nicht als Zeichen, um sie selbst, die Götzendiener, zum Innerlichen, Geistigen hinzuführen.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung