• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 3

IIª-IIae q. 90 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non liceat adiurare irrationalem creaturam. Adiuratio enim fit per locutionem. Sed frustra sermo dirigitur ad eum qui non intelligit, qualis est irrationalis creatura. Ergo vanum est et illicitum irrationalem creaturam adiurare.

IIª-IIae q. 90 a. 3 arg. 2

Praeterea, ad eum videtur competere adiuratio ad quem pertinet iuratio. Sed iuratio non pertinet ad creaturam irrationalem. Ergo videtur quod ad eam non liceat adiuratione uti.

IIª-IIae q. 90 a. 3 arg. 3

Praeterea, duplex est adiurationis modus, ut ex supradictis patet. Unus quidem per modum deprecationis, quo non possumus uti ad irrationalem creaturam, quae non est domina sui actus. Alia autem est adiuratio per modum compulsionis, qua etiam, ut videtur, ad eam uti non possumus; quia non est nostrum creaturis irrationalibus imperare, sed solum illius de quo dicitur, Matth. VIII, quia venti et mare obediunt ei. Ergo nullo modo, ut videtur, licet uti adiuratione ad irrationales creaturas.

IIª-IIae q. 90 a. 3 s. c.

Sed contra est quod Simon et Iudas leguntur adiurasse dracones, et eis praecepisse ut in desertum locum discederent.

IIª-IIae q. 90 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod creaturae irrationales ab alio aguntur ad proprias operationes. Eadem autem actio est eius quod agitur et movetur, et eius quod agit et movet, sicut motus sagittae est etiam quaedam operatio sagittantis. Et ideo operatio irrationalis creaturae non solum ipsi attribuitur, sed principaliter Deo, cuius dispositione omnia moventur. Pertinet etiam ad Diabolum, qui, permissione divina, utitur aliquibus irrationalibus creaturis ad nocendum hominibus. Sic ergo adiuratio qua quis utitur ad irrationalem creaturam, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut adiuratio referatur ad ipsam creaturam irrationalem secundum se. Et sic vanum esset irrationalem creaturam adiurare. Alio modo, ut referatur ad eum a quo irrationalis creatura agitur et movetur. Et sic dupliciter adiuratur irrationalis creatura. Uno quidem modo, per modum deprecationis ad Deum directae, quod pertinet ad eos qui divina invocatione miracula faciunt. Alio modo, per modum compulsionis, quae refertur ad Diabolum, qui in nocumentum nostrum utitur irrationabilibus creaturis, et talis est modus adiurandi in Ecclesiae exorcismis, per quos Daemonum potestas excluditur ab irrationalibus creaturis. Adiurare autem Daemones ab eis auxilium implorando, non licet.

IIª-IIae q. 90 a. 3 ad arg.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Man kann vernunftlose Kreaturen beschwören.

a) Das wird bestritten. Denn: I. Die Beschwörung besteht in Worten; die aber jedenfalls vergeblich an vernunftlose Kreaturen gerichtet werden. II. Beschwören kann man das, was schwören kann. Schwören aber kann das Vernunftlose nicht. III. Das Beschwören in der Weise der Bitte, des Anleitens paßt nicht der vernunftlosen Kreatur gegenüber; denn diese ist nicht Herrin ihres Handelns. Das Beschwören in der Weise des Zwanges paßt auch nicht; denn nicht unsere Sache ist es, der vernunftlosen Kreatur zu befehlen, sondern dessen, dem „die Winde und das Meer gehorchen.“ (Matth. 8.) Also. Auf der anderen Seite liest man, Simon und Judas hätten Drachen beschworen und ihnen befohlen, in die Wüste sich zu begeben.

b) Ich antworte, die vernunftlosen Kreaturen werden von außen, von einem anderen her zu ihren Thätigkeiten bestimmt. Das nämliche Thätigsein aber gehört demjenigen an, der bestimmt und bethätigt, und dem was bethätigt wird oder in Bewegung ist; wie die Bewegung des Pfeiles eine Thätigkeit des Schützen ist. Deshalb gehören die Thätigkeiten de vernunftlosen Kreatur an erster Stelle Gott an, durch dessen Verfügung Alles in Bewegung ist. Dieselben Thätigkeiten gehören aber manchmal dem Teufel an; insofern sich dieser gemäß der Zulassung Gottes zuweilen der vernunftlosen Kreaturen bedient, um uns zu schaden. Wird also das Beschwören an die vernunftlose Kreatur an sich betrachtet gerichtet, so ist es eitel und unnütz. Wird es an Gott gerichtet, der an erster Stelle die vernunftlosen Kreaturen leitet, so folgt, wenn Gott die Bitte erhört, ein Wunder. Will aber das Beschwören den Teufel zwingen, nicht mehr durch die unvernünftigen Kreaturen den Menschen zu schaden, so ist das der in der Kirche gebräuchliche Exorcismus, welche die Macht des Teufels über die vernunftlose Kreatur ausschließen will.

c) Damit beantwortet.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung