• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 2

IIª-IIae q. 106 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod magis teneatur ad gratias reddendas Deo innocens quam poenitens. Quanto enim aliquis maius donum percepit a Deo, tanto magis ad gratiarum actiones tenetur. Sed maius est donum innocentiae quam iustitiae restitutae. Ergo videtur quod magis teneatur ad gratiarum actionem innocens quam poenitens.

IIª-IIae q. 106 a. 2 arg. 2

Praeterea, sicut benefactori debetur gratiarum actio, ita et dilectio. Sed Augustinus dicit, in II Confess., quis hominum, suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus fuerit ei necessaria misericordia tua donans peccata conversis ad te? Et postea subdit, et ideo tantundem, immo amplius te diligat, quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari. Ergo etiam magis tenetur ad gratiam reddendam innocens quam poenitens.

IIª-IIae q. 106 a. 2 arg. 3

Praeterea, quanto gratuitum beneficium est magis continuatum, tanto maior pro eo debetur gratiarum actio. Sed in innocente magis continuatur divinae gratiae beneficium quam in poenitente. Dicit enim Augustinus, ibidem, gratiae tuae deputo, et misericordiae tuae, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala, quid enim non facere potui? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Ergo magis tenetur ad gratiarum actionem innocens quam poenitens.

IIª-IIae q. 106 a. 2 s. c.

Sed contra est quod dicitur Luc. VII, cui plus dimittitur, plus diligit. Ergo, eadem ratione, plus tenetur ad gratiarum actiones.

IIª-IIae q. 106 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod actio gratiarum in accipiente respicit gratiam dantis. Unde ubi est maior gratia ex parte dantis, ibi requiritur maior gratiarum actio ex parte recipientis. Gratia autem est quod gratis datur. Unde dupliciter potest esse ex parte dantis maior gratia. Uno modo, ex quantitate dati. Et hoc modo, innocens tenetur ad maiores gratiarum actiones, quia maius donum ei datur a Deo et magis continuatum, ceteris paribus, absolute loquendo. Alio modo potest dici maior gratia quia magis datur gratis. Et secundum hoc, magis tenetur ad gratiarum actiones poenitens quam innocens, quia magis gratis datur illud quod ei datur a Deo; cum enim esset dignus poena, datur ei gratia. Et sic, licet illud donum quod datur innocenti sit, absolute consideratum, maius; tamen donum quod datur poenitenti est maius in comparatione ad ipsum, sicut etiam parvum donum pauperi datum ei est maius quam diviti magnum. Et quia actus circa singularia sunt, in his quae agenda sunt magis consideratur quod est hic vel nunc tale, quam quod est simpliciter tale, sicut philosophus dicit, in III Ethic., de voluntario et involuntario.

IIª-IIae q. 106 a. 2 ad arg.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Translation Hide
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Die Pflicht der Dankbarkeit gegen Gott im bußfertigen und im unschuldigen.

a) Der unschuldige ist mehr gehalten zur Dankbarkeit wie der bußfertige. Denn: I. Die Wohlthat der Unschuld ist größer wie die der Buße. II. Wie Dankbarkeit, so gebührt dem Wohlthäter auch Liebe. Augustin aber sagt (2. Conf. 7.): „Wer unter den Menschen, der an seine Schwäche denkt, wagt den eigenen Kräften anzurechnen seine Keuschheit und Unschuld, daß er Dich weniger liebe, als ob Deine Barmherzigkeit ihm weniger notwendig sei, mit der Du den sich zu Dir bekehrenden die Sünden verzeihst?… Nein, daß ein solcher Dich in höherem Grade liebe; denn durch jenen, durch dessen Kraft er mich befreit sieht von so vielen tödlichen Schwächen der Sünden, sieht er sich selbst gar nicht darin verwickelt!“ III. Im unschuldigen dauert die Wohlthat Gottes ununterbrochen an. Denn Augustin schreibt (I. c.): „Deiner Gnade rechne ich es an und Deiner Barmherzigkeit, daß Du geschmolzen hast das Eis meiner Sünden; Deiner Gnade teile ich zu, auch was ich nicht an Sünden gethan; denn was giebt es, das ich nicht hätte thun können? Ich bekenne, Alles sei nachgelassen, sowohl das Üble, was ich aus freien Stücken beging, wie auch das, was ich auf Grund Deiner Leitung nicht beging.“ Auf der anderen Seite sagt der Herr (Luk. 7.): „Wem mehr nachgelassen wird, der liebt mehr.“

b) Ich antworte, die Dankbarkeit richte sich auf die Gunst oder Gnade des gebenden. Wo also mehr von solcher Gnade oder Gunst ist, da ist mehr Dankbarkeit erforderlich von seiten des empfangenden. Gnade aber ist, was umsonst gegeben wird. Also kann auf seiten des Gebers in zweifacher Weise eine größere Gnade sein: einmal wegen des Umfanges dessen, was gegeben worden; und so ist zu größerer Dankbarkeit der unschuldige gehalten, denn er empfängt, abgesehen von den Umständen schlechthin gesprochen, die größere weil ununterbrochene Gabe; — dann, weil die Gnade in höherem Grade umsonst gegeben wird; und danach schuldet der büßende mehr Dankbarkeit Gott gegenüber, denn er war viel mehr wert, gestraft zu werden als Gnade zu empfangen. Die dem unschuldigen gegebene Gnade ist also an sich betrachtet größer; die dem büßenden verliehene ist größer im Vergleiche mit ihm, dem büßenden, wie etwa eine kleine Gabe, welche man einem armen giebt größer ist als eine große, die man dem reichen darbietet. Und weil die menschlichen Handlungen immer unter besonderen einzelnen Umständen sich vollziehen, so wird im Bereiche des menschlichen Handelns mehr erwogen, was und insoweit etwas sich auf die einzelne Person und die einzelnen Umstände bezieht, als das, was schlechthin so oder anders beschaffen ist. (3 Ethic. 1,),

c) Damit beantwortet.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy