Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 4
IIª-IIae q. 118 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod avaritia semper sit peccatum mortale. Nullus enim est dignus morte nisi pro peccato mortali. Sed propter avaritiam homines digni sunt morte, cum enim apostolus, ad Rom. I, praemisisset, repletos omni iniquitate, fornicatione, avaritia, subdit, qui talia agunt digni sunt morte. Ergo avaritia est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 arg. 2
Praeterea, minimum in avaritia est quod aliquis inordinate retineat sua. Sed hoc videtur esse peccatum mortale, dicit enim Basilius, est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot iniuriaris quot exhibere valeres. Sed iniuriari alteri est peccatum mortale, quia contrariatur dilectioni proximi. Ergo multo magis omnis alia avaritia est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 arg. 3
Praeterea, nullus excaecatur spirituali caecitate nisi per peccatum mortale, quod animam privat lumine gratiae. Sed secundum Chrysostomum, tenebra animae est pecuniarum cupido. Ergo avaritia, quae est pecuniarum cupido, est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 s. c.
Sed contra est quod I ad Cor. III, super illud, si quis aedificaverit super hoc fundamentum etc., dicit Glossa quod lignum, faenum et stipulam superaedificat ille qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo, quod pertinet ad peccatum avaritiae. Ille autem qui aedificat lignum, faenum et stipulam, non peccat mortaliter, sed venialiter, de eo enim dicitur quod salvus erit sic quasi per ignem. Ergo avaritia quandoque est peccatum veniale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, avaritia dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod opponitur iustitiae. Et hoc modo ex genere suo est peccatum mortale, sic enim ad avaritiam pertinet quod aliquis iniuste accipiat vel retineat res alienas, quod pertinet ad rapinam vel furtum, quae sunt peccata mortalia, ut supra habitum est. Contingit tamen in hoc genere avaritiae aliquid esse peccatum veniale propter imperfectionem actus, sicut supra dictum est, cum de furto ageretur. Alio modo potest accipi avaritia secundum quod opponitur liberalitati. Et secundum hoc, importat inordinatum amorem divitiarum. Si ergo intantum amor divitiarum crescat quod praeferatur caritati, ut scilicet propter amorem divitiarum aliquis non vereatur facere contra amorem Dei et proximi, sic avaritia erit peccatum mortale. Si autem inordinatio amoris infra hoc sistat, ut scilicet homo, quamvis superflue divitias amet, non tamen praefert earum amorem amori divino, ut scilicet propter divitias non velit aliquid facere contra Deum et proximum, sic avaritia est peccatum veniale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod avaritia connumeratur peccatis mortalibus secundum illam rationem qua est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 118 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod Basilius loquitur in illo casu in quo aliquis tenetur ex debito legali bona sua pauperibus erogare, vel propter periculum necessitatis, vel etiam propter superfluitatem habitorum.
IIª-IIae q. 118 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod cupido divitiarum obtenebrat animam proprie quando excludit lumen caritatis, praeferendo amorem divitiarum amori divino.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Vierter Artikel. Der Geiz ist nicht immer Todsünde.
a) Dem widerspricht Folgendes: I. Nur wegen der Todsünde ist jemand des ewigen Todes schuldig. Paulus aber sagt 1. Röm. 29.: „Voll von aller Ungerechtigkeit, Unkeuschheit, Habsucht… Wer Solches thut (32.), verdient den Tod.“ II. Die geringste Stufe im Geize besteht darin, daß jemand ungeregelterweise das Seinige behält. Das aber scheint Todsünde zu sein, nach Basilius (sup. Destruam horrea mea): „Das Brot des hungernden ist es, was du bei dir behältst; das Kleid des nackten, welches in deiner Kleider kammer ruht; das Geld des armen, was du festhältst; so vielen also thust du unrecht, wie vielen du nach deinem Vermögen geben kannst.“ Dem Nächsten aber unrecht thun ist Todsünde; denn es ist gegen die Liebe. Also ist der Geiz immer Todsünde. III. Die geistige Blindheit ist eine Strafe für die Todsünde. Chrysostomus aber sagt: „Finsternis für die Seele ist die Geldgier.“ Auf der anderen Seite sagt Augustin (de fide et oper. 16.) zu 1. Kor. 3. (Si quis aedificaverit super hoc fundamentum): „Holz, Heu, Strohhalme baut auf jener, welcher denkt an das, was der Welt angehört, wie er der Welt gefalle;“ was sich auf die Sünde des Geizes bezieht. Dieses Holz, Heu etc. aber bedeutet, daß man läßlich, nicht schwer sündigt; denn ein solcher wird selig sein, jedoch wie durch das Feuer. Also ist der Geiz manchmal eine läßliche Sünde.
b) Ich antworte, insoweit (vgl. oben) der Geiz zur Gerechtigkeit im Gegensatze stehe, sei er Todsünde; denn in diesem Falle reißt jemand durch Raub, Diebstahl etc. fremdes Gut an sich. Läßliche Sünde besteht da nur auf Grund dessen daß der betreffende Akt nicht vollendet ist, wie Kap. 66, Art. 6 ad III. gesagt wurde, als es sich um den Diebstahl handelte. Wird der Geiz angesehen als im Gegensatze zur Freigebigkeit, so ist er dann Todsünde, wenn die Regellosigkeit in der Neigung zum Gelde so groß erscheint, daß sie der heiligen Liebe vorgezogen wird; wenn jemand nämlich es nicht scheuen würde, gegen die Liebe Gottes und des Nächsten zu handeln. Reicht aber die ungeordnete Begierde nicht bis zu diesem Grade, so ist der Geiz eine läßliche Sünde.
c) I. Insoweit der Geiz als Todsünde gelten muß, wird er da aufgezählt. II. Basilius spricht davon, wenn jemand kraft der gesetzlichen Gerechtigkeit gehalten ist, von seinen Gütern den armen zu geben; sei es auf Grund des Notfalles sei es auf Grund des eigenen Überflusses. III. Die Begier nach Geld verfinstert die Seele dann, wenn sie das Licht der heiligen Liebe ausschließt; wenn sie nämlich die Liebe zum Gelde vorzieht der Liebe Gottes.