Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIª-IIae, q. 126 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod esse impavidum non opponatur fortitudini. De habitibus enim iudicamus per actus. Sed nullus actus fortitudinis impeditur per hoc quod aliquis est impavidus, remoto enim timore, aliquis et fortiter sustinet et audacter aggreditur. Ergo esse impavidum non opponitur fortitudini.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 arg. 2
Praeterea, esse impavidum est vitiosum vel propter defectum debiti amoris, vel propter superbiam, vel propter stultitiam. Sed defectus debiti amoris opponitur caritati; superbia autem humilitati; stultitia autem prudentiae, sive sapientiae. Ergo vitium impaviditatis non opponitur fortitudini.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 arg. 3
Praeterea, virtuti opponuntur vitia sicut extrema medio. Sed unum medium ex una parte non habet nisi unum extremum. Cum ergo fortitudini ex una parte opponatur timor, ex alia vero parte opponatur ei audacia, videtur quod impaviditas ei non opponatur.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 s. c.
Sed contra est quod philosophus, in III Ethic., ponit impaviditatem fortitudini oppositam.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, fortitudo est circa timores et audacias. Omnis autem virtus moralis ponit modum rationis in materia circa quam est. Unde ad fortitudinem pertinet timor moderatus secundum rationem, ut scilicet homo timeat quod oportet, et quando oportet, et similiter de aliis. Hic autem modus rationis corrumpi potest, sicut per excessum, ita et per defectum. Unde sicut timiditas opponitur fortitudini per excessum timoris, inquantum scilicet homo timet quod non oportet, vel secundum quod non oportet; ita etiam impaviditas opponitur ei per defectum timoris, inquantum scilicet non timet aliquis quod oportet timere.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod actus fortitudinis est timorem sustinere et aggredi non qualitercumque, sed secundum rationem. Quod non facit impavidus.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod impaviditas ex sua specie corrumpit medium fortitudinis, et ideo directe fortitudini opponitur. Sed secundum suas causas, nihil prohibet quin opponatur aliis virtutibus.
IIª-IIae, q. 126 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod vitium audaciae opponitur fortitudini secundum excessum audaciae, impaviditas autem secundum defectum timoris. Fortitudo autem in utraque passione medium ponit. Unde non est inconveniens quod secundum diversa habeat diversa extrema.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Furchtlos sein ist im Gegensatze zur Stärke.
a) Dies scheint nun gar nicht. Denn: I. Kein Akt der Stärke wird gehindert dadurch, daß jemand furchtlos ist; vielmehr greift einer kühn an, wenn er ohne Furcht ist. Also besteht kein Gegensatz II. Furchtlos sein ist ein Fehler entweder wegen des Mangels an gebührender Liebe oder wegen Hochmuts oder wegen Dummheit. Da ist aber wohl ein Gegensatz zur Liebe, Demut, Weisheit; nicht aber zur Stärke. III. Von einer Seite steht der Stärke entgegen die Furcht, von der anderen die Kühnheit; also die Furchtlosigkeit in keiner Weise. Auf der anderen Seite stellt Aristoteles (3 Ethic. 7.) die Furchtlosigkeit gegenüber der Stärke.
b) Ich antworte, die Stärke erstrecke sich auf Furcht und Kühnheit. Also gehört es der Stärke an, der Furcht ein Maß zu setzen gemäß der Vernunft, daß nämlich der Mensch wisse, was und wann er zu fürchten habe. Dieses Maß nun kann überschritten werden ebenso gut wie nicht erreicht werden. Wie also die Furchtsamkeit der Stärke entgegentritt auf Grund des Übermaßes an Furcht, so die Furchtlosigkeit auf Grund des Mangels an Furcht, wonach jemand nicht fürchtet, was und wann er fürchten soll.
c) I. Der Akt der Stärke besteht darin, gemäß der Vernunft dem Tode entgegenzutreten oder selben zu leiden; — was bei der Furchtlosigkeit nicht der Fall ist. II. Die Furchtlosigkeit in ihrem Wesen übertritt die von der Stärke gezogene rechte Mitte; also ist sie direkt derselben entgegen. Nach ihren Ursachen kann sie im Gegensatze zu anderen Tugenden stehen. IV. Die Kühnheit als Fehler ist ein Übermaß der Kühnheit und deshalb der Stärke zuwider; die Furchtlosigkeit ist ein Mangel an Furcht. Die Stärke aber bezeichnet in beiden Leidenschaften die rechte Mitte.