Edition
Masquer
Summa theologiae
Prooemium
IIª-IIae, q. 141 pr.
Consequenter considerandum est de temperantia. Et primo quidem, de ipsa temperantia; secundo, de partibus eius; tertio, de praeceptis ipsius. Circa temperantiam autem, primo considerare oportet de ipsa temperantia; secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum temperantia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis. Tertio, utrum sit solum circa concupiscentias et delectationes. Quarto, utrum sit solum circa delectationes tactus. Quinto, utrum sit circa delectationes gustus inquantum est gustus, vel solum inquantum est tactus quidam. Sexto, quae sit regula temperantiae. Septimo, utrum sit virtus cardinalis seu principalis. Octavo, utrum sit potissima virtutum.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Hunderteinundvierzigstes Kapitel. Über die Mäßigkeit an sich.
Die vierte Kardinaltugend: Die Mäßigkeit. Nun ist zu handeln über die Mäßigkeit und zwar: 1. über die Mäßigkeit selbst; — 2. über ihre Teile; — 3. über die auf sie sich erstreckenden Vorschriften.