Edition
Hide
Summa theologiae
Articulus 4
IIª-IIae, q. 145 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod honestas non debeat poni pars temperantiae. Non enim est possibile quod idem, respectu eiusdem, sit pars et totum. Sed temperantia est pars honesti, ut Tullius dicit, in II Rhet. Ergo honestas non est pars temperantiae.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 arg. 2
Praeterea, III Esdrae dicitur quod vinum praecordia facit honesta. Sed usus vini, praecipue superfluus, de quo ibi loqui videtur, magis pertinet ad intemperantiam quam ad temperantiam. Ergo honestas non est pars temperantiae.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 arg. 3
Praeterea, honestum dicitur quod est honore dignum. Sed iusti et fortes maxime honorantur, ut dicit philosophus, in I Rhet. Ergo honestas non pertinet ad temperantiam, sed magis ad iustitiam vel fortitudinem. Unde et Eleazarus dixit, ut dicitur II Machab. VI, fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungor.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Macrobius honestatem ponit partem temperantiae. Ambrosius etiam, in I de Offic., temperantiae specialiter honestatem attribuit.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honestas est quaedam spiritualis pulchritudo. Pulchro autem opponitur turpe. Opposita autem maxime se invicem manifestant. Et ideo ad temperantiam specialiter honestas pertinere videtur, quae id quod est homini turpissimum et indecentissimum repellit, scilicet brutales voluptates. Unde et in ipso nomine temperantiae maxime intelligitur bonum rationis, cuius est moderari et temperare concupiscentias pravas. Sic igitur honestas, prout speciali quadam ratione temperantiae attribuitur, ponitur pars eius non quidem subiectiva, vel sicut virtus adiuncta, sed pars integralis ipsius, sicut quaedam eius conditio.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod temperantia ponitur pars subiectiva honesti prout sumitur in sua communitate. Sic autem non ponitur temperantiae pars.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod vinum in ebriis facit praecordia honesta secundum eorum reputationem, quia videtur eis quod sint magni et honorandi.
IIª-IIae, q. 145 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod iustitiae et fortitudini debetur maior honor quam temperantiae propter maioris boni excellentiam. Sed temperantiae debetur maior honor propter cohibitionem vitiorum magis exprobrabilium, ut ex dictis patet. Et sic honestas magis attribuitur temperantiae, secundum regulam apostoli, I ad Cor. XII, quod inhonesta nostra maiorem habent honestatem, scilicet removentem quod inhonestum est.
Translation
Hide
Summe der Theologie
Vierter Artikel. Die Ehrbarkeit ist ein Teil der Mäßigkeit.
a) Dem scheint nicht so. Denn: I. „Die Mäßigkeit ist vielmehr ein Teil des Ehrbaren.“ (Cicer 2. de lnv.) II. 3. Esdr. 3. wird gesagt: „Der Wein macht das Gemüt ehrbar.“ Zu viel Wein, wovon da die Rede, gehört aber vielmehr zur Unmäßigkeit. III. Ehrbar ist, was Ehre verdient. „Die gerechten und starken aber werden am meisten geehrt.“ (1 Rhet. 9.) Also ist das Ehrbare kein Teil der Mäßigkeit. Auf der anderen Seite steht Macrobius und Ambrosius (l. c.).
b) Ich antworte, die Ehrbarkeit sei eine gewisse geistige Schönheit. Schön sein aber ist entgegengesetzt dem Häßlichen oder Schändlichen. Da nun Gegensätze sich wechselseitig beleuchten, so gehört offenbar die Ehrbarkeit zur Mäßigkeit, die ja das für den Menschen Schändlichste und Häßlichste, tierische Ergötzlichkeiten nämlich, fernhält. Deshalb leuchtet schon im Namen der Mäßigkeit das geistig Schöne der Vernunft durch, deren Sache es nämlich ist, die niedrigen Begierden zu leiten und zu lenken, respektive sie zu zügeln; ist ja doch die Vernunft ihrem Wesen nach Maß und Richtschnur. Und so wird die Ehrbarkeit als ein integraler Teil, d. h. als eine Eigentümlichkeit der Mäßigkeit selbst, betrachtet.
c) I. Die Mäßigkeit ist ein subjektiver Teil des Ehrbaren; nämlich eine Tugend, worin dem Wesen nach, unter einem bestimmten besonderen Gesichtspunkte aber, das Ehrbare enthalten; wie in der entsprechenden Gattung die „Art“, wie im „Vernünftigen“ beim Menschen das „Sinnbegabte“ enthalten ist; denn die Mäßigkeit ist eine bestimmte Gattung in der „Art“ Tugend, Tugend aber fällt mit „ehrbar“ zusammen. So nun ist die Ehrbarkeit nicht ein Teil der Mäßigkeit: sie ist nicht ein subjektiver, sondern ein integraler, d. h. als zusammensetzendes Element zum Mäßigkeitsakte tretender Teil. II. Der Wein in den trunkenen macht sie ehrbar nach ihrer Meinung; sie halten sich für groß und ehrenwert. III. Der Gerechtigkeit und Stärke gebührt eine größere Ehre, insofern das ihnen entsprechende Gute höher steht. Der Mäßigkeit gebührt aber nach der Seite hin mehr Ehre, daß sie die häßlichsten Leidenschaften zügelt. Und so hat mehr Ehre die Mäßigkeit, nach dem Apostel: „Unser Unehrbares schließt größere Ehrbarkeit ein;“ nämlich eine solche, die das Unehrbare darin entfernt.