Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIª-IIae, q. 146 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod abstinentia non sit specialis virtus. Omnis enim virtus secundum seipsam est laudabilis. Sed abstinentia non est secundum se laudabilis, dicit enim Gregorius, in pastorali, quod virtus abstinentiae non nisi ex aliis virtutibus commendatur. Ergo abstinentia non est specialis virtus.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, de fide ad Petrum, quod abstinentia sanctorum est a cibo et potu, non quia aliqua creatura Dei sit mala, sed pro sola corporis castigatione. Hoc autem pertinet ad castitatem, ut ex ipso nomine apparet. Ergo abstinentia non est virtus specialis a castitate distincta.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut homo debet esse contentus moderato cibo, ita et moderata veste, secundum illud I ad Tim. ult., habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. In moderatione autem vestium non est aliqua specialis virtus. Ergo neque abstinentia, quae est moderativa alimentorum.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Macrobius ponit abstinentiam specialem partem temperantiae.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus moralis conservat bonum rationis contra impetus passionum, et ideo ubi invenitur specialis ratio qua passio abstrahat a bono rationis, ibi necesse est esse specialem virtutem. Delectationes autem ciborum natae sunt abstrahere hominem a bono rationis, tum propter earum magnitudinem; tum etiam propter necessitatem ciborum, quibus homo indiget ad vitae conservationem, quam maxime homo desiderat. Et ideo abstinentia est specialis virtus.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod virtutes oportet esse connexas, ut supra dictum est. Et ideo una virtus adiuvatur et commendatur ex alia, sicut iustitia a fortitudine. Et per hunc etiam modum virtus abstinentiae commendatur ex aliis virtutibus.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod per abstinentiam corpus castigatur non solum contra illecebram luxuriae, sed etiam contra illecebras gulae, quia dum homo abstinet, magis redditur fortis ad impugnationes gulae vincendas, quae tanto fortiores sunt quanto homo eis magis cedit. Et tamen non prohibetur abstinentiam esse specialem virtutem per hoc quod ad castitatem valet, quia una virtus ad aliam iuvat.
IIª-IIae, q. 146 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod usus vestimentorum est introductus ab arte, usus autem ciborum a natura. Et ideo magis debet esse virtus specialis circa moderationem ciborum quam circa moderationem vestimentorum.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Die Abstinenz ist eine besondere eigene Tugend.
a) Dementgegen wird gesagt: I. Jede Tugend ist an sich lobenswert. „Die Abstinenz aber wird lobenswert auf Grund anderer Tugenden;“ sagt Gregor in der pastor. 3, 20. Also ist sie keine eigene Tugend. II. Augustin schreibt (de fide ad Petr. 42.): „Die Heiligen enthalten sich von Speise und Trank; nicht weil eine Kreatur Gottes schlecht sei, sondern um ihren Leib zu züchtigen.“ Also ist die Abstinenz nichts Anderes wie Keuschheit. III. Wie mit der Kleidung, so soll der Mensch mit dem notwendigen Essen und Trinken zufrieden sein, nach l. Tim. ult. 8. Mit Rücksicht auf die Kleidung besteht aber keine eigene Tugend, also auch nicht mit Rücksicht auf Essen und Trinken. Auf der anderen Seite nennt Macrobius neben den anderen Tugenden die der Abstinenz.
b) Ich antworte, wo ein besonderer Gesichtspunkt gefunden wird, unter dem die Leidenschaft den Geist vom Gebote und von dem Gute der Vernunft entfernt; da müsse eine besondere Tugend sein. Das Ergötzen an den Speisen aber ist von Natur geeignet, den Menschen von der Stimme der Vernunft zu entfernen, sei es wegen seiner Größe sei es wegen des Bedürfnisses nach Speise. Also ist die Abstinenz eine eigene Tugend.
c) I. Eine Tugend unterstützt und empfiehlt die andere; wie ja die Klugheit und Gerechtigkeit für alle erforderlich ist. II. Nicht allein zum Schutze der Unzucht wird der Körper gezüchtigt, sondern auch zum Schutze gegen die Lockungen der Gaumenlust; denn je mehr der Mensch den Ergötzungen an Speise und Trank nachgiebt, desto stärker wird die letztere. Dabei hilft aber der Keuschheit die Abstinenz. III. Der Gebrauch der Kleider ist von der Kunst eingeführt, jener der Speise von der Natur; also wird mit mehr Recht eine eigene Tugend in letzterer Beziehung erfordert.