• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 2

IIª-IIae, q. 148 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gula non sit peccatum mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur alicui praecepto Decalogi. Quod de gula non videtur. Ergo gula non est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 arg. 2

Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati, ut ex supra dictis patet. Sed gula non opponitur caritati, neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo gula nunquam est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 arg. 3

Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de Purgatorio, quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est, ad minuta peccata noverit pertinere. Sed hoc pertinet ad gulam. Ergo gula computatur inter minuta, idest inter venialia peccata.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 s. c.

Sed contra est quod Gregorius dicit, in XXX Moral., dominante gulae vitio, omne quod homines fortiter egerunt, perdunt, et dum venter non restringitur, simul cunctae virtutes obruuntur. Sed virtus non tollitur nisi per peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vitium gulae proprie consistit in concupiscentia inordinata. Ordo autem rationis concupiscentiam ordinantis dupliciter tolli potest. Uno modo, quantum ad ea quae sunt ad finem, prout scilicet non sunt ita commensurata ut sint proportionata fini. Alio modo, quantum ad ipsum finem, prout scilicet concupiscentia hominem avertit a fine debito. Si ergo inordinatio concupiscentiae accipiatur in gula secundum aversionem a fine ultimo, sic gula erit peccatum mortale. Quod quidem contingit quando delectationi gulae inhaeret homo tanquam fini propter quem Deum contemnit, paratus scilicet contra praecepta Dei agere ut delectationes huiusmodi assequatur. Si vero in vitio gulae intelligatur inordinatio concupiscentiae tantum secundum ea quae sunt ad finem, utpote quia nimis concupiscit delectationes ciborum, non tamen ita quod propter hoc aliquid faceret contra legem Dei, est peccatum veniale.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod vitium gulae habet quod sit peccatum mortale inquantum avertit a fine ultimo. Et secundum hoc, per quandam reductionem, opponitur praecepto de sanctificatione sabbati, in quo praecipitur quies in fine ultimo. Non enim omnia peccata mortalia directe contrariantur praeceptis Decalogi, sed solum illa quae iniustitiam continent, quia praecepta Decalogi specialiter pertinent ad iustitiam et partes eius, ut supra habitum est.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod, inquantum avertit a fine ultimo, contrariatur gula dilectioni Dei, qui est super omnia sicut finis ultimus diligendus. Et secundum hoc solum gula est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur de gula prout importat inordinationem concupiscentiae solum circa ea quae sunt ad finem.

IIª-IIae, q. 148 a. 2 ad 4

Ad quartum dicendum quod gula dicitur virtutes auferre non tam propter se, quam etiam propter vitia quae ex ea oriuntur. Dicit enim Gregorius, in pastorali, dum venter ingluvie tenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Der Grad der Schwere in der Sünde der Gaumenlust.

a) Die Gaumenlust ist keine Todsünde. Denn: I. Sie steht zu keinem der zehn Gebote im Gegensatze. II. Sie steht weder zur Gottes- noch zur Nächstenliebe im Gegensatze. III. „So oft man in Speise und Trank etwas über die Notdurft hinaus nimmt, ist dies eine kleine Sünde;“ sagt Augustin (serm. de purgatorio) IV. Auf der anderen Seite schreibt Gregor (30. moral. 13.): „Was die Menschen unter der Herrschaft der Gaumenlust mit Kraft thun, das verlieren sie; und wird der Bauch nicht eingeschränkt, gehen alle Tugenden zusammen zu Grunde.“ Also ist die Gaumenlust eine Todsünde.

b) Ich antworte, die Ordnung, welche die Vernunft dem Begehren auflegt, kann nach zwei Seiten hin erwogen werden: 1. mit Rücksicht auf das Zweckdienliche, insoweit nämlich dies nicht in der Weise bemessen ist, daß es den Verhältnissen des Zweckes entspreche; — 2. mit Rücksicht auf den Zweck selber, insoweit nämlich die Begierde den Menschen vom Zwecke abwendet. Wendet also die Gaumenlust den Menschen vom letzten Endzwecke ab, so ist sie Todsünde. Dies aber geschieht, wenn man in der Gaumenlust seinen Zweck sieht, um dessentwillen man Gott verachtet, nämlich bereit ist, die Gebote Gottes zu übertreten, damit man nur die körperlichen Ergötzungen genieße. Wird jedoch nur das Zweckdienliche durch die Gaumenlust in etwa gestört, inwieweit man zu viel sich ergötzt an der Speise, ohne jedoch ein Gebot Gottes übertreten zu wollen, so ist da läßliche Sünde.

c) I. Führt die Gaumenlust vom letzten Endzwecke ab, so ist sie Todsünde; und danach wird sie zurückgeführt auf das dritte Gebot, die Ruhe in Gott wie im letzten Endzwecke. Nicht nämlich alle Sünden sind direkt den zehn Geboten entgegengesetzt, die ja eben vorzugsweise die Gerechtigkeit betreffen; sondern speciell jene, welche gegen die Gerechtigkeit sind. II. Wendet die Gaumenlust vom letzten Zwecke ab, so ist sie der Liebe Gottes entgegen. III. Augustin spricht von der Gaumenlust, insoweit dieselbe das Zweckdienliche nur in etwa stört. IV. Die Gaumenlust entfernt wohl die Tugenden; nicht so sehr jedoch thut sie selber dies, als die Laster die aus ihr folgen. Denn Gregor sagt (pastor. 3, 20.): „Wird dem Bauche nachgegeben, so werden die Tugenden durch die Wollust zerstört.“

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung