• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 6

IIª-IIae, q. 154 a. 6 arg. 1

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod stuprum non debeat poni una species luxuriae. Stuprum enim importat illicitam virginum deflorationem; ut habetur in decretis, XXXVI Caus., qu. I. Sed hoc potest esse soluti cum soluta, quod pertinet ad fornicationem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae a fornicatione distincta.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 arg. 2

Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de patriarchis, nemo sibi blandiatur de legibus hominum, omne stuprum adulterium est. Sed specierum ex opposito divisarum una non continetur sub alia. Cum ergo adulterium ponatur species luxuriae, videtur quod stuprum species luxuriae poni non debet.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 arg. 3

Praeterea, inferre alicui iniuriam videtur magis ad iniustitiam quam ad luxuriam pertinere. Sed ille qui stuprum committit, iniuriam facit alteri, scilicet patri puellae quam corrumpit, qui potest ad animum suam iniuriam revocare, et agere actione iniuriarum contra stupratorem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 s. c.

Sed contra est quod stuprum proprie consistit in actu venereo quo virgo defloratur. Cum igitur luxuria proprie sit circa venerea, videtur quod stuprum sit species luxuriae.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 co.

Respondeo dicendum quod ubi circa materiam alicuius vitii occurrit aliqua specialis deformitas, ibi debet poni determinata species illius vitii. Luxuria autem est peccatum circa venerea existens, ut supra dictum est. In virgine autem sub custodia patris existente quaedam deformitas specialis occurrit si corrumpatur. Tum ex parte puellae, quae, ex hoc quod violatur, nulla pactione coniugali praecedente, impeditur a legitimo matrimonio consequendo et ponitur in via meretricandi, a quo retrahebatur ne signaculum virginitatis amitteret. Tum etiam ex parte patris, qui de eius custodia sollicitudinem gerit, secundum illud Eccli. XLII, super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis. Et ideo manifestum est quod stuprum, quod importat illicitam virginum deflorationem sub cura parentum existentium, est determinate luxuriae species.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis virgo sit soluta a vinculo matrimoniali, non tamen est soluta a patria potestate. Habet etiam speciale impedimentum fornicarii concubitus virginitatis signum, quod non debet nisi per matrimonium auferri. Unde stuprum non est fornicatio simplex, sed concubitus qui fit cum meretricibus, idest mulieribus iam corruptis, ut patet per Glossam, II ad Cor. XII, super illud, qui non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et cetera.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 ad 2

Ad secundum dicendum quod Ambrosius ibi aliter accipit stuprum, prout scilicet communiter sumitur pro omni peccato luxuriae. Unde stuprum ibi nominat concubitum viri coniugati cum quacumque alia muliere praeter uxorem. Quod patet ex hoc quod subdit, nec viro licet quod mulieri non licet. Et hoc modo etiam accipitur Num. V, ubi dicitur, si latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, et cetera.

IIª-IIae, q. 154 a. 6 ad 3

Ad tertium dicendum quod nihil prohibet unum peccatum ex adiunctione alterius deformius fieri. Fit autem deformius peccatum luxuriae ex peccato iniustitiae, quia videtur concupiscentia esse inordinatior quae a delectabili non abstinet ut iniuriam vitet. Habet autem duplicem iniuriam annexam. Unam quidem ex parte virginis, quam etsi non vi corrumpat, tamen eam seducit; et sic tenetur ei satisfacere. Unde dicitur Exod. XXII, si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem. Si autem pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt. Aliam vero iniuriam facit patri puellae. Unde et ei secundum legem tenetur ad poenam. Dicitur enim Deut. XXII, si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit, dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, et quia humiliavit illam, non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. Et hoc ideo, ne videatur ludibrium fecisse, ut Augustinus dicit.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Sechster Artikel. Die Verführung muß als eine eigene Gattung der Wollust betrachtet werden.

a) Das scheint nicht. Denn: I. Verführung will besagen das unerlaubte geschlechtliche Zusammenleben mit einer Jungfrau, nach Decret. 36. Qq. 1. in append. Grat. 26 cap. Lex illa. Aber das kann zwischen zwei unverheirateten stattfinden und ist somit einfache Unzucht und keine befondere Gattung der Wollust. II. Ambrofius sagt (l. Abrah. c. 4.): „Niemand soll sich täuschen; jede Verführung ist ein Ehebruch;“ also keine besondere Gattung der Wollust. III. Der ein Mädchen verführt, thut unrecht dem Vater desselben; und kann dieser gerichtliche Klage einleiten gegen den Verführer. Also ist solche Verführung vielmehr Ungerechtigkeit wie Wollust. Auf der anderen Seite besteht die Verführung recht eigentlich in der geschlechtlichen Thätigkeit, wodurch ein Mädchen ihre Jungfräulichkeit verliert. Da also die Wollust sich auf alles Geschlechtliche richtet, so ist solche Verführung eine eigene Gattung in der Wollust.

b) Ich antworte, wo betreffs des Gegenstandes eines Lasters eine besondere Häßlichkeit entgegentritt, da müsse eine besondere Gattung in diesem Laster angenommen werden. Bei einer Jungfrau aber, die unter dem Schutze des Vaters steht, haftet eine besondere Häßlichkeit der Sünde der Wollust an, wenn sie verletzt wird; denn dadurch wird das Mädchen gehindert, eine anständige Ehe zu schließen, und zudem auf den Weg feiler Dirnen gewiesen, von dem sie ferngeblieben wäre, damit sie nicht das Merkmal der Jungfräulichkeit verliere; zudem wird der Vater des Mädchens Schande und Spott ausgesetzt, nach Ekkli. 42.: „Sorge mit einer um so beständigeren Treue für eine zur Wollust hinneigende Tochter und bewache sie, damit sie dich nicht gegenüber deinen Feinden als Gegenstand des Spottes und der Schande hinstelle.“ Also ist offenbar so geartete Verführung eine besondere Gattung in der Wollust.

c) I. Die Jungfrau steht, wenn auch nicht durch die Ehe gebunden, so doch unter der Gewalt des Vaters. Sie hat zudem ein besonderes Hindernis des geschlechtlichen unzüchtigen Zusammenlebens, nämlich das Merkmal der Jungfräulichkeit. Die Verführung also ist Unzucht mit einer Jungfrau; die einfache Unzucht vergeht sich mit bereits verletzten weiblichen Personen. II. Ambrosius nennt da „Verführung“ oder stuprum das geschlechtliche Zusammenleben eines Ehemannes mit einer beliebigen anderen Frau, was aus dem Folgenden sich ergiebt: „Dem Manne ist nicht erlaubt, was der Frau nicht erlaubt ist.“ Und so wird das Wort auch Num. 5. genommen „Wenn der Ehebruch verborgen ist und durch Zeugen nicht bewiesen werder kann, weil sie nicht ertappt worden ist in der Verführung.“ III. Die gemeine Wollust wird dadurch eben häßlicher, daß die Häßlichkeit einer anderen Sünde, hier des dem Vater gethaenen Unrechts, hinzutritt; denn die Begierde ist um so ungeregelter, je weniger sie sich vom Ergötzlichen abhalten läßt, damit sie die Ungerechtigkeit vermeide. Dazu kommt noch das Unrecht, welches dem Mädchen selbst angethan wird, welcher zwar nicht Gewalt angethan, aber die verführt wird. Deshalb heißt es Exod. 22.: „Wenn jemand eine Jungfrau verführt und mit ihr geschlafen hat, so soll er sie ausstatten und zur Gattin nehmen. Will aber der Vater des Mädchens dasselbe nicht geben, so soll der Verführer Geld zahlen nach Maßgabe der Mitgift, welche Mädchen zu erhalten pflegen.“ Und mit Rücksicht auf den Vater heißt es Deut. 22.: „Findet ein Mann eine Jungfrau und vergeht sich mit ihr und die Sache kommt vor das Gericht, so soll der sich vergangen hat dem Vater fünfzig Säckel Silber geben und sie zur Gattin nehmen; und weil er sie gedemütigt hat, soll er sie nicht verlassen dürfen alle Tage ihres Lebens;“ und „dies deshalb, damit er nicht scheine, sein Spiel getrieben zu haben mit dem Mädchen,“ sagt Augustin. (Qq. in Deuter. 34 )

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung