• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 1

IIª-IIae, q. 155 a. 1 arg. 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod continentia non sit virtus. Species enim non condividitur generi. Sed continentia condividitur virtuti, ut patet per philosophum, in VII Ethic. Ergo continentia non est virtus.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 arg. 2

Praeterea, nullus utendo virtute peccat, quia secundum Augustinum, in libro de Lib. Arbit., virtus est qua nemo male utitur. Sed aliquis continendo potest peccare, puta si desideret aliquod bonum facere et ab eo se contineat. Ergo continentia non est virtus.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 arg. 3

Praeterea, nulla virtus retrahit hominem a licitis, sed solum ab illicitis. Sed continentia retrahit hominem a licitis, dicit enim Glossa Galat. V, quod per continentiam aliquis se etiam a licitis abstinet. Ergo continentia non est virtus.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 s. c.

Sed contra, omnis habitus laudabilis videtur esse virtus. Sed continentia est huiusmodi, dicit enim Andronicus quod continentia est habitus invictus a delectatione. Ergo continentia est virtus.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 co.

Respondeo dicendum quod nomen continentiae dupliciter sumitur a diversis. Quidam enim continentiam nominant per quam aliquis ab omni delectatione venerea abstinet, unde et apostolus, Galat. V, continentiam castitati coniungit. Et sic continentia perfecta principalis quidem est virginitas, secundaria vero viduitas. Unde secundum hoc, eadem ratio est de continentia quae de virginitate, quam supra diximus virtutem. Alii vero dicunt continentiam esse per quam aliquis resistit concupiscentiis pravis, quae in eo vehementes existunt. Et hoc modo accipit philosophus continentiam, VII Ethic. Et hoc etiam modo accipitur continentia in collationibus patrum. Hoc autem modo continentia habet aliquid de ratione virtutis, inquantum scilicet ratio firmata est contra passiones, ne ab eis deducatur, non tamen attingit ad perfectam rationem virtutis moralis, secundum quam etiam appetitus sensitivus subditur rationi sic ut in eo non insurgant vehementes passiones rationi contrariae. Et ideo philosophus dicit, in IV Ethic., quod continentia non est virtus, sed quaedam mixta, inquantum scilicet aliquid habet de virtute et in aliquo deficit a virtute. Largius tamen accipiendo nomen virtutis pro quolibet principio laudabilium operum, possumus dicere continentiam esse virtutem.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod philosophus condividit continentiam virtuti quantum ad hoc in quo deficit a virtute.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 ad 2

Ad secundum dicendum quod homo proprie est id quod est secundum rationem. Et ideo ex hoc dicitur aliquis in seipso se tenere, quod tenet se in eo quod convenit rationi. Quod autem pertinet ad perversitatem rationis, non est conveniens rationi. Unde ille solus continens vere dicitur qui tenet se in eo quod est secundum rationem rectam, non autem in eo quod est secundum rationem perversam. Rationi autem rectae opponuntur concupiscentiae pravae, sicut et rationi perversae opponuntur concupiscentiae bonae. Et ideo proprie et vere continens est qui persistit in ratione recta abstinens a concupiscentiis pravis, non autem qui persistit in ratione perversa abstinens a concupiscentiis bonis, sed hic magis potest dici obstinatus in malo.

IIª-IIae, q. 155 a. 1 ad 3

Ad tertium dicendum quod Glossa ibi loquitur de continentia secundum primum modum, secundum quem continentia nominat quandam virtutem perfectam, quae non solum abstinet ab illicitis bonis, sed etiam a quibusdam licitis minus bonis, ut totaliter intendatur perfectioribus bonis.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Erster Artikel. Die Enthaltsamkeit ist eine Tugend.

a) Dies scheint nicht. Denn: I. Aristoteles stellt (7 Ethhic. 1.) die Enthaltsamkeit selbständig neben die Tugend. Also ist sie nicht der Tugend wie ihrer „Art“ untergeordnet. II. „Der Tugend bedient sich niemand schlecht.“ (Aug. 2. de lib. arbitr. 18.) Durch die Enthaltsamkeit aber kann jemand sündigen; wenn er sich z. B. des Guten enthält. III. Keine Tugend zieht den Menschen vom Erlaubten ab. Dies thut aber nach der Glosse zu Gal. 5. (Fides, modestia…) die Enthaltsamkeit; „kraft deren jemand sich des Erlaubten enthält.“ Also ist sie keine Tugend. Auf der anderen Seite sagt Andronicus: „Die Enthaltsamkeit ist ein Zustand, den das Ergötzen nicht überwindet;“ also ist sie lobenswert und somit eine Tugend.

b) Ich antworte; wird der Ausdruck „Enthaltsamkeit“ genommen, soweit jemand sich aller geschlechtlichen Ergötzung enthält (wonach Paulus Gal. 5. die Enthaltsamkeit mit der Keuschheit verbindet), so ist sie vollkommene Tugend und dasselbe wie die Jungfräulichkeit, oder in zweiter Linie wie die Witwenschaft. Andere nehmen die Enthaltsamkeit für gleichbedeutend damit, daß jemand den schlechten Begierlichkeiten widersteht, nur soweit diese in ihm heftig sind. So betrachtet Aristoteles (l. c.) die Enthaltsamkeit und ebenso nehmen dieselbe die collationes Patrum (collat. 12. cap. 10 et 11). In dieser Weise hat freilich die Enthaltsamkeit etwas Tugendhaftes an sich, denn sie stärkt die Vernunft gegen die Leidenschaft; aber sie gelangt nicht bis zum vollendeten Wesenscharakter einer Tugend, welchem gemäß das sinnliche Begehren so der Vernunft unterthan ist, daß in ihm keine heftigen, der Vernunft entgegengesetzten Leidenschaften mehr entstehen. Deshalb sagt Aristoteles, „die Enthaltsamkeit sei keine Tugend, sondern etwas Gemischtes;“ denn sie hat etwas von Tugend, ist aber keine vollendete Tugend. Nehmen wir aber „Tugend“ im weiteren Sinne, wonach jedes Princip lobenswerter Thätigkeit Tugend ist, so wird die Enthaltsamkeit mit Recht eine Tugend genannt.

c) I. Aristoteles stellt die Enthaltsamkeit neben die Tugend, insoweit sie vom vollendeten Tugendcharakter in etwa noch fern ist. II. Der Mensch ist im eigentlichen Sinne das, was er gemäß der Vernunft ist. Der Mensch also „hält sich“ in sich selbst, „entsagend dem, was nicht eigentlich menschlich ist, wenn er an dem festhält, was der Vernunft ihrer Natur nach zukommt. Das Verkehrte aber entspricht nicht der natürlichen Vernunft. Der geraden, gesunden Vernunft nun stehen gegenüber die schlechten Begierlichkeiten; wie der verkehrten Vernunft gegenüberstehen die guten Begierden. Also ist im wahren Sinne enthaltsam, wer beharrt bei der geraden, gesunden Vernunft und sich enthält der schlechten Begierlichkeiten; und nicht jener, der bei der verkehrten Vernunft verharrt und sich des guten Begehrens enthält. Ein solcher ist vielmehr hartnäckig im Bösen. III. Die Glosse spricht da von der vollkommenen Enthaltsamkeit, welche sich auch des Erlaubten enthält um der geistigen Vollkommenheit willen.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité