• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

IIª-IIae, q. 155 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod subiectum continentiae sit vis concupiscibilis. Subiectum enim alicuius virtutis oportet esse proportionatum materiae. Sed materia continentiae, sicut dictum est, sunt concupiscentiae delectabilium tactus, quae pertinent ad vim concupiscibilem. Ergo continentia est in vi concupiscibili.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 arg. 2

Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed incontinentia est in concupiscibili, cuius passiones superant rationem, dicit enim Andronicus quod incontinentia est malitia concupiscibilis, secundum quam eligit pravas delectationes, prohibente rationali. Ergo et continentia, pari ratione, est in concupiscibili.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 arg. 3

Praeterea, subiectum virtutis humanae vel est ratio, vel vis appetitiva, quae dividitur in voluntatem, concupiscibilem et irascibilem. Sed continentia non est in ratione, quia sic esset virtus intellectualis. Neque etiam est in voluntate, quia continentia est circa passiones, quae non sunt in voluntate. Nec etiam est in irascibili, quia non est proprie circa passiones irascibilis, ut dictum est. Ergo relinquitur quod sit in concupiscibili.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 s. c.

Sed contra, omnis virtus in aliqua potentia existens aufert malum actum illius potentiae. Sed continentia non aufert malum actum concupiscibilis, habet enim continens concupiscentias pravas, ut philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo continentia non est in concupiscibili.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod omnis virtus in aliquo subiecto existens facit illud differre a dispositione quam habet dum subiicitur opposito vitio. Concupiscibilis autem eodem modo se habet in eo qui est continens, et in eo qui est incontinens, quia in utroque prorumpit ad concupiscentias pravas vehementes. Unde manifestum est quod continentia non est in concupiscibili sicut in subiecto. Similiter etiam ratio eodem modo se habet in utroque, quia tam continens quam incontinens habet rationem rectam; et uterque, extra passionem existens, gerit in proposito concupiscentias illicitas non sequi. Prima autem differentia eorum invenitur in electione, quia continens, quamvis patiatur vehementes concupiscentias, tamen eligit non sequi eas, propter rationem; incontinens autem eligit sequi eas, non obstante contradictione rationis. Et ideo oportet quod continentia sit, sicut in subiecto, in illa vi animae cuius actus est electio. Et haec est voluntas, ut supra habitum est.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod continentia habet materiam concupiscentias delectationum tactus, non sicut quas moderetur, quod pertinet ad temperantiam, quae est in concupiscibili, sed est circa eas quasi eis resistens. Unde oportet quod sit in alia vi, quia resistentia est alterius ad alterum.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod voluntas media est inter rationem et concupiscibilem, et potest ab utroque moveri. In eo autem qui est continens, movetur a ratione, in eo autem qui est incontinens, movetur a concupiscibili. Et ideo continentia potest attribui rationi sicut primo moventi, et incontinentia concupiscibili, quamvis utrumque immediate pertineat ad voluntatem sicut ad proprium subiectum.

IIª-IIae, q. 155 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod, licet passiones non sint in voluntate sicut in subiecto, est tamen in potestate voluntatis eis resistere et hoc modo voluntas continentis resistit concupiscentiis.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Die Enthaltsamkeit hat ihren Sitz nicht in der Begehrkraft, sondern im Willen.

a) Die Enthaltsamkeit ist in der Begehrkraft. Denn: I. Der Gegenstand der Enthaltsamkeit sind die Ergötzungen des Tastsinnes. Diese aber gehören der Begehrkraft als dem entsprechenden thätigen Vermögen an. Also muß zu dieser Thätigkeit im Verhältnisse der Sitz für die Enthaltsamkeit die Begehrkraft sein. II. Die Unenthaltsamkeit ist in der Begehrkraft. Denn Andronicus sagt: „Die Unenthaltsamkeit ist die Weichlichkeit der Begehrkraft, gemäß welcher sie schlechte Ergötzlichkeiten auswählt, trotz des Verbotes der Vernunft.“ Also ist deren Gegensatz, die Enthaltsamkeit, gleichermaßen in der Begehrkraft. III. Die Enthaltsamkeit ist nicht in der Vernunft; denn da sind nur die Tugenden, welche sich unmittelbar auf das Erkennen richten. Sie ist nicht im Willen; denn ihr Gegenstand sind die Leidenschaften, deren ja keine im Willen sind. Sie ist nicht in der Abwehrkraft; denn sie beschäftigt sich nicht mit deren Leidenschaften. Also ist sie in der Begehrkraft. Auf der anderen Seite nimmt jede Tugend in dem Vermögen, wo sie ist, dessen schlechte Thätigkeit fort. Die Enthaltsamkeit aber entfernt nicht die schlechte Thätigkeit der Begehrkraft; denn der enthaltsame hat schlechte Begierlichkeiten. (7 Ethic. 9.) Also ist sie nicht in der Begehrkraft.

b) Ich antworte; jede Tugend macht, daß das Vermögen, wo sie ihren Sitz hat, nicht mehr in der nämlichen Verfassung ist wie vorher; als nämlich die Tugend noch nicht da war. Die Begehrkraft aber hat ihre schlechten Begierlichkeiten im enthaltsamen ebenso wie im unenthaltsamen und äußert sie in beiden. Also ist offenbar die Enthaltsamkeit nicht in der Begehrkraft. Ähnlich bleibt die Vernunft im enthaltsamen und im unenthaltsamen in der nämlichen Verfassung; denn beide haben die Überzeugung, man dürfe der schlechten Begierlichkeit nicht folgen. Der Unterschied findet sich erst im Auswählen. Denn der enthaltsame leidet wohl heftige Begierlichkeiten, er wählt aber, ihnen nicht zu folgen; während der unenthaltsame folgt trotz der Überzeugung in der Vernunft. Also hat die Enthaltsamkeit ihren Sitz in jenem Vermögen, dessen Thätigkeit das Auswählen ist: im Willen.

c) I. Die Enthaltsamkeit hat nicht die Ergötzlichkeiten des Tastsinnes in der Weise zum Gegenstande, daß sie dieselben leite, regele; sondern daß sie ihnen widerstehe. Das Erste gehört der Mäßigkeit zu. Was aber zum Widerstände anleitet, muß in einem anderen Vermögen sein wie das was antreibt. II. Der Wille kann in Thätigkeit gesetzt werden seitens der Vernunft; und das geschieht beim enthaltsamen; — oder seitens der Begierlichkeit; und das geschieht im unenthaltsamen. Die Enthaltsamkeit also gehört der Vernunft als dem erstbewegenden Elemente, die Unenthaltsamkeit in eben der Weise der Begehrkraft an. Dem Willen gehören beide an als dem nächsten Princip der Thätigkeit, also als ihrem Träger oder Subjekte. III. Der Wille hat in seiner Gewalt, den Leidenschaften zu widerstehen.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité