• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 2

IIª-IIae, q. 158 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ira non sit peccatum. Peccando enim demeremur. Sed passionibus non demeremur, sicut neque vituperamur, ut dicitur in II Ethic. Ergo nulla passio est peccatum. Ira autem est passio, ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ergo ira non est peccatum.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 arg. 2

Praeterea, in omni peccato est conversio ad aliquod commutabile bonum. Sed per iram non convertitur aliquis ad aliquod bonum commutabile, sed in malum alicuius. Ergo ira non est peccatum.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 arg. 3

Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, ut Augustinus dicit. Sed iram homo vitare non potest, quia super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa quod motus irae non est in potestate nostra. Philosophus etiam dicit, in VII Ethic., quod iratus cum tristitia operatur, tristitia autem est contraria voluntati. Ergo ira non est peccatum.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 arg. 4

Praeterea, peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit, in II libro. Sed irasci non est contra naturam hominis, cum sit actus naturalis potentiae quae est irascibilis. Unde et Hieronymus dicit, in quadam epistola, quod irasci est hominis. Ergo ira non est peccatum.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 s. c.

Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, omnis indignatio et ira tollatur a vobis.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod ira, sicut dictum est, proprie nominat quandam passionem. Passio autem appetitus sensitivi intantum est bona inquantum ratione regulatur, si autem ordinem rationis excludat, est mala. Ordo autem rationis in ira potest attendi quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad appetibile in quod tendit, quod est vindicta. Unde si aliquis appetat quod secundum ordinem rationis fiat vindicta, est laudabilis irae appetitus, et vocatur ira per zelum. Si autem aliquis appetat quod fiat vindicta qualitercumque contra ordinem rationis; puta si appetat puniri eum qui non meruit, vel ultra quam meruit, vel etiam non secundum legitimum ordinem, vel non propter debitum finem, qui est conservatio iustitiae et correctio culpae, erit appetitus irae vitiosus. Et nominatur ira per vitium. Alio modo attenditur ordo rationis circa iram quantum ad modum irascendi, ut scilicet motus irae non immoderate fervescat, nec interius nec exterius. Quod quidem si praetermittatur, non erit ira absque peccato, etiam si aliquis appetat iustam vindictam.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, quia passio potest esse regulata ratione vel non regulata, ideo secundum passionem absolute consideratam non importatur ratio meriti vel demeriti, seu laudis vel vituperii. Secundum tamen quod est regulata ratione, potest habere rationem meritorii et laudabilis, et e contrario, secundum quod non est regulata ratione, potest habere rationem demeriti et vituperabilis. Unde et philosophus ibidem dicit quod laudatur vel vituperatur qui aliqualiter irascitur.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod iratus non appetit malum alterius propter se, sed propter vindictam, in quam convertitur appetitus eius sicut in quoddam commutabile bonum.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod homo est dominus suorum actuum per arbitrium rationis. Et ideo motus qui praeveniunt iudicium rationis, non sunt in potestate hominis in generali, ut scilicet nullus eorum insurgat, quamvis ratio possit quemlibet singulariter impedire ne insurgat. Et secundum hoc dicitur quod motus irae non est in potestate hominis, ita scilicet quod nullus insurgat. Quia tamen aliqualiter est in hominis potestate, non totaliter perdit rationem peccati, si sit inordinatus. Quod autem philosophus dicit, iratum cum tristitia operari, non est sic intelligendum quasi tristetur de eo quod irascitur, sed quia tristatur de iniuria quam aestimat sibi illatam, et ex hac tristitia movetur ad appetendum vindictam.

IIª-IIae, q. 158 a. 2 ad 4

Ad quartum dicendum quod irascibilis in homine naturaliter subiicitur rationi. Et ideo actus eius intantum est homini naturalis inquantum est secundum rationem, inquantum vero est praeter ordinem rationis, est contra hominis naturam.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Der Zorn ist bisweilen Sünde.

a) Das ist er niemals. Denn: I. Der Zorn ist eine Leidenschaft; also verdienen wir weder damit noch mißverdienen wir. (2 Ethic. 5.) II. In aller Sünde besteht eine Zuwendung zu vergänglichem Gute, was beim Zorne nicht der Fall ist. III. „Keiner sündigt in dem, was er nicht vermeiden kann.“ (Aug. 3. de lib. arbitr. 19.) „Die Zornesbewegung aber ist nicht in unserer Gewalt,“ bemerkt Cassiodor zu Ps. 4. (irascimini et nolite peccare). Also ist sie keine Sünde; zudem noch (7 Ethic. 6.) Aristoteles bemerkt, „der zornige handle mit Trauer,“ die Trauer aber nichts Freiwilliges ist. IV. Die Sünde ist gegen die Natur. (Joh. Dam. 2. de orth. fide 4 et 30.) Zürnen aber ist nicht gegen die Natur, sondern die Thätigkeit eines der Natur angemessenen Vermögens, der Abwehrkraft, so daß Hieronymus (ep. 9. ad Salvinam) sagt: „Zürnen ist menschlich.“ Auf der anderen Seite „soll aller Unwille und aller Zorn uns fernbleiben,“ nach Ephes. 4.

b) Ich antworte, eine Leidenschaft sei insoweit etwas Gutes als sie in der Vernunft ihre Regel und Richtschnur besitzt. Da also der Zorn eine Leidenschaft ist, so unterliegt sie der Regelung seitens der Vernunft; und zwar 1. mit Rücksicht auf das Begehrbare, worauf sie sich richtet, was die Rache ist. Wenn also jemand begehrt, daß die Vergeltung sich vollziehe gemäß der Ordnung der Vernunft, so ist dieser Zorn lobenswert und wird Zorneseifer genannt. Wird eine Vergeltung gegen die Ordnung der Vernunft erstrebt, so daß z. B. jemand bestraft werde, ohne es verdient zu haben oder mehr als er verdiente oder nicht in der gebührenden Weise oder nicht wegen des gebührenden Zweckes, so ist dieser Zorn sündhaft und so entsteht die Sünde des Zornes oder der Zornmut. 2. Mit Rücksicht auf die Art und Weise sich zu rächen, daß der Zorn weder innerlich noch äußerlich über das Maß hinaus erglühe; was wenn es geschieht auch für sich allein sündhaft ist.

c) I. Der Zorn als Leidenschaft hat weder Verdienst noch Mißverdienst, sondern nur mit Rücksicht auf die Regelung durch die Vernunft. Ist er geregelt, so verdient der zornige; ist der Zorn nicht geregelt, so besteht damit ein Mißverdienst: „Gelobt oder getadelt wird, wer ein wenig zürnt;“ heißt es deshalb bei Aristoteles (I. c.). II. Der zornige begehrt nicht nach dem Übel an sich im anderen, sondern als Rache. Das ist das Gute, die Vergeltung, zu welchem der Zorn sich wendet. III. Der Mensch ist Herr seines Wirkens durch die Vernunft. Die Bewegungen also in ihm, welche dem vernünftigen Urteile zuvorkommen, sind im allgemeinen nicht so in der Gewalt des Menschen, daß gar keine aufstehe; obgleich die Vernunft die Macht hat, jede zu unterdrücken, welche thatsächlich ersteht. Danach also ist die Zornesbewegung nicht in der Gewalt des Menschen, daß nämlich keine erstehe. Weil dies aber in etwa immerhin der Gewalt des Menschen unterliegt, so verlieren solche Bewegungen nicht den Charakter des Sündhaften, wenn sie ungeregelt sind. Der zornige trauert zudem nicht über den Zorn, sondern über die wie er glaubt ihm angethaene Beleidigung; und diese Trauer bestimmt ihn zur Rache. IV. Von Natur ist die Abwehrkraft im Menschen der Vernunft unterworfen. Ihr Akt also ist ein natürlicher, insoweit er der Vernunft folgt; sonst sieht er ab von der Natur.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung