• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

IIª-IIae, q. 158 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnis ira sit peccatum mortale. Dicitur enim Iob V, virum stultum interficit iracundia, et loquitur de interfectione spirituali, a qua peccatum mortale denominatur. Ergo ira est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 arg. 2

Praeterea, nihil meretur damnationem aeternam nisi peccatum mortale. Sed ira meretur damnationem aeternam, dicit enim dominus, Matth. V, omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; ubi dicit Glossa quod per illa tria, quae ibi tanguntur, scilicet, iudicium, Concilium et Gehennam, diversae mansiones in aeterna damnatione, pro modo peccati, singulariter exprimuntur. Ergo ira est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 arg. 3

Praeterea, quidquid contrariatur caritati est peccatum mortale. Sed ira de se contrariatur caritati, ut patet per Hieronymum, super illud Matth. V, qui irascitur fratri suo etc., ubi dicit quod hoc est contra proximi dilectionem. Ergo ira est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 s. c.

Sed contra est quod super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa, venialis est ira quae non perducitur ad effectum.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod motus irae potest esse inordinatus et peccatum dupliciter, sicut dictum est. Uno modo, ex parte appetibilis, utpote cum aliquis appetit iniustam vindictam. Et sic ex genere suo ira est peccatum mortale, quia contrariatur caritati et iustitiae. Potest tamen contingere quod talis appetitus sit peccatum veniale propter imperfectionem actus. Quae quidem imperfectio attenditur vel ex parte appetentis, puta cum motus irae praevenit iudicium rationis, vel etiam ex parte appetibilis, puta cum aliquis appetit in aliquo modico se vindicare, quod quasi nihil est reputandum, ita quod etiam si actu inferatur, non esset peccatum mortale; puta si aliquis parum trahat aliquem puerum per capillos, vel aliquid huiusmodi. Alio modo potest esse motus irae inordinatus quantum ad modum irascendi, utpote si nimis ardenter irascatur interius, vel si nimis exterius manifestet signa irae. Et sic ira secundum se non habet ex suo genere rationem peccati mortalis. Potest tamen contingere quod sit peccatum mortale, puta si ex vehementia irae aliquis excidat a dilectione Dei et proximi.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod omnis ira sit peccatum mortale, sed quod stulti per iracundiam spiritualiter occiduntur, inquantum scilicet, non refrenando per rationem motum irae, dilabuntur in aliqua peccata mortalia, puta in blasphemiam Dei vel in iniuriam proximi.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod dominus verbum illud dixit de ira, quasi superaddens ad illud verbum legis, qui occiderit, reus erit iudicio. Unde loquitur ibi dominus de motu irae quo quis appetit proximi occisionem, aut quamcumque gravem laesionem, cui appetitui si consensus rationis superveniat, absque dubio erit peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 158 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod in illo casu in quo ira contrariatur caritati, est peccatum mortale, sed hoc non semper accidit, ut ex dictis patet.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Der Zornmut ist nicht imrner Todsünde.

a) Das scheint aber. Denn: I. Job 5. heißt es: „Den Thoren tötet der Zorn,“ wo vom geistigen Tode die Rede ist. II. Der Zorn verdient ewige Strafe, nach Matth. 5.: „Wer seinem Bruder zürnt, wird des Gerichtes schuldig sein,“ wozu die Glosse bemerkt: „Durch das Gericht, den Rat und die Hölle werden gemäß der Art und Weise der Sünde drei Stufen der ewigen Verdammnis ausgedrückt.“ III. Der Zorn ist im Gegensatze zur Liebe, wie Hieronymus zu Matth. 5. sagt: „Der Zorn ist gegen die Nächstenliebe.“ Also ist der Zorn Todsünde. Auf der anderen Seite sagt Cassiodor zu Ps. 4, 3.: „Läßlich ist der Zorn, der zu seiner Wirkung nicht gelangt.“

b) Ich antworte, von seiten des Gegenstandes, des Begehrbaren also (vgl. oben), sei der Zorn in seiner „Art“ betrachtet eine Todsünde. Denn eine ungerechte oder ungebührende Rache begehren ist gegen die Liebe und gegen die Gerechtigkeit; er kann dann nur läßlich sein wegen der unvollendeten Thätigkeit. Dieses Unvollendete kann nun von seiten des begehrenden sein, wenn nämlich die Zornesbewegung dem vernünftigen Urteile zuvorkommt; oder von seiten des Begehrbaren, wenn es sich um etwas Geringes handelt, wie z. B. ein Kind bei den Haaren ziehen. Von seiten der Art und Weise zu zürnen aber, ob nämlich innerlich oder äußerlich etwas zu viel sich findet, ist der Zorn seiner „Art“ nach keine Todsünde. Es kann jedoch vorkommen, “daß im einzelnen Falle er schwere Sünde sei; wenn nämlich auf Grund der Heftigkeit im Zürnen jemand von der Liebe Gottes und des Nächsten abfällt.

c) I. Die Thoren werden vom Zorne getötet, die nämlich den Zorn nicht zu zügeln wissen und so in Todsünden wie Gotteslästerung, Beleidigung und Benachteiligung des Nächsten fallen. Nicht also jeder Zorn ist schwere Sünde. II. Der Herr sagt dies vom Zorne im Anschlüsse an jene Worte des Gesetzes: „Wer tötet, wird des Gerichtes schuldig sein;“ und deutet an, er meine jenen Zorn, kraft dessen jemand die Tötung oder doch schwere Benachteiligung des Nächsten begehrt; was, wenn die Zustimmung der Vernunft hinzukommt, ohne Zweifel schwere Sünde ist. III. Steht der Zorn im Gegensatze zur heiligen Liebe, so ist er Todsünde.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité