• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 1

IIIª q. 12 a. 1 arg. 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam Christus non omnia cognovit. Huiusmodi enim scientia per experientiam acquiritur. Sed Christus non omnia expertus est. Non igitur omnia secundum hanc scientiam scivit.

IIIª q. 12 a. 1 arg. 2

Praeterea, scientiam acquirit homo per sensum. Sed non omnia sensibilia sensibus corporalibus Christi fuerunt subiecta. Non igitur secundum hanc scientiam omnia cognovit.

IIIª q. 12 a. 1 arg. 3

Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum scibilia. Si igitur secundum hanc scientiam Christus omnia scivisset, esset in eo scientia acquisita aequalis scientiae infusae et scientiae beatae, quod est inconveniens. Non ergo secundum hanc scientiam Christus omnia scivit.

IIIª q. 12 a. 1 s. c.

Sed contra est quod nihil imperfectum fuit in Christo quantum ad animam. Fuisset autem imperfecta haec eius scientia, si secundum eam non scivisset omnia, quia imperfectum est cui potest fieri additio. Ergo secundum hanc scientiam Christus omnia scivit.

IIIª q. 12 a. 1 co.

Respondeo dicendum quod scientia acquisita ponitur in anima Christi, ut supra dictum est, propter convenientiam intellectus agentis, ne eius actio sit otiosa, qua facit intelligibilia actu, sicut etiam scientia indita vel infusa ponitur in anima Christi ad perfectionem intellectus possibilis. Sicut autem intellectus possibilis est quo est omnia fieri, ita intellectus agens est quo est omnia facere, ut dicitur in III de anima. Et ideo, sicut per scientiam inditam scivit anima Christi omnia illa ad quae intellectus possibilis est quocumque modo in potentia, ita per scientiam acquisitam scivit omnia illa quae possunt sciri per actionem intellectus agentis.

IIIª q. 12 a. 1 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod scientia rerum acquiri potest non solum per experientiam ipsarum, sed etiam per experientiam quarundam aliarum rerum, cum ex virtute luminis intellectus agentis possit homo procedere ad intelligendum effectus per causas, et causas per effectus, et similia per similia, et contraria per contraria. Sic igitur, licet Christus non fuerit omnia expertus, ex his tamen quae expertus est, in omnium devenit notitiam.

IIIª q. 12 a. 1 ad 2

Ad secundum dicendum quod, licet corporalibus sensibus Christi non fuerint subiecta omnia sensibilia, fuerunt tamen sensibus eius subiecta aliqua sensibilia ex quibus, propter excellentissimam vim rationis eius, potuit in aliorum notitiam devenire per modum praedictum. Sicut, videndo corpora caelestia, potuit comprehendere eorum virtutes, et effectus quos habent in istis inferioribus, qui eius sensibus non subiacebant. Et, eadem ratione, ex quibuscumque aliis in aliorum notitiam devenire potuit.

IIIª q. 12 a. 1 ad 3

Ad tertium dicendum quod secundum istam scientiam anima Christi non simpliciter cognovit omnia, sed illa omnia quae per lumen intellectus agentis hominis sunt cognoscibilia. Unde per hanc scientiam non cognovit essentias substantiarum separatarum; nec etiam singularia praeterita vel futura. Quae tamen cognovit per scientiam inditam, ut supra dictum est.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Erster Artikel. Der Umfang dieser Wissenschaft in Christo.

a) Er erkannte damit nicht Alles. Denn: I. Ein derartiges Wissen wird durch Erfahrung erworben. Christus
aber hat nicht Alles erfahren. II. Durch die Sinne erwirbt der Mensch solches Wissen. Nicht alles
sinnlich Wahrnehmbare aber unterlag der Sinnesauffassung des Heilandes. III. Hätte Christus kraft dieser Wissenschaft Alles gewußt, so wäre
deren Umfang gleich gewesen dem der seligen und der eingegossenen Wissenschaft; was unzulässig ist. Auf der anderen Seite war nichts Unvollendetes in der Seele Christi. Diese seine Wissenschaft aber wäre unvollendet gewesen, wenn Er gemäß derselben nicht Alles gewußt hätte; weil unvollendet das ist, zu dem hinzugefügt werden kann.

b) Ich antworte, auf Grund der „einwirkenden Vernunft“, des intellectus agens, damit deren Thätigkeit nicht unnütz sei, werde diese Art
Wissenschaft in Christo angenommen; sowie die eingegossene Wissenschaft als
Vollendung dient der „möglichen“ Vernunft, die da wirklich erkennt und
nicht etwas erkennbar macht. Wie also durch die eingegossene Wissenschaft
Christus alles das erkannte, wozu die „mögliche“ Vernunft im Vermögen
ist, daß sie es erkennen kann; — so hat Er durch die erworbene Wissenschaft alles das erkannt, was die „einwirkende Vernunft“ erkennbar machen
d. h. von den Phantasiebildern loslösen kann.

c) I. Man braucht nicht immer alle und jegliche Dinge gerade zu erfahren, damit die durch die „einwirkende Vernunft“ erworbene Wissenschaft sich darauf richte. Die „einwirkende Vernunft“ ist vielmehr ein natürliches Licht, unter welchem man auch schließen kann von den Wirkungen auf die Ursachen und umgekehrt, vom Ähnlichen auf Ahnliches etc. Aus dem also, was Christus erfahren, gelangte Er zur Kenntnis von Allem. II. Seinen Sinnen war so viel Sichtbares immerhin thatsächlich unterworfen, wenn auch nicht Alles, daß Christus kaft seiner hervorragenden
Vernunft auf diesem Wege zur Kenntnis von Allem gelangen konnte. So
konnte Er beim Anblicke der Himmelskörper deren Wirkungen und Kräfte
erkennen, welche sich hier unten äußern und die seinen sinnlichen Wahrnehmungen nicht unterlagen. III. Was durch das natürliche Licht der „einwirkenden Vernunft“
erkennbar ist, nur dies Alles erkannte Christus auf Grund der erworbenen
Wissenschaft. Damit erkannte Er also nicht die Engelsubstanzen; oder das
Gegenwärtige und Zukünftige. Dies erkannte Er durch die eingegossene
Wissenschaft.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung