Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 3
IIIª q. 14 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus defectus corporales contraxit. Illud enim contrahere dicimur quod simul cum natura ex origine trahimus. Sed Christus simul cum natura humana defectus et infirmitates corporales per suam originem traxit a matre, cuius caro huiusmodi defectibus subiacebat. Ergo videtur quod hos defectus contraxit.
IIIª q. 14 a. 3 arg. 2
Praeterea, illud quod ex principiis naturae causatur, simul cum natura trahitur, et ita contrahitur. Sed huiusmodi poenalitates causantur ex principiis naturae humanae. Ergo eas Christus contraxit.
IIIª q. 14 a. 3 arg. 3
Praeterea, secundum huiusmodi defectus Christus aliis hominibus similatur ut dicitur Heb. II. Sed alii homines huiusmodi defectus contraxerunt. Ergo videtur quod etiam Christus huiusmodi defectus contraxit.
IIIª q. 14 a. 3 s. c.
Sed contra est quod huiusmodi defectus contrahuntur ex peccato, secundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors. Sed in Christo non habuit locum peccatum. Ergo huiusmodi defectus Christus non contraxit.
IIIª q. 14 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in verbo contrahendi intelligitur ordo effectus ad causam, ut scilicet illud dicatur contrahi quod simul cum sua causa ex necessitate trahitur. Causa autem mortis et horum defectuum in humana natura est peccatum, quia per peccatum mors intravit in mundum, ut dicitur Rom. V. Et ideo illi proprie dicuntur hos defectus contrahere qui ex debito peccati hos defectus incurrunt. Christus autem hos defectus non habuit ex debito peccati, quia, ut Augustinus dicit, exponens illud Ioan. III, qui de sursum venit, super omnes est, de sursum venit Christus, idest de altitudine humanae naturae, quam habuit ante peccatum primi hominis. Accepit enim naturam humanam absque peccato in illa puritate in qua erat in statu innocentiae. Et simili modo potuisset assumere humanam naturam absque defectibus. Sic igitur patet quod Christus non contraxit hos defectus, quasi ex debito peccati eos suscipiens, sed ex propria voluntate.
IIIª q. 14 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caro virginis concepta fuit in originali peccato, et ideo hos defectus contraxit. Sed caro Christi ex virgine assumpsit naturam absque culpa. Et similiter potuisset naturam assumere absque poena, sed voluit suscipere poenam propter opus nostrae redemptionis implendum, sicut dictum est. Et ideo habuit huiusmodi defectus, non contrahendo, sed voluntarie assumendo.
IIIª q. 14 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod causa mortis et aliorum corporalium defectuum in humana natura est duplex. Una quidem remota, quae accipitur ex parte principiorum materialium humani corporis, inquantum est ex contrariis compositum. Sed haec causa impediebatur per originalem iustitiam. Et ideo proxima causa mortis et aliorum defectuum est peccatum, per quod est subtracta originalis iustitia. Et propter hoc, quia Christus fuit sine peccato, dicitur non contraxisse huiusmodi defectus, sed voluntarie assumpsisse.
IIIª q. 14 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus in huiusmodi defectibus assimilatus est aliis hominibus quantum ad qualitatem defectuum, non autem quantum ad causam. Et ideo non contraxit huiusmodi defectus, sicut et alii.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Dritter Artikel. Christus hat nicht selbst diese Mängel verschuldet.
a) Dies scheint aber. Denn: I. Wir verschulden diese Mängel, indem wir sie zugleich mit der Natur von unserem Ursprünge her haben. Christus aber hat zugleich mit der Natur diese Mängel vom Ursprünge seiner menschlichen Natur her in Sich gehabt, da Er sie von seiner Mutter erhielt, deren Fleisch solchen Mängeln unterstand. Also war in Christo selbst die Ursache dieser Mängel. II. Was aus den Principien der Natur folgt, das haben wir auf Grund der Natur; und somit ist davon der Grund, dem es geschuldet wird, in uns. Diese Mängel aber folgen nach Art. 2. aus den Principien der Natur. Also hatte Christus den Grund oder die Schuld davon in Sich. III. Gemäß solchen Mängeln ist der Herr den anderen Menschen ähnlich. Diese aber haben den Grund davon in sich; also trifft dies auch beim Herrn zu. Auf der anderen Seite liegt der Grund für dergleichen Mängel in der Sünde, nach Röm. 5, 12. Christus aber hatte keinerlei Sünde.
b) Ich antworte, die Ursache des Todes und der Leiden sei die Sünde, „durch welche der Tod in die Welt trat“ (Röm. 5, 12.). Diese also tragen den Grund solcher Mängel in sich, die aus der Sündenschuld her sie in sich haben. Christus aber hatte diese Mängel nicht, weil Er irgendwie der Sünde etwas schuldete, wie Augustin sagt zu Joh. 3.: „Von oben her kommt Christus, d. h. von der Höhe der menschlichen Natur her, in welcher sie war vor der Sünde.“ Denn der Herr empfing die Natur in jener reinsten Unschuld, die ihr innewohnte vor der Sünde; und Er hätte sie ebensogut annehmen können ohne jeden Mangel. Nicht also als ob Er sie der Sünde schuldete, hatte Christus diese Mängel; sondern auf Grund seines Willens.
c) I. Das Fleisch der Jungfrau war empfangen in der Erbsünde (vgl. oben den Zusatzband zum zweiten Hauptteile); und somit waren in ihr diese Mängel geschuldet der Sünde. Der Herr aber entnahm aus der Jungfrau seine menschliche Natur ohne jede Schuld; und Er hätte sie ebenso nehmen können ohne Strafe. Er wollte aber die Strafen auf sich nehmen wegen unserer Erlösung; und deshalb nahm Er diese Strafen aus reinstem freiem Willen an Sich. II. Eine Ursache für den Tod und ähnliches Leiden der menschlichen Natur ist die entfernte; sie wird genommen von seiten der stofflichen Principien des menschlichen Körpers, der aus einander entgegengesetzten Elementen zusammengesetzt ist. Diese Ursache nun ward ferngehalten durch die Urgerechtigkeit. Deshalb also ist die nächste Ursache solchen Leids die Sünde, wodurch die Urgerechtigkeit entfernt worden ist. Weil also Christus ohne alle Sünde war; deshalb war in Ihm keinerlei Grund, dem diese Mängel geschuldet worden wären. Er nahm sie ganz freiwillig an. III. Diese Mängel waren in Christo und den übrigen Menschen ähnlich mit Rücksicht auf deren Beschaffenheit; nicht in der Ursache.