Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 9
IIIª q. 15 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit ira. Dicitur enim Iac. I, ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Sed quidquid fuit in Christo ad iustitiam Dei pertinuit, ipse enim factus est nobis iustitia a Deo, ut dicitur I Cor. I. Ergo videtur quod in Christo non fuerit ira.
IIIª q. 15 a. 9 arg. 2
Praeterea, ira mansuetudini opponitur, ut patet in IV Ethic. Sed Christus fuit maxime mansuetus. Ergo in Christo non fuit ira.
IIIª q. 15 a. 9 arg. 3
Praeterea, Gregorius dicit, in V Moral., quod ira per vitium excaecat oculum mentis; ira vero per zelum ipsum turbat. Sed in Christo mentis oculus non fuit neque excaecatus neque turbatus. Ergo in Christo non fuit ira per vitium, nec ira per zelum.
IIIª q. 15 a. 9 s. c.
Sed contra est quod Ioan. II dicitur de eo esse impletum quod in Psalmo legitur, zelus domus tuae comedit me.
IIIª q. 15 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, ira est effectus tristitiae. Ex tristitia enim alicui illata consequitur in eo, circa sensitivam partem, appetitus repellendi illatam iniuriam vel sibi vel aliis. Et sic ira est passio composita ex tristitia et appetitu vindictae. Dictum est autem quod in Christo tristitia esse potuit. Appetitus etiam vindictae quandoque est cum peccato, quando scilicet aliquis vindictam quaerit sibi absque ordine rationis. Et sic ira in Christo esse non potuit, hoc enim dicitur ira per vitium. Quandoque vero talis appetitus est sine peccato, immo est laudabilis, puta cum aliquis appetit vindictam secundum ordinem iustitiae. Et hoc vocatur ira per zelum, dicit enim Augustinus, super Ioan., quod zelo domus Dei comeditur qui omnia perversa quae videt cupit emendare; et, si emendare non possit, tolerat et gemit. Et talis ira fuit in Christo.
IIIª q. 15 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Gregorius, in V Moral., ira dupliciter se habet in homine. Quandoque enim praevenit rationem, et trahit eam secum ad operandum. Et tunc proprie ira dicitur operari, nam operatio attribuitur principali agenti. Et secundum hoc intelligitur quod ira viri iustitiam Dei non operatur. Quandoque vero ira sequitur rationem, et est quasi instrumentum ipsius. Et tunc operatio, quae est iustitiae, non attribuitur irae, sed rationi.
IIIª q. 15 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod ira quae transgreditur ordinem rationis mansuetudini opponitur, non autem ira quae est moderata, ad medium reducta per rationem. Nam mansuetudo medium tenet in ira.
IIIª q. 15 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod in nobis, secundum naturalem ordinem, potentiae animae mutuo se impediunt, ita scilicet quod, cum unius potentiae operatio fuerit intensa, alterius operatio debilitetur. Et ex hoc procedit quod motus irae etiam si sit secundum rationem moderatus, utcumque impedit oculum animae contemplantis. Sed in Christo, per moderationem divinae virtutis, unicuique potentiae permittebatur agere quod erat ei proprium, ita quod una potentia ex alia non impediebatur. Et ideo, sicut delectatio mentis contemplantis non impediebat tristitiam vel dolorem inferioris partis, ita etiam e converso passiones inferioris partis in nullo impediebant actum rationis.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Neunter Artikel. Im Heilande war Zorn.
a) Dagegen wird behauptet: In Christo war kein Zorn. Denn: I. Jakob 1. heißt es: „Der Zorn des Menschen wirkt nicht die Gerechtigkeit Gottes.“ Was aber in Christo war, gehörte zur Gerechtigkeit Gottes, nach 1. Kor. 1.: „Er ist für uns Gerechtigkeit geworden von Gott her.“ II. Der Zorn steht entgegen der Sanftmut. Christus aber war höchst sanftmütig. III. Gregor der Große sagt (5. moral. 30.): „Der Zorn als Fehler blendet das Auge des Geistes; der Zorn als Eifer stört es.“ In Christo aber war das Auge des Geistes weder geblendet noch gestört. Also hatte Er keinen Zorn. Auf der anderen Seite sagt Er selber (Joh. 2.), daß von Ihm gelte die Stelle des Psalmes 68.: „Der Zorneseifer für Dein Haus hat mich verzehrt.“
b) Ich antworte, der Zorn sei eine Wirkung der Trauer. Denn aus dem zugefügten Traurigen folgt im sinnlichen Teile das Begehren, das sich selbst oder anderen angethaene Unrecht zurückzutreiben. Und so ist der Zorn eine aus Trauer und Begierde nach Rache zusammengesetzte Leidenschaft. Nun konnte in Christo Trauer sein. Die Begierde aber nach Rache ist bisweilen mit Sünde vermischt; wenn nämlich jemand darin von der Ordnung der Vernunft absieht; — und danach konnte sie nicht in Christo sein. Begehrt jemand jedoch nach Rache gemäß der Ordnung der Gerechtigkeit, so ist das lobenswert und wird ein solcher Zorn „Eifer“ genannt. Denn so sagt Augustin (sup. Joan. tract. 10.): „Durch den Zorneseifer für das Haus Gottes wird jemand verzehrt, wenn er Alles was er Verkehrtes sieht zu bessern sucht; und kann er es nicht bessern, es erträgt und seufzt.“
c) I. Kommt der Zorn nach Gregor (l. c.) der Vernunft zuvor und zieht sie nach sich im Wirken; so ist dies thatsächlich ein Wirken des Zornes; und danach „wirkt der Zorn nicht die Gerechtigkeit Gottes.“ Folgt aber der Zorn der Vernunft und ist wie deren Werkzeug; so wirkt so recht eigentlich nicht der Zorn, sondern die Gerechtigkeit, d. h. die Vernunft. II. Der Zorn, der da absieht von der Vernunft, steht entgegen der Sanftmut; nicht aber jener Zorn, der durch die Vernunft geregelt, die rechte Mitte einhält; denn die Sanftmut ist gerade die rechte Mitte im Zorne. III. In uns hindern sich die Thätigkeiten der verschiedenen Vermögen, so daß, wenn die des einen Vermögens angespannt ist, die des anderen nachläßt. Deshalb hindert auch die geregelte Zornesbewegung in uns das ruhige Auge der Vernunft im Betrachten. In Christo aber war unter der Regelung der göttlichen Kraft einem jeden Vermögen es gestattet, das ihm Eigene und Zukömmliche ganz und gar und mit aller Aufmerksamkeit zu thun, ohne daß daraus ein Hindernis erwuchs für die Thätigkeit eines anderen Vermögens. Wie also die Freude des Geistes an der Beschauung nicht hinderte, daß die Trauer den niederen sinnlichen Teil durchdrang; so hinderten umgekehrt die Thätigkeiten der niederen Kräfte in nichts die Thätigkeiten der Vernunft.