• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 10

IIIª q. 16 a. 10 arg. 1

Ad decimum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura; vel, incoepit esse. Nihil enim in Christo est creatum nisi humana natura. Sed haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est humana natura. Ergo etiam haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 arg. 2

Praeterea, praedicatum magis praedicatur de termino in reduplicatione posito quam de ipso subiecto propositionis, sicut, si dicatur, corpus, secundum quod coloratum, est visibile, sequitur quod coloratum sit visibile. Sed haec non est absolute, sicut dictum est, concedenda, homo Christus est creatura. Ergo etiam neque haec, Christus, secundum quod homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 arg. 3

Praeterea, quidquid praedicatur de quocumque homine secundum quod homo, praedicatur de eo per se et simpliciter, idem enim est per se, et secundum quod ipsum, ut dicitur in V Metaphys. Sed haec est falsa, Christus est per se et simpliciter creatura. Ergo etiam haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 s. c.

Sed contra, omne quod est, vel est creator vel creatura. Sed haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creator. Ergo haec est vera, Christus, secundum quod homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 co.

Respondeo dicendum quod, cum dicitur, Christus secundum quod homo, hoc nomen homo potest resumi in reduplicatione vel ratione suppositi, vel ratione naturae. Si quidem resumatur ratione suppositi, cum suppositum humanae naturae in Christo sit aeternum et increatum, haec erit falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si vero resumatur ratione humanae naturae, sic est vera, quia ratione humanae naturae, sive secundum humanam naturam, convenit sibi esse creaturam, ut supra dictum est. Sciendum tamen quod nomen sic resumptum in reduplicatione magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, resumitur enim in vi praedicati, quod tenetur formaliter; idem enim est dictu, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus secundum quod est homo. Et ideo haec est magis concedenda quam neganda, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si tamen adderetur aliquid per quod pertraheretur ad suppositum, esset propositio magis neganda quam concedenda, puta si diceretur, Christus, secundum quod hic homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non sit humana natura, est tamen habens humanam naturam. Nomen autem creaturae natum est praedicari non solum de abstractis, sed etiam de concretis, dicimus enim quod humanitas est creatura, et quod homo est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 ad 2

Ad secundum dicendum quod ly homo, secundum quod ponitur in subiecto, magis respicit suppositum, secundum autem quod ponitur in reduplicatione, magis respicit naturam, ut dictum est. Et quia natura est creata, suppositum vero increatum, ideo, licet non concedatur ista simpliciter, iste homo est creatura, conceditur tamen ista, Christus, secundum quod homo, est creatura.

IIIª q. 16 a. 10 ad 3

Ad tertium dicendum quod cuilibet homini qui est suppositum solius naturae humanae, competit quod non habeat esse nisi secundum naturam humanam. Et ideo de quolibet tali supposito sequitur, si secundum quod est homo est creatura, quod sit creatura simpliciter. Sed Christus non solum est suppositum humanae naturae, sed etiam divinae, secundum quam habet esse increatum. Et ideo non sequitur, si secundum quod homo est creatura, quod simpliciter sit creatura.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Zehnter Artikel. Dieser Satz ist wahr: Christus als Mensch betrachtet ist ein Geschöpf.

a) Er ist falsch. Denn: I. Nur die menschliche Natur ist in Christo das Geschaffene. Dieser
Satz aber ist falsch: Christus als Mensch ist die menschliche Natur. Also
kann man nicht sagen: Christus als Mensch ist etwas Geschaffenes. II. Das Prädikat, wenn dasselbe auf sich selber zurückbezogen wird,
wird in höherem Grade von dem, was in ihm enthalten ist, ausgesagt, als
selbst vom Subjekte des Satzes; wie, wenn ich sage: „Ein Körper, insoweit
er farbig ist, ist sichtbar,“ daraus folgt, daß das Farbige sichtbar ist. Nun
ist dieser Satz, so schlechthin ausgesprochen, nicht zuzugeben: „Der Mensch
Christus ist eine Kreatur.“ Also ist auch dieser andere falsch: „Christus,
insoweit Er Mensch ist, ist eine Kreatur.“ III. Was von einem Menschen als Menschen ausgesagt wird, das
wird von ihm ausgesagt an und für sich und schechthin. Das ist aber
falsch: Christus ist an und für sich und schlechthin eine Kreatur. Also ist
auch dieser Satz falsch: Christus als Mensch ist eine Kreatur. Auf der anderen Seite ist Alles was Sein hat entweder Schöpfer oder Geschöpf. Dies ist aber falsch: Christus als Mensch ist Schöpfer. Also ist dieser Satz wahr: Christus als Mensch ist Geschöpf.

b) Ich antworte, in diesem Satze: Christus als Mensch ist Geschöpf, könne dieser Ausdruck „Mensch“ für die Person stehen oder fürdie Natur. Im ersten Falle ist der Satz falsch; denn die Person im Menschen Christus ist ewig. Im zweiten Falle ist er wahr; denn gemäß der menschlichen Natur kommt es Christo zu, geschaffen zu sein. Jedoch muß man bemerken, daß ein solcher auf sich selbst zurückbezogener Ausdruck mehr für die Natur steht wie für die Person. Denn derselbe wird genommen als auf der Seite des Prädikats stehend im formalen Sinne, da „Christus als Mensch“ dasselbe ist wie „Christus, insoweit er Mensch ist.“ Und somit ist der Satz: Christus als Mensch ist ein Geschöpf, mehr wahr als falsch; vorausgesetzt daß nichts zu „Mensch“ hinzugefügt wird, was auf die Person hinweist, z. B.: Christus als dieser Mensch.

c) I. Christus ist zwar nicht die menschliche Natur, aber Er ist habend die menschliche Natur. Der Name „Geschöpf“ jedoch kann von der Natur im allgemeinen, in abstracto, sowohl ausgesagt werden wie von der Natur im einzelnen Fürsichbestehenden, in concreto; und so kann ich sagen: Die Menschheit im Ganzen ist eine Kreatur, und: Der Mensch ist eine Kreatur. II. Der Ausdruck „Mensch“ als einfaches Subjekt steht mehr für die
Person oder das suppositum; aber als hinzugefügt zum Subjekte, um
dieses auf sich selbst zurückzubeziehen, steht er mehr für die Natur. Und
weil die Person in Christo ungeschaffen ist, die Natur aber geschaffen, deshalb ist mehr wahr dieser Satz: Christus als Mensch ist ein Geschöpf, wie
jener: Christus ist ein Geschöpf. III. Jedem Menschen, der einzeln fürsichbestehend ist einzig in der
menschlichen Natur, kommt es nicht zu, Sein zu haben außer gemäß der
menschlichen Natur. Und deshalb folgt es von selbst, daß, wenn er als
Mensch Kreatur ist, er ebenso schlechthin Kreatur ist. Christus ist aber
fürsichbestehend, auch in der göttlichen Natur; und danach hat Er ein ungeschaffenes Sein. Also ist diese Folgerung falsch: Wenn Christus als
Mensch Kreatur ist, so ist Er es schlechthin.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung