Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 4
IIIª q. 23 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo sit filius Dei adoptivus. Dicit enim Hilarius, de Christo loquens, potestatis dignitas non amittitur dum carnis humanitas adoptatur. Ergo Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
IIIª q. 23 a. 4 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., quod eadem gratia ille homo est Christus, qua gratia ab initio fidei quicumque homo est Christianus. Sed alii homines sunt Christiani per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo est Christus per adoptionem. Et ita videtur esse filius adoptivus.
IIIª q. 23 a. 4 arg. 3
Praeterea, Christus, secundum quod homo, est servus. Sed dignius est esse filium adoptivum quam servum. Ergo multo magis Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
IIIª q. 23 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Incarnat., adoptivum filium non dicimus filium esse natura, sed eum dicimus natura esse filium qui verus est filius. Christus autem verus et naturalis est filius Dei, secundum illud I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius, Iesu Christo. Ergo Christus, secundum quod homo, non est filius adoptivus.
IIIª q. 23 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod filiatio proprie convenit hypostasi vel personae, non autem naturae, unde in prima parte dictum est quod filiatio est proprietas personalis. In Christo autem non est alia persona vel hypostasis quam increata, cui convenit esse filium per naturam. Dictum est autem supra quod filiatio adoptionis est participata similitudo filiationis naturalis. Non autem dicitur aliquid participative quod per se dicitur. Et ideo Christus, qui est filius Dei naturalis, nullo modo potest dici filius adoptivus. Secundum autem illos qui ponunt in Christo duas personas, vel duas hypostases, seu duo supposita, nihil rationabiliter prohibet Christum hominem dici filium adoptivum.
IIIª q. 23 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut filiatio non proprie convenit naturae, ita nec adoptio. Et ideo, cum dicitur quod carnis humanitas adoptatur, impropria est locutio, et accipitur ibi adoptio pro unione humanae naturae ad personam filii.
IIIª q. 23 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod similitudo illa Augustini est intelligenda quantum ad principium, quia scilicet, sicut sine meritis habet quilibet homo ut sit Christianus, ita ille homo sine meritis habuit ut esset Christus. Est tamen differentia quantum ad terminum, quia scilicet Christus per gratiam unionis est filius naturalis; alius autem per gratiam habitualem est filius adoptivus. Gratia autem habitualis in Christo non facit de nonfilio filium adoptivum, sed est quidam effectus filiationis in anima Christi, secundum illud Ioan. I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.
IIIª q. 23 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod esse creaturam, et etiam servitus vel subiectio ad Deum, non solum respicit personam, sed etiam naturam, quod non potest dici de filiatione. Et ideo non est similis ratio.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Vierter Artikel Christus ist in keiner weise Adoptivkind Gottes.
a) Als Mensch ist Christus Adoptivkind Gottes. Denn: I. Hilarius schreibt (2. de Trin.): „Die Würde der Gewalt wird nicht verloren dadurch, daß die Niedrigkeit des Fleisches adoptiert wird.“ II. Augustinus sagt (de Praed. sanctor. 15): „Durch die nämliche Gnade wird vom ersten Augenblicke seines Glaubens an jeder Mensch Christ, durch welche jener Mensch vom Beginne an geworden ist Christus.“ Durch die Gnade wird der Mensch aber Adoptivkind Gottes. III. Christus als Mensch ist Knecht. Würdiger aber ist es, Adoptivkind zu sein wie Knecht. Auf der anderen Seite erklärt Ambrosius (de incarn. 8.): „Wir nennen nicht Adoptivsohn den Sohn von Natur; von Natur ist jener der Sohn, der in aller Wahrheit Sohn ist.“ Christus aber ist der wahre Sohn Gottes, nach 1. Joh. ult.: „Damit wir seien im wahren Sohne Gottes.“ Also ist Christus nicht Adoptivkind Gottes.
b) Ich antworte, die Sohnschaft komme im eigentlichen Sinne der Person zu, nicht der Natur; weshalb die Sohnschaft auch (I. Kap. 33, Art. 2 und 3.) eine persönliche Eigenheit in Gott ist. In Christo aber ist keine andere Person, als jene, der es zukommt, von Natur Sohn Gottes zu sein. Nun ist eben gesagt, die Adoptivkindschaft sei eine mitgeteilte Ähnlichkeit mit der natürlichen Sohnschaft. Da nun das nicht durch Teilnahme etwas hat, was dieses bereits aus sich, seinem Wesen nach, ist; so kann Christus, als natürlicher Sohn Gottes, nie als an Kindesstatt angenommener Sohn Gottes bezeichnet werden. Wer freilich in Christo zwei Personen annimmt oder zwei Fürsichbestehen, der kann vernünftigerweise Christum einen Adoptivsohn Gottes nennen.
c) I. Der Natur kommt weder die natürliche, noch die Adoptivkindschaft zu; sonach ist die obige Redeweise eine uneigentliche und steht für die Einigung. II. Dieser Vergleich Augustins ist zu verstehen gemäß dem Princip in beiden Fällen. Denn ohne sein Verdienst hat jeder Mensch es, daß er Christ ist; und ohne sein Verdienst ist „dieser Mensch“ Christus. DerUnterschied besteht im Abschlusse. Denn die Gnade der Einigung macht aus „diesem Menschen“ den natürlichen Sohn Gottes; und die heiligmachende Gnade macht aus den Menschen Christen. In Christo macht die heiligmachende Gnade nicht, daß Er Adoptivsohn Gottes ist, sondern sie steht als eine Wirkung der natürlichen Sohnschaft Gottes da, nach Joh. 1, 11.: „Wir sahen seine Herrlichkeit wie die des Eingeborenen vom Vater, voll der Gnade und Wahrheit.“ III. Kreatur sein, Gott Unterthan sein, wird gesagt nicht nur mit Rücksicht auf die Person, sondern auch auf die Natur. Dies ist nicht der Fall mit der Kindschaft.