• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

IIIª q. 24 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christi praedestinatio non sit exemplar nostrae praedestinationis. Exemplar enim praeexistit exemplato. Nihil autem praeexistit aeterno. Cum ergo praedestinatio nostra sit aeterna, videtur quod praedestinatio Christi non sit exemplar nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 3 arg. 2

Praeterea, exemplar ducit in cognitionem exemplati. Sed non oportuit quod Deus duceretur in cognitionem nostrae praedestinationis ex aliquo alio, cum dicatur Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit. Ergo praedestinatio Christi non est exemplar nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 3 arg. 3

Praeterea, exemplar est conforme exemplato. Sed alterius rationis videtur esse praedestinatio Christi quam praedestinatio nostra, quia nos praedestinamur in filios adoptivos, Christus autem est praedestinatus filius Dei in virtute, ut dicitur Rom. I. Ergo eius praedestinatio non est exemplar nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 3 s. c.

Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., est praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse salvator, ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Dicitur autem lumen praedestinationis et gratiae inquantum per eius praedestinationem et gratiam manifestatur nostra praedestinatio, quod videtur ad rationem exemplaris pertinere. Ergo praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod praedestinatio dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum ipsum actum praedestinantis. Et sic praedestinatio Christi non potest dici exemplar nostrae praedestinationis, uno enim modo, et eodem actu aeterno, praedestinavit Deus nos et Christum. Alio modo potest praedestinatio considerari secundum id ad quod aliquis praedestinatur, quod est praedestinationis terminus et effectus. Et secundum hoc praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis. Et hoc dupliciter. Primo quidem, quantum ad bonum ad quod praedestinamur. Ipse enim praedestinatus est ad hoc quod esset Dei filius naturalis, nos autem praedestinamur ad filiationem adoptionis, quae est quaedam participata similitudo filiationis naturalis. Unde dicitur Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii eius. Alio modo, quantum ad modum consequendi istud bonum, quod est per gratiam. Quod quidem in Christo est manifestissimum, quia natura humana in ipso, nullis suis praecedentibus meritis, unita est filio Dei. Et de plenitudine gratiae eius nos omnes accepimus, ut dicitur Ioan. I.

IIIª q. 24 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit ex parte ipsius actus praedestinantis.

IIIª q. 24 a. 3 ad 2

Et similiter dicendum ad secundum.

IIIª q. 24 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod non est necessarium quod exemplatum exemplari quantum ad omnia conformetur, sed sufficit quod aliqualiter exemplatum imitetur suum exemplar.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Die Vorherbestimmung Christi ist das Beispiel und Modell für die unsrige.

a) Dem wird widersprochen. Denn: I. Das Modell existiert vorher wie das nach ihm Gemachte. Nichts
aber existiert vor der Ewigkeit. Da nun unsere Vorherbestimmung von Ewigkeit her ist, so besteht für sie kein Modell. II. Das Modell oder die Exemplaridee führt zur Kenntnis des danach
Hergestellten. Gott aber braucht nicht in die Kenntnis von etwas geführt
zu werden, nach Röm. 8.: „Die Er vorhergewuht, die hat Er vorherbestimmt.“ III. Unsere Vorherbestimmung ist nicht gleichförmig mit der Christi.
Denn wir sind vorherbestimmt zu Adoptivkindern; Christus zum natürlichen Sohnes Gottes. Also ist da von Modell und dem danach Gemachten
nicht die Rede. Auf der anderen Seite schreibt Augustin (I. c.): „Das herrlichste Licht unserer Vorherbestimmung und unserer Gnade ist der Heiland selber. Er, der Mittler zwischen Gott und den Menschen.“ Deshalb aber ist der Herr das Licht für unsere Vorherbestimmung und Gnade, weil durch die seinige unsere Vorherbestimmung offenbar wird; was zum Charakter eines Modells gehört. Also.

b) Ich antworte, wird der Akt selber des Vorherbestimmens berücksichtigt, so sei die Vorherbestimmung Christi nicht das Modell oder Exemplar
für die unsrige; denn in ein und demselben Akte wurden wir und Christus
vorherbestimmt. Wird aber berücksichtigt, wozu jemand vorherbestimmt wird,
so ist die Vorherbestimmung Christi das leitende Modell der unsrigen; und
zwar 1. mit Rücksicht auf das Gute, wozu wir vorherbestimmt werden;
denn Christus ist bestimmt zur natürlichen Gotteskindschaft, wir zur Adoptiv-Gotteskindschaft, welche ist eine mitgeteilte Ähnlichkeit der natürlichen, so
daß Röm. 8. es heißt: „Die Er vorherbestimmt hat, gleichförmig zu werden
dem Bilde seines Sohnes;“ — 2. mit Rücksicht auf die Gnade, wodurch
wir den Zweck der Vorherbestimmung erreichen; denn in offenbarster Weise
ist in Christo die menschliche Natur ohne vorhergehende Verdienste geeintworden mit dem Sohne Gottes, wir aber „haben empfangen von seiner Fülle“ (Joh. 1, 16.).

c) I. Dies betrifft den Akt der Vorherbestimmung. II. Ebenso. III. Nicht mit Rücksicht guf Alles braucht dem Modell das danach Gemachte zu entsprechen; sondern es muß ihm nur irgendwie nachahmen.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité