• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 2

IIIª q. 27 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beata virgo sanctificata fuit ante animationem. Quia, ut dictum est, plus gratiae est collatum virgini matri Dei quam alicui sanctorum. Sed quibusdam videtur esse concessum quod sanctificarentur ante animationem. Quia dicitur Ierem. I, priusquam te formarem in utero, novi te, non autem infunditur anima ante corporis formationem. Similiter etiam de Ioanne Baptista dicit Ambrosius, super Luc., quod nondum inerat ei spiritus vitae, et iam inerat ei spiritus gratiae. Ergo multo magis beata virgo ante animationem sanctificari potuit.

IIIª q. 27 a. 2 arg. 2

Praeterea, conveniens fuit, sicut Anselmus dicit, in libro de conceptu virginali, ut illa virgo ea puritate niteret qua maior sub Deo nequit intelligi, unde et in Cant. IV dicitur, tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Sed maior puritas fuisset beatae virginis si nunquam fuisset inquinata contagio originalis peccati. Ergo hoc ei praestitum fuit quod, antequam animaretur caro eius, sanctificaretur.

IIIª q. 27 a. 2 arg. 3

Praeterea, sicut dictum est, non celebratur festum nisi de aliquo sancto. Sed quidam celebrant festum conceptionis beatae virginis. Ergo videtur quod in ipsa sua conceptione fuerit sancta. Et ita videtur quod ante animationem fuerit sanctificata.

IIIª q. 27 a. 2 arg. 4

Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI, si radix sancta, et rami. Radix autem filiorum sunt parentes eorum. Potuit ergo beata virgo sanctificari etiam in suis parentibus, ante animationem.

IIIª q. 27 a. 2 s. c.

Sed contra est quod ea quae fuerunt in veteri testamento, sunt figura novi, secundum illud I Cor. X, omnia in figura contingebant illis. Per sanctificationem autem tabernaculi, de qua dicitur in Psalmo, sanctificavit tabernaculum suum altissimus, videtur significari sanctificatio matris Dei, quae tabernaculum Dei dicitur, secundum illud Psalmi, in sole posuit tabernaculum suum. De tabernaculo autem dicitur, Exod. ult., postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud. Ergo et beata virgo non fuit sanctificata nisi postquam cuncta eius perfecta sunt, scilicet corpus et anima.

IIIª q. 27 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod sanctificatio beatae virginis non potest intelligi ante eius animationem, duplici ratione. Primo quidem, quia sanctificatio de qua loquimur, non est nisi emundatio a peccato originali, sanctitas enim est perfecta munditia, ut Dionysius dicit, XII cap. de Div. Nom. Culpa autem non potest emundari nisi per gratiam, cuius subiectum est sola creatura rationalis. Et ideo ante infusionem animae rationalis beata virgo sanctificata non fuit. Secundo quia, cum sola creatura rationalis sit susceptiva culpae, ante infusionem animae rationalis proles concepta non est culpae obnoxia. Et sic, quocumque modo ante animationem beata virgo sanctificata fuisset, nunquam incurrisset maculam originalis culpae, et ita non indiguisset redemptione et salute quae est per Christum, de quo dicitur Matth. I, ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem est inconveniens, quod Christus non sit salvator omnium hominum, ut dicitur I Tim. IV. Unde relinquitur quod sanctificatio beatae virginis fuerit post eius animationem.

IIIª q. 27 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod dominus dicit ante formationem in utero Ieremiam novisse, notitia scilicet praedestinationis, sed sanctificasse se dicit eum, non ante formationem, sed antequam exiret de ventre, et cetera. Quod autem dicit Ambrosius, quod Ioanni Baptistae nondum inerat spiritus vitae cum iam haberet spiritum gratiae, non est intelligendum secundum quod spiritus vitae dicitur anima vivificans, sed secundum quod spiritus dicitur aer exterius respiratus. Vel potest dici quod nondum inerat ei spiritus vitae, idest anima, quantum ad manifestas et completas operationes ipsius.

IIIª q. 27 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod, si nunquam anima beatae virginis fuisset contagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium salvator. Et ideo sub Christo, qui salvari non indiguit, tanquam universalis salvator, maxima fuit beatae virginis puritas. Nam Christus nullo modo contraxit originale peccatum, sed in ipsa sui conceptione fuit sanctus, secundum illud Luc. I, quod ex te nascetur sanctum vocabitur filius Dei. Sed beata virgo contraxit quidem originale peccatum, sed ab eo fuit mundata antequam ex utero nasceretur. Et hoc significatur Iob III, ubi de nocte originalis peccati dicitur, exspectet lucem, idest Christum, et non videat (quia nihil inquinatum intravit in illam, ut dicitur Sap. VII), nec ortum surgentis aurorae, idest beatae virginis, quae in suo ortu a peccato originali fuit immunis.

IIIª q. 27 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod, licet Romana Ecclesia conceptionem beatae virginis non celebret, tolerat tamen consuetudinem aliquarum Ecclesiarum illud festum celebrantium. Unde talis celebritas non est totaliter reprobanda. Nec tamen per hoc festum conceptionis celebratum datur intelligi quod in sua conceptione fuerit sancta. Sed, quia quo tempore sanctificata fuerit ignoratur, celebratur festum sanctificationis eius, potius quam conceptionis, in die conceptionis ipsius.

IIIª q. 27 a. 2 ad 4

Ad quartum dicendum quod duplex est sanctificatio. Una quidem totius naturae, inquantum scilicet tota natura humana ab omni corruptione culpae et poenae liberatur. Et haec erit in resurrectione. Alia vero est sanctificatio personalis. Quae non transit in prolem carnaliter genitam, quia talis sanctificatio non respicit carnem, sed mentem. Et ideo, etsi parentes beatae virginis fuerunt mundati a peccato originali, nihilominus beata virgo contraxit peccatum originale, cum fuerit concepta secundum carnis concupiscentiam et ex commixtione maris et feminae, dicit enim Augustinus, in libro de nuptiis et concupiscentia, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati.

Translation Hide
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Die seligste Jungfrau wurde nicht geheiligt vor der Beseelung.

a) Dagegen spricht: I. Maria wurde weit mehr Gnade zu teil wie einem anderen heiligen.
Von Jeremias aber lesen wir: „Bevor ich dich formte im Mutterleibe,
kannte ich dich;“ es wird aber vor der Formierung nicht die Seele eingegossen. Und vom Täufer sagt Ambrosius (sup. Luc. c. 11.): „Noch
nicht war der Geist des Lebens in ihm und bereits hatte er den Geist
der Gnade.“ Also ward um so mehr die Mutter Gottes geheiligt vor
der Beseelung. II. Nach Anselm (de conc. virginali c. 18.) „erglänzte Maria in
solcher Reinheit, wie eine größere unter Gott nicht aufgefaßt werden kann,“
so daß auf sie angewendet wird die Stelle (Hohel. 4.): „Du bist ganz schön,
meine Freundin und ein Flecken ist nicht in Dir.“ Wäre aber von der
Ansteckung der Erbsünde Maria ganz frei geblieben, so würde eine größere
Reinheit dagewesen sein. Also ward sie vor der Beseelung gereinigt. III. Nur von heiligen feiert man Feste; manche aber feiern das Fest
der Empfängnis Maria. Also war sie in ihrer Empfängnis selber heilig. IV. Nach Röm. 5.: „Wenn die Wurzel heilig, so auch die Äste.“
Die Wurzel der Kinder aber sind die Eltern. Also konnte die seligste
Jungfrau auch geheiligt werden in ihren Eltern vor der Beseelung. Auf der anderen Seite ist was im Alten Testamente geschah eine Figur für das Neue Testament. Durch die Heiligung des Zeltes aber, von der es heißt (Ps. 45.): „Es heiligte sein Zelt der Höchste,“ scheint bezeichnet zu werden die Heiligung der Gottesmutter, die Zelt Gottes genannt wird, nach Ps. 18.: „In der Sonne hat Er aufgeschlagen sein Zelt.“ Nun heißt es vom heiligen Zelt (Exod. ult. 31.): „Nachdem Alles vollendet war, bedeckte eine Wolle das Zelt des Zeugnisses, und die Herrlichkeit Gottes erfüllte es.“ Also auch die Mutter Gottes ward nicht geheiligt außer nachdem Alles in ihr vollendet war: die Seele und der Leib.

b) Ich antworte; die Heiligung der seligsten Jungfrau kann nicht so
genommen werden, als ob dieselbe vor der Beseelung stattgefunden hätte.
Denn: 1. die Heiligung, von der hier die Rede ist, besteht in der Reinigung
von der Erbsünde; die Heiligkeit ist ja nach 12. de div. nom. nichts Anderes
als vollkommene Reinheit. Die Schuld aber kann nur durch die Gnade
gereinigt werden und deren Sitz ist allein die vernünftige Kreatur, so daß
vor dem Einprägen der vernünftigen Seele die seligste Jungfrau nicht geheiligt worden ist. Sodann ist 2. vor dem Eintritte der vernünftigen Seeledie Frucht nicht der Sündenschuld zugänglich, da nur die vernünftige Seele Sitz der Schuld sein kann. Wäre also wie auch immer die seligste Jungfrau vor der Beseelung geheiligt worden, so hätte sie nicht die Erbsünde gehabt und somit nicht der Erlösung bedurft und des Heiles, welches auf Christo beruht, von dem Matth. 1. es heißt: „Er wird heil machen sein Volk von seinen Sünden.“ Dies ist aber unzulässig, daß Christus nicht der Erlöser aller Menschen ist, nach 1. Tim. 4. Also war die Heiligung Marias nach der Beseelung.

c) I. Der Herr sagt da. Er habe den Jeremias nicht gekannt, bevor Er ihn formte im Mutterleibe, nämlich mit der Kenntnis der Vorherbestimmung; geheiligt hat Er ihn nicht vor dieser Formierung, sondern bevor er verließ den Mutterleib. Ambrosius aber meint unter dem „Geiste des Lebens“ nicht die formende und Leben spendende Seele, sondern soweit der Odem, den man von außen her empfängt, als Geist bezeichnet wird; wie man sagt, er hat den Geist aufgegeben, d. h. er atmet nicht mehr. Oder Johannes hatte noch nicht den Geist, d. h. die Seele, insoweit sie sich durch Thätigkeiten nach außen hin offenbart. II. Wenn Maria niemals angesteckt worden wäre von der Erbsünde,
so würde dies gegen die Würde des Herrn als des Erlösers aller verstoßen.
Unter dem Erlöser also besaß Maria die größte Reinheit. Denn Christus
hatte nie die Erbsünde, sondern war ganz und gar heilig in der Empfängnis,
nach Luk. 1.: „Was aus Dir Heiliges geboren werden wird, das wird
genannt werden der Sohn Gottes.“ Die seligste Jungfrau aber hatte die
Erbsünde, jedoch ward sie vor der Geburt geheiligt. Und dies drückt Job
mit den Worten aus: „Sie (die Nacht) möge das Licht erwarten (nämlich
Christum) und nicht sehen;“ denn „nichts Beflecktes tritt in sie ein“
(Sap. 7.) „und nicht das Aufgehen der sich erhebenden Morgenröte,“ nämlich
der seligsten Jungfrau, die in ihrer Geburt frei war von der Sünde Adams
(Job 3.). III. Die Römische Kirche feiert dieses Fest nicht; aber sie duldet dasselbe, soweit es andere Kirchen feiern. Damit ist jedoch nicht ausgedrückt,
daß Maria in ihrer Empfängnis heilig war; sondern weil man nicht weiß,
zu welcher Zeit sie geheiligt ward, wird mit diesem Feste vielmehr das
Fest der Heiligung gefeiert wie das der Empfängnis am Tage der
Empfängnis selber. IV. Die Reinigung oder Heiligung der ganzen Natur von Schuld
und Strafe wird bei der Auferstehung sich vollziehen. Davon unterschieden
ist die persönliche Heiligung, welche nicht übergeht in die nach dem Fleische
gezeugte Frucht; weil eine solche Heiligung nicht auf das Fleisch sich richtet,
sondern auf die Seele. Mögen also auch die Eltern der seligsten Jungfrau
bei der Zeugung von der Erbsünde gereinigt und heilig gewesen sein; so
hat doch die seligste Jungfrau die Erbsünde gehabt, denn sie ward empfangen gemäß der fleischlichen Begierlichkeit durch die Verbindung von Mann
und Frau. Deshalb sagt Augustin (I. de nupt. et conc. 12.): „Alles
Fleisch, was auf Grund der geschlechtlichen Verbindung erzeugt wird, ist
Fleisch der Sünde.“

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy