Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 3
IIIª q. 34 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus in primo instanti suae conceptionis mereri non potuerit. Sicut enim se habet liberum arbitrium ad merendum, ita ad demerendum. Sed Diabolus in primo instanti suae creationis non potuit peccare, ut in prima parte habitum est. Ergo neque anima Christi in primo instanti suae creationis, quod fuit primum instans conceptionis Christi, potuit mereri.
IIIª q. 34 a. 3 arg. 2
Praeterea, illud quod homo habet in primo instanti suae conceptionis, videtur ei esse naturale, quia hoc est ad quod terminatur sua generatio naturalis. Sed naturalibus non meremur, ut patet ex his quae dicta sunt in secunda parte. Ergo videtur quod usus liberi arbitrii quem Christus habuit secundum hominem in primo instanti suae conceptionis, non fuerit meritorius.
IIIª q. 34 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud quod semel aliquis meruit, iam facit quodammodo suum, et ita non videtur quod iterum possit illud idem mereri, quia nullus meretur quod suum est. Si ergo Christus in primo instanti suae conceptionis meruit, sequitur quod postea nihil meruerit. Quod patet esse falsum. Non ergo Christus in primo instanti suae conceptionis meruit.
IIIª q. 34 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Exod., non habuit omnino Christus, iuxta animae meritum, quo potuisset proficere. Potuisset autem proficere in merito si in primo instanti suae conceptionis non meruisset. Ergo in primo instanti suae conceptionis meruit Christus.
IIIª q. 34 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus in primo instanti conceptionis suae sanctificatus fuit per gratiam. Est autem duplex sanctificatio, una quidem adultorum, qui secundum proprium actum sanctificantur; alia autem puerorum, qui non sanctificantur secundum proprium actum fidei, sed secundum fidem parentum vel Ecclesiae. Prima autem sanctificatio est perfectior quam secunda, sicut actus est perfectior quam habitus; et quod est per se, eo quod est per aliud. Cum ergo sanctificatio Christi fuerit perfectissima, quia sic sanctificatus est ut esset aliorum sanctificator; consequens est quod ipse secundum proprium motum liberi arbitrii in Deum fuerit sanctificatus. Qui quidem motus liberi arbitrii est meritorius. Unde consequens est quod in primo instanti suae conceptionis Christus meruerit.
IIIª q. 34 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium non eodem modo se habet ad bonum et ad malum, nam ad bonum se habet per se et naturaliter; ad malum autem se habet per modum defectus, et praeter naturam. Sicut autem philosophus dicit, in II de caelo, posterius est quod est praeter naturam, eo quod est secundum naturam, quia id quod est praeter naturam, est quaedam excisio ab eo quod est secundum naturam. Et ideo liberum arbitrium creaturae in primo instanti creationis potest moveri ad bonum merendo, non autem ad malum peccando, si tamen natura sit integra.
IIIª q. 34 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod id quod homo habet in principio suae creationis secundum communem naturae cursum, est homini naturale, nihil tamen prohibet quin aliqua creatura in principio suae creationis aliquod beneficium gratiae a Deo consequatur. Et hoc modo anima Christi in principio suae creationis consecuta est gratiam, qua posset mereri. Et ea ratione gratia illa, secundum quandam similitudinem, dicitur fuisse illi homini naturalis, ut patet per Augustinum, in Enchirid.
IIIª q. 34 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet idem esse alicuius ex diversis causis. Et secundum hoc, Christus gloriam immortalitatis, quam meruit in primo instanti suae conceptionis, potuit etiam posterioribus actibus et passionibus mereri, non quidem ut esset sibi magis debita; sed ut sibi ex pluribus causis deberetur.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Dritter Artikel. Christus konnte Verdienste erwerben im ersten Augenblicke seiner Empfängnis.
a) Dies ist nicht richtig. Denn: I. Wie sich der freie Wille zu den Verdiensten verhält, so auch zu den Mißverdiensten. Der Teufel aber konnte nicht im ersten Augenblicke seiner Erschaffung sündigen (I. Kap. 63, Art. 5.). Also konnte Christus im ersten Augenblicke keine Verdienste erwerben. II. Was der Mensch im ersten Augenblicke seiner Empfängnis hat, ist ihm natürlich; denn eben der Bestand der Natur ist der Abschluß der Erzeugung. Kraft der Natur aber verdienen wir nicht bei Gott. III. Was jemand einmal verdient hat, das gehört ihm eigen zu. Also kann er später dieses selbe nicht wieder verdienen; denn niemand verdient, was ihm zugehört. Hat sonach Christus im ersten Augenblicke verdient, so nicht später; was offenbar falsch ist. Auf der anderen Seite sagt Gregor (sup. Exod. cap. 40.): „Christus hatte durchaus nicht gemäß dem Verdienste seiner Seele, worin Er hätte Fortschritte machen können.“ Würde also Christus im ersten Augenblicke nicht verdient haben, so hätte Er im Verdienste bei Gott Fortschritte gemacht. Also hat Er im ersten Augenblicke verdient bei Gott.
b) Ich antworte; Christus ward geheiligt im ersten Augenblicke seiner Empfängnis durch die Gnade. Nun giebt es eine zweifache Heiligung: die eine ist die der erwachsenen, welche durch eigene Thätigkeit geheiligt werden; die andere die der Kinder, die geheiligt werden, nicht durch einen eigenen Akt sondern gemäß dem Glauben der Eltern oder der Kirche. Die erste Heiligung nun ist vollendeter als die zweite; wie das Thätigsein vollendeter ist als ein Zustand, und das was an und für sich besteht besser ist wie was nur kraft etwas Anderem besteht. Da nun die Heiligung Christi die vollendetste ist (denn Er wurde so geheiligt, daß Er alle anderen zu heiligen berufen war) und da der Akt des durch die Gnade vollendeten freien Willens immer verdienstvoll ist; so folgt daß Christus, der im ersten Augenblicke den Gebrauch des freien Willens und die Gnade hatte, im ersten Augenblicke bei Gott verdiente.
c) I. Nicht auf dieselbe Weise verhält sich der freie Wille zum Guten wie zum Bösen. Denn auf das Gute ist er von Natur und an sich gerichtet; auf das Böse aber nur, insoweit er absieht von der Natur und einen Mangel in sich schließt. Wie aber Aristoteles sagt (2. de coelo) ist das, was von der Natur absieht oder gegen dieselbe sich richtet, später wie das, was gemäß der Natur ist; denn was gegen oder außerhalb der Natur sich findet, ist wie eine Ausnahme von dem, was gemäß der Natur ist. Danach also kann der freie Wille sich wohl im ersten Augenblicke der Erschaffung zum Guten richten und bei Gott verdienen; nicht aber kann er auf das Böse gerichtet sein auf Grund der Sünde, vorausgesetzt daß die Natur unversehrt ist. II. Allerdings ist das, was der Mensch im Beginne seines Werdens hat, demselben natürlich gemäß dem gewöhnlichen Verlaufe der Dinge. Dem steht aber nicht entgegen, daß eine gewisse Kreatur im Beginne ihrer Erschaffung eine Gnadengabe von Gott empfange. Und so erlangte die Seele Christi im ersten Augenblicke ihres Seins die Gnade, damit sie bei Gott verdienen könne; wonach man in gewissem Sinne und gemäß einer gewissen Ähnlichkeit mit Recht sagt, „jenem Menschen sei die Gnade natürlich gewesen,“ nach Augustin (Ench. 40.). III. Das Eine und Nämliche kann jemandem gehören auf Grund verschiedener Ursachen. Danach also konnte Christus den Glanz der Unsterblichkeit, den Er im ersten Augenblicke seiner Empfängnis verdiente, auch weiter im Verfolge seines Lebens verdienen durch andere Akte und durch sein Leiden; nicht als ob Ihm dies dann mehr geschuldet wäre, sondern weil es Ihm geschuldet ist auf Grund mehrerer Ursachen.