• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 4

IIIª q. 34 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit perfectus comprehensor in primo instanti suae conceptionis. Meritum enim praecedit praemium, sicut et culpa poenam. Sed Christus in primo instanti suae conceptionis meruit, sicut dictum est. Cum ergo status comprehensoris sit principale praemium, videtur quod Christus in primo instanti suae conceptionis non fuerit comprehensor.

IIIª q. 34 a. 4 arg. 2

Praeterea, dominus dicit, Luc. ult., haec oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Sed gloria pertinet ad statum comprehensionis. Ergo Christus non fuit in statu comprehensoris in primo instanti suae conceptionis, quando adhuc nullam sustinuit passionem.

IIIª q. 34 a. 4 arg. 3

Praeterea, illud quod non convenit nec homini nec Angelo, videtur esse proprium Deo, et ita non convenit Christo secundum quod homo. Sed semper esse beatum non convenit nec homini nec Angelo, si enim fuissent conditi beati, postmodum non peccassent. Ergo Christus, secundum quod homo, non fuit beatus in primo instanti suae conceptionis.

IIIª q. 34 a. 4 s. c.

Sed contra est quod dicitur in Psalmo, beatus quem elegisti et assumpsisti, quod, secundum Glossam, refertur ad humanam naturam Christi, quae assumpta est a verbo Dei in unitatem personae. Sed in primo instanti conceptionis fuit assumpta humana natura a verbo Dei. Ergo in primo instanti suae conceptionis Christus, secundum quod homo, fuit beatus. Quod est esse comprehensorem.

IIIª q. 34 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, non fuit conveniens ut Christus in sua conceptione acciperet gratiam habitualem tantum absque actu. Accepit autem gratiam non ad mensuram, ut supra habitum est. Gratia autem viatoris, cum sit deficiens a gratia comprehensoris, habet mensuram minorem respectu comprehensoris. Unde manifestum est quod Christus in primo instanti suae conceptionis accepit non solum tantam gratiam quantam comprehensores habent, sed etiam omnibus comprehensoribus maiorem. Et quia gratia illa non fuit sine actu, consequens est quod actu fuit comprehensor, videndo Deum per essentiam clarius ceteris creaturis.

IIIª q. 34 a. 4 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus non meruit gloriam animae, secundum quam dicitur comprehensor, sed gloriam corporis, ad quam per suam passionem pervenit.

IIIª q. 34 a. 4 ad 2

Unde patet responsio ad secundum.

IIIª q. 34 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod Christus, ex hoc quod fuit Deus et homo, etiam in sua humanitate habuit aliquid prae ceteris creaturis, ut scilicet statim a principio esset beatus.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Christus besaß im ersten Augenblicke der Empfängnis die selige Anschauung.

a) Dem wird widersprochen. Denn: I. Das Verdienst geht dem Lohne vorher, wie die Schuld vorhergeht
der Strafe. Christus aber verdiente im ersten Augenblicke; also besaß
Er da nicht den Lohn der seligen Anschauung. II. Luk. ult. 26. heiht es: „Dies mußte Christus leiden und so eintreten in seine Herrlichkeit.“ Die Herrlichkeit aber gehört zum Stande der
Seligkeit. Also war Christus im ersten Augenblicke nicht im Besitze der
Seligkeit. III. Was weder dem Engel noch dem Menschen zukommt, scheint Gott
allein eigen zu sein. Immer aber selig zu sein, kommt weder dem Menschen
noch dem Engel zu. Also kommt es auch nicht Christo als einem Menschen zu. Auf der anderen Seite heißt es Ps. 74.: „Selig, den Du erwählt und angenommen hast,“ was nach Augustin auf die menschliche Natur in Christo geht, „die vom Worte angenommen ward zur Einheit der Person.“ Nun wurde im ersten Augenblicke der Empfängnis die menschliche Natur angenommen zur Einheit in der Person. Also war Christus als Mensch im ersten Augenblicke selig.

b) Ich antworte, es sei, wie Art. 3. gesagt worden, nicht zulässig
gewesen, daß Christus bei seiner Empfängnis die heiligmachende Gnade in
der Weise eines Zustandes empfange. Denn Er empfing die Gnade ohne
Maß, in reinster Fülle. Nun ist die Gnade, welche der Mensch als Erdenpilgerempfängt, geringer wie die des seligen; und somit hat sie mit Rücksicht auf diese ein geringeres Maß. Also empfing Christus in seiner Empfängnis nicht allein so viel Gnade wie die seligen haben, sondern mehr wie alle seligen zusammen. Und da diese Gnade vom Thätigsein begleitet, also kein bloßer Zustand war, so folgt, daß dem Thätigsein nach Christus im Besitze der Seligkeit war, schauend thatsächlich Gott vermittelst des göttlichen Wesens und zwar klarer als alle Kreaturen.

c) I. Christus hat die Herrlichkeit der Seele nicht verdient; und kraft dieser war Er im ersten Augenblicke selig (Kap. 19, Art. 5.). Er verdiente durch sein Leiden die Herrlichkeit des Leibes. II. Damit beantwortet. III. Weil Christus Gott und Mensch war, hatte Er auch in seiner heiligen Menschheit etwas, was alle anderen Kreaturen nicht haben; nämlich die Seligkeit vom Beginne an.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung