• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 6

IIIª q. 38 a. 6 arg. 1

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod baptizati Baptismo Ioannis non fuerint baptizandi Baptismo Christi. Ioannes enim non fuit minor apostolis, cum de eo scriptum sit, Matth. XI, inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Sed illi qui baptizabantur ab apostolis, non rebaptizabantur iterum, sed solummodo addebatur eis impositio manuum, dicitur enim Act. VIII, quod aliqui tantum baptizati erant a Philippo in nomine domini Iesu, tunc apostoli, scilicet Petrus et Ioannes, imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum. Ergo videtur quod baptizati a Ioanne non debuerint baptizari Baptismo Christi.

IIIª q. 38 a. 6 arg. 2

Praeterea, apostoli fuerunt baptizati Baptismo Ioannis, fuerunt enim quidam eorum discipuli Ioannis, ut patet Ioan. I. Sed apostoli non videntur baptizati Baptismo Christi, dicitur enim Ioan. IV, quod Iesus non baptizabat, sed discipuli eius. Ergo videtur quod baptizati Baptismo Ioannis non erant baptizandi Baptismo Christi.

IIIª q. 38 a. 6 arg. 3

Praeterea, minor est qui baptizatur quam qui baptizat. Sed ipse Ioannes non legitur baptizatus Baptismo Christi. Ergo multo minus illi qui a Ioanne baptizabantur, indigebant Baptismo Christi baptizari.

IIIª q. 38 a. 6 arg. 4

Praeterea, Act. XIX dicitur quod Paulus invenit quosdam de discipulis, dixitque ad eos, si spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum, sed neque si spiritus sanctus est, audivimus. Ille vero ait, in quo baptizati estis? Qui dixerunt, in Ioannis Baptismate. Unde baptizati sunt iterum in nomine domini nostri Iesu Christi. Sic ergo videtur quod, quia spiritum sanctum nesciebant, quod oportuerit eos iterum baptizari, sicut Hieronymus dicit, super Ioelem, et in epistola de viro unius uxoris; et Ambrosius, in libro de spiritu sancto. Sed quidam fuerunt baptizati Baptismo Ioannis qui habebant plenam notitiam Trinitatis. Ergo non erant baptizandi iterum Baptismo Christi.

IIIª q. 38 a. 6 arg. 5

Praeterea, Rom. X, super illud, hoc est verbum fidei quod praedicamus, dicit Glossa Augustini, unde est ista virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Ex quo patet quod virtus Baptismi dependet ex fide. Sed forma Baptismi Ioannis significavit fidem in qua nos baptizamur, dicit enim Paulus, Act. XIX, Ioannes baptizabat Baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus est post ipsum ut crederent, hoc est, in Iesum. Ergo videtur quod non oportebat baptizatos Baptismo Ioannis iterum baptizari Baptismo Christi.

IIIª q. 38 a. 6 s. c.

Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., qui baptizati sunt Baptismate Ioannis, oportebat ut baptizarentur Baptismate domini.

IIIª q. 38 a. 6 co.

Respondeo dicendum quod secundum opinionem Magistri, in IV Sent., illi qui baptizati sunt a Ioanne nescientes spiritum sanctum esse, ac spem ponentes in illius Baptismo, postea baptizati sunt Baptismo Christi, illi vero qui spem non posuerunt in Baptismo Ioannis, et patrem et filium et spiritum sanctum credebant, non fuerunt postea baptizati, sed, impositione manuum ab apostolis super eos facta, spiritum sanctum receperunt. Et hoc quidem verum est quantum ad primam partem, quod multis auctoritatibus confirmatur. Sed quantum ad secundam partem, est penitus irrationabile quod dicitur. Primo quidem, quia Baptismus Ioannis neque gratiam conferebat, neque characterem imprimebat, sed erat solum in aqua, ut ipse dicit, Matth. III. Unde baptizati fides vel spes quam habebat in Christum, non poterat hunc defectum supplere. Secundo quia, quando in sacramento omittitur quod est de necessitate sacramenti, non solum oportet suppleri quod fuerat omissum, sed oportet totaliter innovari. Est autem de necessitate Baptismi Christi quod fiat non solum in aqua, sed etiam in spiritu sancto, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde illis qui tantum in aqua baptizati erant Baptismo Ioannis, non solum erat supplendum quod deerat, ut scilicet daretur eis spiritus sanctus per impositionem manuum, sed erant iterato totaliter baptizandi in aqua et spiritu sancto.

IIIª q. 38 a. 6 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan., ideo post Ioannem baptizatum est, quia non dabat Baptisma Christi, sed suum. Quod autem dabatur a Petro, et si quod datum est a Iuda, Christi erat. Et ideo, si quos baptizavit Iudas, non sunt iterum baptizandi, Baptisma enim tale est qualis est ille in cuius potestate datur; non qualis ille cuius ministerio datur. Et inde est etiam quod baptizati a Philippo diacono, qui Baptismum Christi dabat, non sunt iterum baptizati, sed acceperunt manus impositionem per apostolos, sicut baptizati per sacerdotes confirmantur per episcopos.

IIIª q. 38 a. 6 ad 2

Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Seleucianum, intelligimus discipulos Christi fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio quando eis pedes lavit.

IIIª q. 38 a. 6 ad 3

Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., per hoc quod Christus Ioanni dicenti, ego a te debeo baptizari, respondit, sine modo, ostenditur quia postea Christus baptizavit Ioannem. Et hoc dicit in quibusdam libris apocryphis manifeste scriptum esse. Certum tamen est, ut Hieronymus dicit, super Matth., quod, sicut Christus baptizatus fuit in aqua a Ioanne, ita Ioannes a Christo erat in spiritu baptizandus.

IIIª q. 38 a. 6 ad 4

Ad quartum dicendum quod non est tota causa quare illi fuerunt baptizati post Baptismum Ioannis, quia spiritum sanctum non cognoverant, sed quia non erant Baptismo Christi baptizati.

IIIª q. 38 a. 6 ad 5

Ad quintum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum, sacramenta nostra sunt signa praesentis gratiae, sacramenta vero veteris legis fuerunt signa gratiae futurae. Unde ex hoc ipso quod Ioannes baptizavit in nomine venturi, datur intelligi quod non dabat Baptismum Christi, qui est sacramentum novae legis.

Translation Hide
Summe der Theologie

Sechster Artikel. Die von Johannes getauften mußten spater von neuem durch die Taufe Christi getauft werden.

a) Dies scheint nicht. Denn: I. Johannes war größer als die Apostel, nach Matth. 11, 2. Die aber von den Aposteln getauft worden waren, wurden nicht wiedergetauft, sondern nur wurden ihnen noch die Hände aufgelegt, wie aus Act. 8, 16. hervorgeht, wo von Philippus „einige im Namen Jesu getauft worden waren und dann Petrus und Johannes, also die Apostel ihnen die Hände auflegten“. II. Aus den Aposteln waren manche von Johannes getauft. Diese
wurden aber, wie es scheint, nicht wiedergetauft; denn nach Joh. 4, 2.
taufte Jesus nicht, sondern seine Jünger. III. Minder ist, der getauft wird, wie jener, der tauft. Man liest
aber nicht, daß Johannes selber von Christo noch einmal getauft worden
sei; also noch weniger wurden die von Johannes getauften noch einmal
getauft mit der Taufe Christi. IV. Act. 19. wird erzählt, wie Paulus einige fand, die da nur die
Taufe des Johannes empfangen hatten und die nicht wußten, ob es einen
heiligen Geist gebe. Diese wurden getauft „im Namen Jesu Christi unseres Herrn“. Also nur deshalb empfingen sie noch die Taufe Christi,
weil sie vom heiligen Geiste nichts wußten, wie Hieronymus sagt zu Joel 3.,
in ep. 83. ad Ocean. c. 3.; und Ambrosius (1. de Spir. s. 3.). Unter
den von Johannes getauften aber waren viele, welche gut wußten das Geheimnis der Dreieinigkeit. Also war da die Taufe Christi nicht mehr nötig. V. Zu Röm. 10. sagt Augustin (tract. 80. in Joan.): „Woher anders
kommt diese so große Kraft des Wassers, daß es den Körper berührt und
die Seele abwäscht, als weil das Wort dies macht; nicht weil es gesprochen,
sondern weil es geglaubt wird?“ Also hängt die Wirkung und das Wesen
der Taufe Christi vom Glauben ab. Nun war die Taufe des Johannes
ihrem ganzen Wesenscharakter nach ein Zeichen des Glaubens Christi, in
welchem wir getauft werden, wie Paulus sagt (Act. 19.): „Johannes taufte
mit der Taufe der Buße das Volk, sagend, mit Rücksicht auf den, der
kommen wird nach ihm, damit sie glaubten nämlich an diesen d. h. an
Jesum.“ Also bedürfte es für die von Johannes getauften keiner weiteren Taufe. Auf der anderen Seite sagt Augustin (sup. Joan. tract. 5.): ,.Die getauft worden waren mit der Taufe des Johannes, mußten noch zudem getauft werden mit der Taufe Christi.“

b) Ich antworte, nach Lombardus (4. Snt. dist. 2.) seien jene, welche die Taufe des Johannes empfangen hatten, ohne zu wissen, daß es einen heiligen Geist gebe, die demnach ihre Hoffnung setzten auf die Taufe des heiligen Johannes, später mit der Taufe Christi noch getauft worden; — die aber im Glauben an den Vater, den Sohn und den heiligen Geist ihre Hoffnung nicht setzten auf die Taufe des Johannes, seien nachher nicht von den Aposteln getauft worden, sondern man habe ihnen einfach durch Händeauflegen den heiligen Geist gegeben. Der erste Teil nun von dieser Ansicht ist wahr und wird durch viele Autoritäten bekräftigt; der zweite Teil aber ist durchaus gegen alle Vernunft. Denn die Taufe des Johannes verlieh keine Gnade noch prägte sie einen Charakter ein; sie war nur und einfach im Wasser vollzogen, wie er selbst sagt (Matth. 3.). Also konnte der Glaube und die Hoffnung des getauften diesen Mangel nicht ersetzen. Sodann muß, wenn bei der Spendung eines Sakramentes etwas ausgelassen worden ist, was mit innerer Notwendigkeit zum betreffenden Sakramente gehört, nicht dies nachgeholt sondern das Sakrament durchaus von neuem gespendet werden. Nun ist es notwendig zur Taufe Christi, daß sie im Wasser geschehe und im heiligen Geiste, nachJoh. 3.: „Wer nicht wiedergeboren ist aus dem Wasser und dem heiligen Geiste, kann nicht in das Himmelreich eintreten.“ Also war bei denen, die von Johannes getauft worden waren, nicht nur nachzuholen das Händeauflegen (damit sie den heiligen Geist empfingen), sondern sie mußten die Taufe Christi erst im Wasser und im heiligen Geiste empfangen.

c) I. Wie Augustin sagt (l. c.): „Deshalb wurde der von Johannes getaufte noch einmal getauft, weil Johannes nicht die Taufe Christi gab, sondern die seinige. Die Apostel aber gaben nicht ihre Taufe, sondern die Christi. Wen also Judas etwa taufte, der durfte nicht wiedergetauft werden; denn die Taufe entsprach in ihrer Beschaffenheit nicht der Beschaffenheit des taufenden, sondern der desjenigen, in dessen Gewalt er taufte; der taufende diente dabei nur.“ Die sonach vom Diakon Philippus getauft worden waren, wurden nicht von neuem getauft, sondern empfingen die Händeauflegung durch die Apostel; wie die von den Priestern getauften von den Bischöfen gefirmt werden. II. Nach Augustin (ad Seleucian. op. 265.) „waren die Jünger Christi
getauft entweder durch die Taufe des Johannes (wie manche meinen) oder,
was glaubwürdiger ist, durch die von Christo selbst gespendete Taufe. Denn
Er ermangelte nicht, selbst zu taufen, damit Er getaufte Diener habe, durch
welche Er die übrigen taufte; Er, der mit so großer Demut diente, als Er
ihnen die Füße wusch“. III. Chrysostomus (hom. 4. in op. imp.) meint, Johannes sei darauf
von Christo getauft worden und schließt dies aus der Antwort Christi: sine modo, „laß es einstweilen zu“ auf die Worte des Johannes: „Ich bedarf
es, von Dir getauft zu werden.“ Jedenfalls ist es, wie Hieronymus sagt
(sup. Matth. 3. sine modo), gewiß, „daß, wie Christus von Johannes im
Wasser getauft wurde, so Johannes von Christo im Geiste zu taufen war.“ IV. Jene kannten nicht allein nicht den heiligen Geist; sondern hatten
eben die Taufe Christi nicht empfangen. V. Unsere Sakramente sind wirksame Zeichen der gegenwärtigen
Gnade; die Sakramente des Alten Bundes waren Zeichen und Figuren
der zukünftigen Gnade. Weil also Johannes gerade sagte, er taufe im
Namen des kommenden Christus, so ist offenbar, daß er nicht die Taufe
Christi gab, die da ist ein Sakrament des Neuen Bundes.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy