Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIIª q. 57 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ascendere in caelum conveniat Christo secundum naturam divinam. Dicitur enim in Psalmo, ascendit Deus in iubilatione; et Deut. XXXIII, ascensor caeli auxiliator tuus. Sed ista dicuntur de Deo etiam ante Christi incarnationem. Ergo Christo convenit ascendere in caelum secundum quod Deus.
IIIª q. 57 a. 2 arg. 2
Praeterea, eiusdem est ascendere in caelum cuius est descendere de caelo, secundum illud Ioan. III, nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit; et Ephes. IV, qui descendit, ipse est et qui ascendit. Sed Christus descendit de caelo, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, non enim humana eius natura ante in caelo fuerat, sed divina. Ergo videtur quod Christus ascendit in caelum secundum quod Deus.
IIIª q. 57 a. 2 arg. 3
Praeterea, Christus sua ascensione ascendit ad patrem. Sed ad patris aequalitatem non pervenit secundum quod homo, sic enim dicit, maior me est, ut habetur Ioan. XIV. Ergo videtur quod Christus ascendit secundum quod Deus.
IIIª q. 57 a. 2 s. c.
Sed contra est quod, Ephes. IV, super illud, quod autem ascendit, quid est nisi quia descendit, dicit Glossa, constat quod secundum humanitatem Christus descendit et ascendit.
IIIª q. 57 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ly secundum quod duo potest notare, scilicet conditionem ascendentis, et causam ascensionis. Et si quidem designet conditionem ascendentis, tunc ascendere non potest convenire Christo secundum conditionem divinae naturae. Tum quia nihil est deitate altius, quo possit ascendere. Tum etiam quia ascensio est motus localis, qui divinae naturae non competit, quae est immobilis et inlocalis. Sed per hunc modum ascensio competit Christo secundum humanam naturam, quae continetur loco, et motui subiici potest. Unde sub hoc sensu poterimus dicere quod Christus ascendit in caelum secundum quod homo, non secundum quod Deus. Si vero ly secundum quod designet causam ascensionis, cum etiam Christus ex virtute divinitatis in caelum ascenderit, non autem ex virtute humanae naturae, dicendum erit quod Christus ascendit in caelum, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus. Unde Augustinus dicit, in sermone de ascensione, de nostro fuit quod filius Dei pependit in cruce, de suo quod ascendit.
IIIª q. 57 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae prophetice dicuntur de Deo secundum quod erat incarnandus. Potest tamen dici quod ascendere, etsi non proprie conveniat divinae naturae, potest tamen ei metaphorice convenire, prout scilicet dicitur in corde hominis ascendere, quando cor hominis se subiicit et humiliat Deo. Et eodem modo metaphorice dicitur ascendere respectu cuiuslibet creaturae, ex eo quod eam subiicit sibi.
IIIª q. 57 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ipse idem est qui ascendit et qui descendit. Dicit enim Augustinus, in libro de symbolo, quis est qui descendit? Deus homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Descensus tamen duplex attribuitur Christo. Unus quidem, quo dicitur descendisse de caelo. Qui quidem attribuitur Deo homini secundum quod Deus. Non enim est iste descensus intelligendus secundum motum localem, sed secundum exinanitionem, qua, cum in forma Dei esset, servi formam suscepit. Sicut enim dicitur exinanitus, non ex eo quod suam plenitudinem amitteret, sed ex eo quod nostram parvitatem suscepit; ita dicitur descendisse de caelo, non quia caelum deseruerit, sed quia naturam terrenam assumpsit in unitatem personae. Alius autem est descensus quo descendit in inferiores partes terrae, ut dicitur Ephes. IV. Qui quidem est descensus localis. Unde competit Christo secundum conditionem humanae naturae.
IIIª q. 57 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus dicitur ad patrem ascendere, inquantum ascendit ad consessum paternae dexterae. Quod quidem convenit Christo aliqualiter secundum divinam naturam, aliqualiter autem secundum humanam, ut infra dicetur.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Als Gott ist Christus nicht in den Himmel aufgefahren.
a) Dies scheint aber. Denn: I. Ps. 46. heißt es: „Gott steigt auf in Jubel,“ und Deut. 33.: „Der in den Himmel stieg, ist dein Beistand;“ was Alles von Gott gilt, da Christus noch nicht Mensch geworden war. II. Der nämliche steigt in den Himmel, der vom Himmel herabgestiegen ist, nach Joh. 3, 13.: „Wer herabsteigt, der ist es, welcher aufsteigt,“ sagt der Apostel (Ephes. 4.). Christus ist aber als Gott vom Himmel gestiegen; denn nicht seine menschliche Natur war vorher im Himmel, sondern die göttliche. Also als Gott ist Er gen Himmel gefahren. III. Christus steigt durch die Himmelfahrt zum Vater hinauf. Nicht aber als Mensch gelangt Er zur Gleichheit mit dem Vater, vielmehr ist da „der Vater größer“ (Joh. 14.). Also als Gott steigt Er auf. Auf der anderen Seite bemerkt zu Ephes. 4. (quod autem acendit) die Glosse des Petrus Lombardus: „Gemäß der Menschheit ist Christus offenbar herab- und hinaufgestiegen.“
b) Ich antworte; dieser Ausdruck „als Gott“ könne hinweisen auf die Beschaffenheit des Aufsteigenden und auf die Ursache des Aufsteigens. Im ersten Sinne kann es von der göttlichen Natur nicht verstanden werden; sowohl weil es nichts Höheres giebt als die Gottheit, sowie auch weil das Aufsteigen eine örtliche Bewegung ist, die der Gottheit nicht zukommt. Danach also kommt das Aufsteigen offenbar Christo gemäß der menschlichen Natur zu. Soll aber dieses „als“ ausdrücken die Ursache des Aufsteigens, so ist Christus aufgestiegen als Gott, insoweit die Gottheit in Ihm die Ursache war für das Aufsteigen. Deshalb sagt Augustin (serm. 3. de assen.): „Von uns kam es, daß der Sohn Gottes am Kreuze hing; von Ihm selber, daß Er zum Himmel hinaufstieg.
c) I. Diese Stellen sprechen prophetisch vom fleischgewordenen Worte. II. „Aufsteigen“ kann figürlich von der göttlichen Natur ausgesagt werden, insofern Gott aufsteigt im Herzen der Menschen, wenn dieses sich Gott in Demut unterwirft; und dasselbe gilt mit Rücksicht auf jede andere Kreatur, die Gott untergeben ist. III. „Wer ist, der hinabsteigt? Der Gottmensch. Wer ist, der hinaufsteigt? Der Gottmensch;“ sagt Augustin (4. de symb. 7.). Ein doppeltes Hinabsteigen wird jedoch vom Sohne Gottes ausgesagt: 1. Das Hinabsteigen zur Erde vom Himmel; und dieses kommt Ihm als Gott zu, nicht gemäß einer örtlichen Bewegung, sondern vielmehr gemäß dem Zunichtewerden, als Er, da Er in der Natur Gottes war, die Knechtsnatur annahm; nicht weil Er seine Seinsfülle verloren, sondern weil Er unser Nichts angenommen und in demselben erschienen ist; — Er hat nicht den Himmel verlassen, sondern die menschliche Natur angenommen in die Einheit der Person. Ein zweites Hinabsteigen ist das in die Vorhölle, „in die niederen Teile der Erde“ (Ephes. 4.); und das ist eine örtliche Bewegung und kommt Christo als Menschen zu. III. Christus ist aufgestiegen zum Vater, indem Er zur Rechten desVaters sitzen sollte; was Ihm einerseits zukommt auf Grund der göttlichen Natur und andererseits auf Grund der menschlichen, wie dies gleich dargethan werden wird.