Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIIª q. 61 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ante peccatum fuerint homini necessaria sacramenta. Quia, sicut dictum est, sacramenta sunt necessaria homini ad gratiam consequendam. Sed etiam in statu innocentiae homo indigebat gratia, sicut in prima parte habitum est. Ergo etiam in statu illo erant necessaria sacramenta.
IIIª q. 61 a. 2 arg. 2
Praeterea, sacramenta sunt convenientia homini secundum conditione humanae naturae, sicut dictum est. Sed eadem est natura hominis ante peccatum et post peccatum. Ergo videtur quod ante peccatum homo indiguerit sacramentis.
IIIª q. 61 a. 2 arg. 3
Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum, secundum illud Ephes. V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia. Sed matrimonium fuit institutum ante peccatum, ut dicitur Gen. II. Ergo sacramenta erant necessaria homini ante peccatum.
IIIª q. 61 a. 2 s. c.
Sed contra est quod medicina non est necessaria nisi aegroto, secundum illud Matth. IX, non est opus sanis medicus. Sed sacramenta sunt quaedam spirituales medicinae, quae adhibentur contra vulnera peccati. Ergo non fuerunt necessaria ante peccatum.
IIIª q. 61 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in statu innocentiae sacramenta necessaria non fuerunt. Cuius ratio accipi potest ex rectitudine status illius, in quo superiora inferioribus dominabantur, et nullo modo dependebant ab eis, sicut enim mens suberat Deo, ita menti suberant inferiores animae vires, et ipsi animae corpus. Contra hunc autem ordinem esset si anima perficeretur, vel quantum ad scientiam vel quantum ad gratiam, per aliquid corporale, quod fit in sacramentis. Et ideo in statu innocentiae homo sacramentis non indigebat, non solum inquantum sacramenta ordinantur in remedium peccati, sed etiam inquantum ordinantur ad animae perfectionem.
IIIª q. 61 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod homo in statu innocentiae gratia indigebat, non tamen ut consequeretur gratiam per aliqua sensibilia signa, sed spiritualiter et invisibiliter.
IIIª q. 61 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod eadem est natura hominis ante peccatum et post peccatum, non tamen est idem naturae status. Nam post peccatum anima, etiam quantum ad superiorem partem, indiget accipere aliquid a corporalibus rebus ad sui perfectionem quod in illo statu homini necesse non erat.
IIIª q. 61 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod matrimonium fuit institutum in statu innocentiae, non secundum quod est sacramentum, sed secundum quod est in officium naturae. Ex consequenti tamen aliquid significabat futurum circa Christum et Ecclesiam, sicut et omnia alia in figura Christi praecesserunt.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Vor der Sünde waren dem Menschen keine Sakramente notwendig.
a) Dem wird Folgendes entgegengestellt: I. Die Sakramente sind notwendig, um Gnade zu erlangen. Dieser letzteren aber bedurfte der Mensch auch im Stande der Unschuld. II. Gemäß der Beschaffenheit der menschlichen Natur sind die Sakramente dem Menschen notwendig. Diese aber ist dieselbe geblieben nach wie vor der Sünde. III. Die Ehe ist ein Sakrament, nach Ephes. 5. Sie ist aber vor der Sünde eingesetzt (Gen. 2.). Auf der anderen Seite ist das Heilmittel oder die Medizin nur dem kranken notwendig, nach Matth. 9.: „Nicht die gesunden bedürfen des Arztes.“ Die Sakramente aber sind geistige Heilmittel gegen die Sünde. Also erst nach der Sünde wurden sie notwendig.
b) Ich antworte; im Stande der Unschuld waren keine Sakramente. Denn auf Grund der Geradheit und Unversehrtheit dieses Standes war der Geist Gott unterworfen und dem Geiste die niederen Kräfte, der Seele aber gehorchte der Leib. Gegen diese Ordnung nun wäre es gewesen, wenn die Seele, sei es mit Rücksicht auf das Wissen sei es mit Rücksicht auf die Gnade, durch Körperliches ihre Vollendung erhalten hätte. Und danach waren im Paradiese keine Sakramente: weder als Heilmittel gegen die Sünde noch als Mittel zur Zweckvollendung der Seele.
c) I. Der Gnade bedurfte der Mensch im Stande der Unschuld; aber nicht bedurfte er zu deren Erreichung der Sakramente. II. Die nämliche Natur ist nach der Sünde in einem anderen Zustande wie vorher. Denn nach der Sünde bedarf sie, auch mit Rücksicht auf den höheren Teil, zu ihrer Vollendung dies, daß sie etwas empfange vom Körperlichen her; was vor der Sünde nicht statthatte. III. Die Ehe bestand im Paradiese nicht als Sakrament, sondern als natürliches Mittel für die Fortpflanzung. Infolgedessen aber bezeichnete sie etwas Zukünftiges mit Rücksicht auf die Kirche und Christum, wie auch alles Andere, was als Figur Christo vorherging.