• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 3

IIIª q. 72 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de necessitate huius sacramenti quod chrisma, quod est materia huius sacramenti, fuerit prius per episcopum consecratum. Baptismus enim, in quo fit plena remissio peccatorum, non est minoris efficaciae quam hoc sacramentum. Sed, licet quaedam sanctificatio adhibeatur aquae baptismali ante Baptismum, non tamen est de necessitate sacramenti, quia in articulo necessitatis praeteriri potest. Ergo nec est de necessitate huius sacramenti quod chrisma fuerit per episcopum consecratum.

IIIª q. 72 a. 3 arg. 2

Praeterea, idem non debet bis consecrari. Sed materia sacramenti sanctificatur in ipsa collatione sacramenti per formam verborum qua confertur sacramentum, unde et Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Non ergo debet prius chrisma consecrari quam hoc sacramentum tradatur.

IIIª q. 72 a. 3 arg. 3

Praeterea, omnis consecratio quae fit in sacramentis, ad consecutionem gratiae ordinatur. Sed materia sensibilis confecta ex oleo et balsamo non est capax gratiae. Ergo non debet ei aliqua consecratio adhiberi.

IIIª q. 72 a. 3 s. c.

Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, presbyteris, cum baptizant, ungere baptizatos chrismate liceat, quod ab episcopo fuerat consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Paraclitum; quod quidem fit in hoc sacramento. Ergo ad hoc sacramentum requiritur quod materia huius sacramenti prius per episcopum consecretur.

IIIª q. 72 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod tota sacramentorum sanctificatio a Christo derivatur, ut supra dictum est. Est autem considerandum quod quibusdam sacramentis habentibus materiam corpoream Christus est usus, scilicet Baptismo et etiam Eucharistia. Et ideo ex ipso usu Christi materiae horum sacramentorum aptitudinem acceperunt ad perfectionem sacramenti. Unde Chrysostomus dicit quod nunquam aquae Baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Et ipse similiter dominus, accipiens panem, benedixit, similiter autem et calicem, ut habetur Matth. XXVI et Luc. XXII. Et propter hoc non est de necessitate horum sacramentorum quod materia prius benedicatur, quia sufficit benedictio Christi. Si qua vero benedictio adhibeatur, pertinet ad solemnitatem sacramenti, non autem ad necessitatem. Unctionibus autem visibilibus Christus non est usus, ne fieret iniuria invisibili unctioni qua est unctus prae consortibus suis. Et ideo tam chrisma quam oleum sanctum et oleum infirmorum prius benedicuntur quam adhibeantur ad usum sacramenti.

IIIª q. 72 a. 3 ad 1

Ad primum ergo patet responsio ex dictis.

IIIª q. 72 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod utraque consecratio chrismatis non refertur ad idem. Sicut enim instrumentum virtutem instrumentalem acquirit dupliciter, scilicet quando accipit formam instrumenti, et quando movetur a principali agente ita etiam materia sacramenti duplici sanctificatione indiget, per quarum unam fit propria materia sacramenti, per aliam vero applicatur ad effectum.

IIIª q. 72 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod materia corporalis non est capax gratiae quasi gratiae subiectum, sed solum sicut gratiae instrumentum, ut supra dictum est. Et ad hoc materia sacramenti consecratur, vel ab ipso Christo, vel ab episcopo, qui gerit in Ecclesia personam Christi.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Es gehört mit Notwendigkeit zum Sakramente der Firmung, daß der heilige Chrisam zuerst vom Bischöfe konsekriert werde.

a) Dies wird bestritten. Denn: I. Die Taufe, in welcher vollständiger Nachlaß aller Sünden verliehen wird, hat keine mindere Wirksamkeit wie die Firmung. Obgleich nun das Taufwasser vorher geweiht wird, so ist diese Weihe doch nicht mit Notwendigkeit zur Gültigkeit der Taufe erforderlich. Also ist dies auch nicht bei der Firmung der Fall. II. Das Nämliche darf nicht zweimal konsekriert werden. Die Materie eines Sakramentes aber wird geheiligt in der Spendung selber durch die Worte der Form, wie Augustin sagt (traot. 80. in Joan.): „Das Wort tritt zum Element und es wird ein Sakrament.“ Also darf das Chrisma nicht noch einmal vorher geweiht werden. III. Alle Weihe in den Sakramenten hat zum Zwecke die Erreichung der Gnade. Diese aus Öl und Balsam bestehende Materie aber ist nicht geeignet, Gnade in sich aufzunehmen. Also darf sie nicht geweiht werden. Auf der anderen Seite erklärt Innocenz I. (ep. 1. ad Decentium): „Den Priestern sei es gestattet, wenn sie getauft haben, mit dem vom Bischofe geweihten Chrisam die getauften zu salben; sie dürfen aber nicht mit dem nämlichen Öle die Stirne zeichnen, was allein Sache der Bischöfe ist, wenn sie den heiligen Geist verleihen.“ Also muß der Chrisam durch den Bischof geweiht sein.

b) Ich antworte, die ganze Heiligung der Sakramente leite sich von Christo ab (Kap. 64, Art. 3.). Nun hat der Herr die Materie einiger Sakramente, wie der Taufe und der Eucharistie, selber im Gebrauche gehabt. Also von diesem Gebrauche seitens Christi selber empfingen es diese Materien, daß sie geeignet sind, das Sakrament zu vollenden. Das Wasser hat Christus geheiligt „durch die Berührung mit seinem heiligsten Leibe.“ Das Brot und ähnlich den Kelch bei der Eucharistie hat Er selbst gesegnet. Deshalb werden diese Materien nicht mehr vorher eigens geweiht, um für das Sakrament geeignet zu sein; geschieht da eine Weihung, so gehört das nur zu einer gewissen Feierlichkeit, nicht zur Notwendigkeit. Sichtbare Salbungen aber hat Christus nicht gemacht, damit nicht einUnrecht geschehe der unsichtbaren Salbung, mit der „Er gesalbt worden vor allen anderen“ (Ps. 44.). Und deshalb wird sowohl das Krankenöl wie der Chrisam vorher geweiht, ehe sie gebraucht werden für das Sakrament.

c) I. Damit beantwortet. II. Beiderlei Heiligung steht nicht unter dem nämlichen Gesichtspunkte. Denn wie ein Werkzeug in doppelter Weise Kraft empfängt, nämlich wenn es die Form eines Werkzeuges erhält und wenn es thatsächlich in Bewegung gesetzt wird von der Hauptursache; so wird eine solche Materie zuerst geheiligt, damit sie geeignet werde, dem Sakramente dienen zu können, und dann, wenn sie thatsächlich auf die Wirkung angewandt wird. III. Der körperliche Stoff kann nicht Sitz der Gnade sein, aber Werkzeug derselben. Und um dies sein zu können, wird er entweder von Christo selbst geheiligt oder vom Bischofe, welcher in der Kirche die Person Christi vorstellt.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité