Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 6
IIIª q. 73 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod agnus paschalis non fuerit praecipua figura huius sacramenti. Christus enim dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, propter hoc quod Melchisedech gessit figuram sacrificii Christi, offerens panem et vinum. Sed expressio similitudinis facit quod unum ab alio denominetur. Ergo videtur quod oblatio Melchisedech fuerit potissima figura huius sacramenti.
IIIª q. 73 a. 6 arg. 2
Praeterea, transitus maris rubri fuit figura Baptismi, secundum illud I Cor. X, omnes baptizati sunt in nube et in mari. Sed immolatio agni paschalis praecessit transitum maris rubri, quem subsecutum est manna, sicut Eucharistia sequitur Baptismum. Ergo manna est expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.
IIIª q. 73 a. 6 arg. 3
Praeterea, potissima virtus huius sacramenti est quod introducit nos in regnum caelorum, sicut quoddam viaticum. Sed hoc maxime figuratum fuit in sacramento expiationis, quando pontifex intrabat semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum, sicut apostolus probat, Heb. IX. Ergo videtur quod illud sacrificium fuerit expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.
IIIª q. 73 a. 6 s. c.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
IIIª q. 73 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento tria considerare possumus, scilicet id quod est sacramentum tantum, scilicet panis et vinum; et id quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum; et id quod est res tantum, scilicet effectus huius sacramenti. Quantum igitur ad id quod est sacramentum tantum potissima figura fuit huius sacramenti oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum autem ad ipsum Christum passum, qui continetur in hoc sacramento, figurae eius fuerunt omnia sacrificia veteris testamenti; et praecipue sacrificium expiationis, quod erat solemnissimum. Quantum autem ad effectum, fuit praecipua eius figura manna, quod habebat in se omnis saporis suavitatem, ut dicitur Sap. XVI, sicut et gratia huius sacramenti quantum ad omnia reficit mentem. Sed agnus paschalis quantum ad haec tria praefigurabat hoc sacramentum. Quantum enim ad primum, quia manducabatur cum panibus azymis, secundum illud Exod. XII, edent carnes et azymos panes. Quantum vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel a devastante Angelo, et educti de Aegyptiaca servitute. Et quantum ad hoc, ponitur figura huius sacramenti praecipua agnus paschalis, quia secundum omnia eam repraesentat.
IIIª q. 73 a. 6 ad arg.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Sechster Artikel. Das Osterlamm war die vorzüglichste Figur dieses Sakramentes.
a) Das scheint nicht. Denn: I. Christus ist „Priester nach der Ordnung des Melchisedech.“ Also war das Opfer des Melchisedech die vorzüglichste Figur dieses Sakramentes.II. Das Durchschreiten des Roten Meeres war die Figur für die Taufe, nach 1. Kor. 10.: „Alle sind getauft im Meere und in der Wolke.“Die Opferung des Osterlammes aber war vor dem Durchschreiten des Roten Meeres und es folgte ihm das Manna wie die Eucharistie folgt der Taufe. Also ist das Manna eine vorzüglichere Figur der Eucharistie wie das Osterlamm. III. Wie eine Wegzehrung führt uns dieses Sakrament in den Himmel. Dies aber wurde zumeist versinnbildet im Sakramente der Sühnung, als der Hohepriester einmal im Jahre eintrat mit dem Blute in das Allerheiligste (Hebr. 9.). Auf der anderen Seite heißt es 1. Kor. 5.: „Unser Osterlamm Christus ist geopfert; also speisen wir im ungesäuerten Brote der Wahrheit und Aufrichtigkeit.“
b) Ich antworte; mit Rücksicht auf das, was bloß äußeres Zeichen oder Sakrament in der Eucharistie ist, war die hauptsächlichste Figur im Alten Bunde für die Eucharistie Melchisedech, der da Brot und Wein darbrachte. Mit Rücksicht auf Christus, der für uns gelitten hat und in diesem Sakramente enthalten ist, war die hauptsächlichste Figur das höchst feierliche Opfer der Sühnung, das große Versöhnungsopfer. Mit Rücksicht auf die Wirkung, war die hauptsächlichste Figur das Manna, welches „in sich hatte allen Wohlgeschmack“ (Sap. I6.). Das Osterlamm aber war mit Rücksicht auf Alles dieses Figur der Eucharistie: Denn es wurde 1. gegessen mit ungesäuerten Broten, nach Exod. 12, 8.; — es wurde 2. geopfert vom ganzen Volke Israels am vierzehnten des Monats, was versinnbildete den Opfertod Christi, der wegen seiner Unschuld „Lamm“ genannt wird; — es wurden 3. die Kinder Israels beschützt durch das Blut des Osterlammes vor dem Würgengel und herausgeführt aus der Knechtschaft Ägyptens. Deshalb wird das Osterlamm als die hauptsächlichste Figur für die Eucharistie hingestellt, weil es alle anderen in sich enthält.
c) Damit beantwortet.