Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 3
IIIª q. 74 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad materiam huius sacramenti quod sit panis triticeus. Hoc enim sacramentum est rememorativum dominicae passionis. Sed magis videtur esse consonum dominicae passioni panis hordeaceus, qui est asperior, et de quo etiam turbas pavit in monte, ut dicitur Ioan. VI, quam panis triticeus. Ergo non est propria materia huius sacramenti panis triticeus.
IIIª q. 74 a. 3 arg. 2
Praeterea, figura est signum speciei in rebus naturalibus. Sed quaedam frumenta sunt quae habent similem figuram grano tritici, sicut far et spelta, de qua etiam in quibusdam locis panis conficitur ad usum huius sacramenti. Ergo panis triticeus non est propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 arg. 3
Praeterea, permixtio speciem solvit. Sed vix invenitur farina triticea quae alterius frumenti permixtionem non habeat, nisi forte electis granis studiose fiat. Non ergo videtur quod panis triticeus sit propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 arg. 4
Praeterea, illud quod est corruptum, videtur esse alterius speciei. Sed aliqui conficiunt ex pane corrupto, qui iam non videtur esse panis triticeus. Ergo videtur quod talis panis non sit propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 s. c.
Sed contra est quod in hoc sacramento continetur Christus, qui se grano frumenti comparat, Ioan. XII, dicens, nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ergo panis frumentinus, sive triticeus, est materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad usum sacramentorum assumitur talis materia quae communius apud homines in talem usum venit. Inter alios autem panes communius homines utuntur pane triticeo, nam alii panes videntur esse introducti in huius panis defectum. Et ideo Christus creditur in huius panis specie hoc sacramentum instituisse. Qui etiam panis confortat hominem, et ita convenientius significat effectum huius sacramenti. Et ideo propria materia huius sacramenti est panis triticeus.
IIIª q. 74 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod panis hordeaceus competit ad significandum duritiem veteris legis. Tum propter duritiem panis. Tum quia etiam, ut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaestionum, hordei medulla, quae tenacissima palea tegitur, vel ipsam legem significat, quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, vel ipsum populum, nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi eius inhaerebat. Hoc autem sacramentum pertinet ad suave iugum Christi, et ad veritatem iam manifestatam, et ad populum spiritualem. Unde non esset materia conveniens huius sacramenti panis hordeaceus.
IIIª q. 74 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod generans generat sibi simile in specie, fit tamen aliquando aliqua dissimilitudo generantis ad genitum quantum ad accidentia, vel propter materiam, vel propter debilitatem virtutis generativae. Et ideo, si qua frumenta sunt quae ex semine tritici generari possunt, sicut ex grano seminato in malis terris nascitur siligo, ex tali frumento panis confectus potest esse materia huius sacramenti. Quod tamen non videtur habere locum neque in hordeo, neque in spelta, neque etiam in farre, quod inter omnia est grano tritici similius. Similitudo autem figurae in talibus magis videtur significare propinquitatem quam identitatem speciei, sicut ex similitudine figurae manifestatur quod canis et lupus sunt propinquae speciei, non autem eiusdem. Unde ex talibus frumentis, quae nullo modo possunt ex semine grani generari, non potest confici panis qui sit debita materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod modica permixtio non solvit speciem, quia id quod est modicum, quodammodo absumitur a plurimo. Et ideo, si sit modica admixtio alterius frumenti ad multo maiorem quantitatem tritici, poterit exinde confici panis qui est materia huius sacramenti. Si vero sit magna permixtio, puta ex aequo vel quasi, talis commixtio speciem mutat. Unde panis inde confectus non erit materia debita huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod aliquando est tanta corruptio panis quod solvitur species panis, sicut cum continuitas solvitur, et sapor et color et alia accidentia mutantur. Unde ex tali materia non potest confici corpus Christi. Aliquando vero non est tanta corruptio quae speciem solvat, sed est aliqua dispositio ad corruptionem, quod declarat aliqualis immutatio saporis. Et ex tali pane potest confici corpus Christi, sed peccat conficiens, propter irreverentiam sacramenti. Et quia amidum est ex tritico corrupto, non videtur quod panis ex eo confectus possit fieri corpus Christi, quamvis quidam contrarium dicant.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Dritter Artikel. Weizenmehl ist für das Brot als Materie der Eucharistie notwendig.
a) Dies scheint nicht erfordert zu sein. Denn: I. Als Erinnerung an das Leiden Christi, welcher dieses Sakrament dient, scheint mehr zukömmlich zu sein Gerstenmehl, welches nicht so fein und zart ist wie Weizenmehl. II. Die äußere Figur ist ein Anzeichen des inneren Gattungscharakters. Nun giebt es Getreidesorten, welche eine der Figur des Weizenkornes ähnliche Figur haben, wie Mais u. dgl. Also können solche für das Sakrament verwandt werden. III. Die Mischung hebt den Gattungscharakter auf. Nun wird kaum Weizenmehl gefunden, welches nicht mit anderem Mehle vermischt wäre; es müßten denn die Weizenkörner eigens ausgelesen und gemahlen werden. Also ist nicht gerade Weizenmehl hier notwendig. IV. Was verdorben ist, scheint einer anderen Gattung zuzugehören. Manche aber konsekrieren verdorbenes Brot, welches kaum mehr Weizenbrot zu sein scheint. Also ist nicht gerade Weizenbrot notwendig. Auf der anderen Seite ist in der Eucharistie Christus enthalten, der Sich mit einem Weizenkorne vergleicht (Joh. 13.): „Wenn das Weizenkorn, das in die Erde gesenkt wird, nicht abstirbt, bringt es keine Frucht und bleibt allein.“
b) Ich antworte, zur Materie eines Sakramentes werde (Kap. 66, Art. 3) eine solche genommen, welche gemeinhin bei den Menschen in den entsprechenden Gebrauch kommt. Unter den anderen Arten Brot aber bedienen sich für das Gewöhnliche die Menschen des Brotes aus Weizenmehl; da die anderen Arten Brot nur eingeführt zu sein scheinen in Ermangelung dieses Brotes. Deshalb wird angenommen, daß Christus Weizenbrot konsekriert habe, welches Brot auch in höherem Grade den Menschen stärkt und nährt, so daß es zukömmlicherweise die Wirkung des Sakramentes bezeichnet. Sonach ist die diesem Sakramente eigene Materie Weizenbrot.
c) I. Gerstenbrot bezeichnet wegen seiner Härte besser das Alte Gesetz, „welches so gegeben war, daß unter seiner Hülle, wie das Gerstenkorn unter der harten Strohhülse, den rein körperlichen Sakramenten nämlich, die Lebensnahrung der Seele verborgen war; oder es bezeichnet auch die Herzenshärte des Volkes selber, welches den fleischlichen Sinn noch nicht abgelegt, sondern demselben anhing wie die harte Strohhülse dem Gersten korne“ (Aug. 83. q. 61.). II. Das Erzeugende erzeugt sich Ähnliches. Manchmal aber besteht da eine Unähnlichkeit in Nebensächlichem, sei es wegen des vorliegenden Stoffes sei es auf Grund der Schwäche der zeugenden Kraft. Bestehen also Getreidearten, die aus Weizensamen erzeugt werden können, so sind sie geeignet, in der Eucharistie als Materie zu dienen; wenn es auch wegen des schlechten Bodens ein schlechterer Weizen ist. Die Ähnlichkeit aber inder Figur deutet vielmehr darauf hin, daß die entsprechende Getreideart dem Weizen nahe steht, als daß sie selber Weizen ist. So ist der Hund ähnlich dem Wolfe in seiner Figur; ist aber nicht ein Wolf. Dies zeigt also keine geeignete Materie für die Eucharistie an. III. Wenn weniges Fremdartige hinzugefügt wird, so ändert dies nicht den Wesenscharakter des Weizens und ist letzterer dann brauchbar für die Eucharistie. Wird aber gleichviel hinzugefügt oder beinahe gleichviel, so ändert das den Gattungscharakter; und ist es dann nicht mehr Weizen. IV. Ist das Brot so verdorben, daß der Gattungscharakter sich ändert, wie wenn der Geschmack oder die Farbe eine andere wird, so ist dies keine Materie mehr für das Sakrament. Ist jedoch nicht bis zu diesem Grade es verdorben, wohl aber auf dem Wege dahin, was eine leise Änderung des Geschmacks oder Geruchs anzeigt; so ist eine solche Materie zwar nicht der Grund für die Ungültigkeit des Sakramentes, aber der Priester sündigt aus Mangel an Ehrfurcht.