Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 5
IIIª q. 74 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit propria materia huius sacramenti vinum vitis. Sicut enim aqua est materia Baptismi, ita vinum est materia huius sacramenti. Sed in qualibet aqua potest fieri Baptismus. Ergo in quolibet vino, puta malorum granatorum vel mororum aut huiusmodi, potest confici hoc sacramentum, praesertim cum in quibusdam terris vites non crescant.
IIIª q. 74 a. 5 arg. 2
Praeterea, acetum est quaedam species vini quod de vite sumitur, ut Isidorus dicit. Sed de aceto non potest confici hoc sacramentum. Ergo videtur quod vinum vitis non sit propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 5 arg. 3
Praeterea, sicut de vite sumitur vinum depuratum, ita et agresta et mustum. Sed de his non videtur confici posse hoc sacramentum, secundum illud quod in sexta synodo legitur, didicimus quod in quibusdam Ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungunt uvas, et sic simul utrumque populo dispensant. Praecipimus igitur ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat. Et Iulius Papa reprehendit quosdam qui expressum vinum in sacramento dominici calicis offerunt. Ergo videtur quod vinum vitis non sit propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 5 s. c.
Sed contra est quod, sicut dominus comparavit se grano frumenti, ita etiam se comparavit viti, dicens, Ioan. XV, ego sum vitis vera. Sed solus panis de frumento est materia huius sacramenti, ut dictum est. Ergo solum vinum de vite est propria materia huius sacramenti.
IIIª q. 74 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod de solo vino vitis potest confici hoc sacramentum. Primo quidem, propter institutionem Christi, qui in vino vitis hoc sacramentum instituit, ut patet ex eo quod ipse dicit, Luc. XXII, circa institutionem huius sacramenti, amodo non bibam de hoc genimine vitis. Secundo quia, sicut dictum est, ad materiam sacramentorum assumitur id quod proprie et communiter habet talem speciem. Proprie autem vinum dicitur quod de vite sumitur, alii autem liquores vinum dicuntur secundum quandam similitudinem ad vinum vitis. Tertio, quia vinum vitis magis competit ad effectum huius sacramenti, qui est spiritualis laetitia, quia scriptum est quod vinum laetificat cor hominis.
IIIª q. 74 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illi liquores non dicuntur proprie vinum, sed secundum similitudinem. Potest autem verum vinum ad terras illas deferri in quibus vites non crescunt, quantum sufficit ad hoc sacramentum.
IIIª q. 74 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod vinum fit acetum per corruptionem, unde non fit reditus de aceto in vinum, ut dicitur VIII Metaphys. Et ideo, sicut de pane totaliter corrupto non potest confici hoc sacramentum, ita nec de aceto potest confici. Potest tamen confici de vino acescenti, sicut de pane qui est in via ad corruptionem, licet peccet conficiens, ut prius dictum est.
IIIª q. 74 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod agresta est in via generationis, et ideo nondum habet speciem vini. Et propter hoc de ea non potest confici hoc sacramentum. Mustum autem iam habet speciem vini, nam eius dulcedo attestatur digestioni, quae est completio a naturali calore, ut dicitur in IV Meteor. Et ideo de musto potest confici hoc sacramentum. Non tamen debent uvae integrae huic sacramento misceri, quia iam esset ibi aliquid praeter vinum. Prohibetur etiam ne mustum statim expressum de uva in calice offeratur, quia hoc est indecens, propter impuritatem musti. Potest tamen in necessitate fieri, dicitur enim ab eodem Iulio Papa, si necesse fuerit, botrus in calicem prematur.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Fünfter Artikel. Der Wein der Rebe ist die eigenste Materie dieses Sakramentes.
a) Dies scheint nicht. Denn: I. In jeglichem Wasser, wenn es nur wahrhaft Wasser ist, kann getauft werden. Also mit jeder Art Wein, wie z. B. Apfelwein, muß man die Eucharistie vollenden können; zumal in manchen Ländern Wein nicht wächst. II. Essig ist eine Gattung Wein, der von der Rebe kommt, wie Jsidor (20 Etymol. 2.) sagt. Essig aber darf man nicht konsekrieren. Also nicht Wein von der Rebe ist die der Eucharistie eigene Materie. III. Wie vom Weinstocke der ausgepreßte gegorene Wein kommt, so auch die Weintraube und der Most. Most aber und die Traube darf man nicht konsekrieren. Denn im sechsten Konzil (Quinisextum c. 28.) heißt es: „Wir hören, daß manche Priester mit dem Opfer verbinden Weintrauben und so Beides dem Volke spenden. Wir verbieten, daß irgend ein Priester dies thue.“ Und Julius I. tadelt Priester, die Most konsekrieren (decret. 7.). Auf der anderen Seite verglich sich der Herr mit einem Weizenkorne und mit einem Weinstocke (Joh. 15, 1.). Nur aber Weizenbrot ist geeignete Materie für dieses Sakrament. Also ist auch nur Wein vom Weinstocke zu gebrauchen.
b) Ich antworte, nur Wein von der Rebe könne konsekriert werden: 1. weil Christus so das Sakrament eingesetzt, wie Er selbst sagt (Matth. 26.): „Ich werde nicht mehr trinken von diesem Gewächse des Weinstockes;“ — 2. weil als Materie der Sakramente betrachtet wird, was gemeinhin und für gewöhnlich als ein solcher Stoff gilt; Wein aber im eigentlichen Sinne wird nur jenes Naß genannt, welches vom Weinstocke kommt, die anderen so heißenden Flüssigkeiten haben diesen Namen wegen einer Ähnlichkeit mit dem Weine der Rebe; — 3. weil der Wein der Rebe mehr zukommt der Wirkung dieses Sakramentes, die da ist: geistige Freude, wie geschrieben steht (Ps. 103.): „Der Wein erfreut des Menschen Herz.“
c) I. Der wahre Wein kann leicht hingeschafft werden in die Länder, wo er nicht wächst, soweit er zu diesem Sakramente gebraucht wird. Was man sonst „Wein“ nennt, das heißt nur so wegen einer gewissen Ähnlichkeit mit dem Weine des Weinstockes. II. Essig ist verdorbener Wein. Er kann also ebensowenig konsekriert werden wie verdorbenes Brot. Wein aber, der zu Essig bereits wird, kann genommen werden. Die Konsekration ist gültig; aber der Priester sündigt (vgl. oben Art. 3 ad II.). III. Die Traube ist Wein auf dem Wege des Entstehens nur und hat deshalb noch nicht den Gattungscharakter des Weins. Also kann sie nicht konsekriert werden. Der Most aber ist bereits der Gattung nach Wein; denn seine Süße ist ein Zeichen des Gegorenseins. Also er kann gültigerweise konsekriert werden. Es dürfen jedoch nicht ganze Trauben beigemischt sein; denn da wäre bereits etwas, was nicht Wein ist. Verboten ist es aber, Most zu konsekrieren wegen der damit verbundenen Unreinheit, worin eine Unehrerbietigkeit gegen das Sakrament liegt. Gebietet dies die Notwendigkeit, so darf man damit konsekrieren. Deshalb fügt Julius hinzu: „Ist es notwendig, so mag man Most in den Kelch thun.“