Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 8
IIIª q. 79 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod per veniale peccatum non impediatur effectus huius sacramenti. Dicit enim Augustinus, super illud Ioan. VI, si quis ex ipso manducaverit etc., panem caelestem spiritualiter manducate; innocentiam ad altare portate; peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Ex quo patet quod quotidiana peccata, quae dicuntur venialia, spiritualem manducationem non impediunt. Sed spiritualiter manducantes effectum huius sacramenti percipiunt. Ergo peccata venialia non impediunt effectum huius sacramenti.
IIIª q. 79 a. 8 arg. 2
Praeterea, hoc sacramentum non est minoris virtutis quam Baptismus. Sed effectum Baptismi, sicut supra dictum est, impedit sola fictio, ad quam non pertinent peccata venialia, quia, sicut Sap. I dicitur, spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, qui tamen per peccata venialia non fugatur. Ergo neque effectum huius sacramenti impediunt peccata venialia.
IIIª q. 79 a. 8 arg. 3
Praeterea, nihil quod removetur per actionem alicuius causae, potest impedire eius effectum. Sed peccata venialia tolluntur per hoc sacramentum. Ergo non impediunt eius effectum.
IIIª q. 79 a. 8 s. c.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, ignis eius quod in nobis est desiderii, assumens eam quae ex carbone, idest hoc sacramento, ignitionem, comburet nostra peccata, et illuminabit nostra corda, ut participatione divini ignis igniamur et deificemur. Sed ignis nostri desiderii vel amoris impeditur per peccata venialia, quae impediunt fervorem caritatis, ut in secunda parte habitum est. Ergo peccata venialia impediunt effectum huius sacramenti.
IIIª q. 79 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod peccata venialia dupliciter accipi possunt, uno modo, prout sunt praeterita; alio modo, prout sunt actu exercita. Primo quidem modo, peccata venialia nullo modo impediunt effectum huius sacramenti. Potest enim contingere quod aliquis post multa peccata commissa venialia, devote accedat ad hoc sacramentum, et plenarie huius sacramenti consequetur effectum. Secundo autem modo, peccata venialia non ex toto impediunt effectum huius sacramenti, sed in parte. Dictum est enim quod effectus huius sacramenti non solum est adeptio habitualis gratiae vel caritatis, sed etiam quaedam actualis refectio spiritualis dulcedinis. Quae quidem impeditur si aliquis accedat ad hoc sacramentum mente distracta per peccata venialia. Non autem tollitur augmentum gratiae habitualis vel caritatis.
IIIª q. 79 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ille qui cum actu venialis peccati ad hoc sacramentum accedit, habitualiter quidem manducat spiritualiter, sed non actualiter. Et ideo habitualem effectum huius sacramenti percipit, non autem actualem.
IIIª q. 79 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod Baptismus non ita ordinatur ad actualem effectum, idest ad fervorem caritatis, sicut hoc sacramentum. Nam Baptismus est spiritualis regeneratio, per quam acquiritur prima perfectio, quae est habitus vel forma, hoc autem sacramentum est spiritualis manducatio, quae habet actualem delectationem.
IIIª q. 79 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de venialibus praeteritis, quae per hoc sacramentum tolluntur.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Achter Artikel. Die läßlichen Sünden hindern die Wirkung dieses Sakramentes.
a) Das scheint nicht. Denn: I. Augustin sagt (26. in Joan.): „Die Unschuld bringt mit zum Altare; die Sünden mögen tägliche sein, wenn sie nur nicht tödliche sind.“ Also sind die läßlichen Sünden keinerlei Hindernis für die geistige Nahrung. II. Nicht mindere Kraft ruht in diesem Sakramente wie in der Taufe. Die Wirkung der Taufe aber wird einzig und allein gehindert durch die Verstellung; wozu die läßlichen Sünden nicht hingehören. Denn, sagt der heilige Geist im Buche der Weisheit (1, 5.): „Der heilige Geist flieht dieVerstellung, als ob man sich der heiligen Zucht unterwerfen wollte; der heilige Geist aber wird nicht verjagt durch die läßliche Sünde. III. Die läßlichen Sünden werden entfernt durch die heilige Eucharistie. Also können sie deren Wirkung nicht hindern. Auf der anderen Seite schreibt Damascenus (4. de orth. fide 14.): „Möge das Feuer in unserem Herzen annehmen die Glut dieser Kohle“ d. h. des Sakramentes, „verbrennen unsere Sünden und erleuchten unsere Herzen, damit wir durch die Teilnahme am göttlichen Feuer feurig werden und in der Gottähnlichkeit fortschreiten.“ Das Feuer in unserem Herzen aber wird gehindert durch die läßlichen Sünden, welche die Glut der Liebe mindern. Also hindern die läßlichen Sünden es, daß dieses Sakrament seine ganze Wirkung entfalte.
b) Ich antworte; die vergangenen läßlichen Sünden hindern in keiner Weise die Wirkung der heiligen Eucharistie, denn es kann jemand nach vielen begangenen läßlichen Sünden voll Andacht diesem Sakramente sich nahen und dessen volle Wirkung in sich aufnehmen. Die noch bestehenden, also thatsächlich noch geübten, läßlichen Sünden aber stören die Wirkung des Sakramentes; wenn sie auch dieselbe nicht ganz und gar hindern. Denn nicht nur dem Zustande nach verleiht dieses Sakrament Gnade und Liebe, sondern auch ist seine Folge eine gewisse thatsächliche geistige Erquickung an der Süße der Liebe Gottes; und diese wird gehindert, wenn jemand, im Geiste durch läßliche Sünden zerstreut, an die Konimunionbank tritt.
c) I. Wer mit einer thatsächlich bestehenden läßlichen Sünde herantritt, erhält dem Zustande nach in der Gnade und Liebe Vermehrung und also geistige Nahrung; nicht aber wird er so sehr thatsächlich erquickt durch die Ruhe in Gott. II. Die Taufe hat nicht in dieser Weise wie die Eucharistie zum Zwecke die thatsächliche Liebesglut und die Freude der Seele. Denn die Taufe ist eine geistige Zeugung, welche zur Folge hat den Zustand des geistigen Lebens; die Eucharistie aber ist ein thatsächliches, geistiges Speisen mit thatsächlichem Ergötzen daran. III. Dies betrifft die vergangenen läßlichen Sünden, welche die Wirkung der heiligen Eucharistie nicht stören.